V. 18 :
cumque ille nominasset arcam Dei cecidit de sella retrorsum iuxta ostium et fractis
cervicibus mortuus est senex enim erat vir et grandevus et ipse iudicavit Israhel
quadraginta annis
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 1 , v. 25. 26. : Dicitur in Silo quod ab hostibus arca feratur, Et retro de sella lapsus Heli moritur.
Petrus Riga
liber 1 , v. 156. 157. 158. 159. : Vulnus Heli geminum dat nuntia fama; sagittat
Corda dolor subitus, sella relicta caput:
Qua residebat Heli retro de sella cadit, illud
Permittente Deo qui super astra sedet.
liber 1 , v. 168. 169. : Lapsus Heli retro de sella declarat Hebreos
Pontifices, reges, sede carere sua.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Proemium 1, Caput 1
Post Moysi et Jesu Nave libros, et Judicum, octavus sive nonus in
canone sanctarum Scripturarum primus liber Regum ostenditur.
Qui profecto liber, sicut et pleraque volumina sacri eloquii, quod a
sanctae Ecclesiae doctoribus nondum sit expositus, nonnulli simpliciores
hunc non esse mysticum arbitrantur, et eo sublimiora per spiritum nulla
dicere, quo planiora per litteram videtur enarrare. Sed si
ea, quae in aliis explanationum libris doctores sancti locuti sunt
legerent, hujus quoque historiae quam sit immensa profunditas
invenirent. Nam plerumque in illorum expositionibus quod hic
planum per litteram dicitur valde esse arduum per spiritalem
intelligentiam declaratur, et aperte insinuant quia longe sublimius de
sacra historia intelligunt quam in ejus superficie foris
legunt. Planum namque est quod Elcana vir Ephrataeus uxores
duas habuisse describitur
(voir:
S1, 1, 2)
; quod Heli sacerdos, dum a censura correptionis filiorum
affectione dissolvitur, de sella cadit, et fracta cervice interit
(voir:
S1, 4, 18)
; quod rex Saul obedire Deo in Amalecitarum demolitione noluit
(voir:
S1, 15, 9)
, sed non multo post et vitam et regnum amisit
(voir:
S1, 31, 5)
. Sed haec nimirum plana, sicut placet simplicioribus,
doctores sancti, ut digna sublimitate perciperent, eorum intellectum non
in simplicitate quaesierunt litterae, sed in volatu
allegoriae. Hinc est enim quod cum sanctus Augustinus
(voir:
AVG, civ, 17, 4)
duas Elcanae uxores per historiam legeret, in planitie
lectionis spiritalem altitudinem intuens, Synagogae typum una, altera
vero quia figuram sanctae Ecclesiae haberet, exposuit.
Sanctus quoque Hieronymus
(voir:
HIER, adv, Pelag, 1, 8 et
HIER, adv, Iovin, 1, 10)
Heli sacerdotis et Saul mortem, non ad hoc solum in sacra
historia positam, ut inobedientes praepositos eorum terreret poena, sed
etiam ut, dum veterum et transgressorum rectorum repulsio legitur,
antiquae legis et sacerdotii interitus designetur. Sacra
igitur Regum historia non idcirco spiritalibus sacramentis vacua
credenda est, quia a venerabilibus patribus seriatim non est exposita,
sed eo altior et profundior, quo, velut immensi vastitas fluminis, ex
parte quavis exigua hauriri exponendo potuit, et repletis eorum
vasculis, suae plenitudinis impetu quotidie implendis aliis
decurrit. Dum ergo quaedam hujus sacrae historiae ad robur
suorum operum tollerent, plenitudinem vero illius in suae sublimitatis
secreto indiscussam praeterirent, quid aliud agere visi sunt, quam de
immenso amne aliquid capere, quod sitientibus fidelium mentibus
propinarent?
Liber 3, Caput 2
Hoc namque vir fugiens nuntiavit, quod experientia didicit.
Quid est igitur quod fugisse Israelem asserit, nisi quia constanter
affirmat quod, dum Judaicus populus Legis sensum carnaliter retinet,
spiritalibus sanctae Ecclesiae doctoribus resistere disputando non
potest? Et quid est quod magnam ruinam factam fuisse in
populo praedicat, nisi quia omnes qui de Judaico populo verbum fidei
repulerunt aeterna morte periisse confirmat? Et quid est quod
duo Heli filii mortui referuntur, nisi quia uterque ordo veteris
sacerdotii defecisse asseritur? Et quid est quod arcam Dei
captam fuisse dicit, nisi quia cognitionem divinorum sacramentorum a
Judaeis ablatam, atque a Gentibus fideliter apprehensam
asserit? quia a Gentibus jam, Dei gratia vocante, fidelibus
divina mysteria cognoscuntur. Sequitur:
Cumque ille nominasset arcam Dei, cecidit Heli de sella
retrorsum juxta ostium, et fractis cervicibus, mortuus
est
(
S1, 4, 18).
Liber 3, Caput 2
Potest quoque per ostium sacrae Scripturae littera
designari. Nam velut per ostium ad aeterni templi atria
ducimur, dum per sacri eloquii litteram ad allegoricam et spiritualem
intelligentiam sublevamur. Intus quoque rex cernitur: quia
promissus Redemptor humani generis in spirituali sacrae Scripturae
intelligentia invenitur. Heli ergo juxta ostium mortuus
cecidit: quia profecto Synagogae magisterium idcirco interiit, quia per
spiritalem Scripturam eum qui in spiritu promissus fuerat Redemptorem
humani generis, non spiritaliter, sed carnaliter, quaesivit.
Juxta ostium namque mortuus est: quia de eo interiit, quod spiritalem
Redemptoris promissionem, non secundum intelligentiam spiritalem, sed
secundum simplicem locutionem historiae intellexit. Et quia
per doctrinae suae studium multo tempore, Judaeae, non amore bona
operanti, sed timore a malo declinanti, praefuit, sequitur:
Senex enim erat, et grandaevus: et ipse judicavit
Israel quadraginta annis
(
S1, 4, 18).
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 1, Caput 4
Currens autem vir de Benjamin, ait ad Heli: Fugit Israel coram Philisthiim,
et ruina magna facta est in populo.
Insuper et duo filii tui mortui sunt, Ophni et Phinees; et arca Dei capta
est.
Cumque ille nominasset arcam Dei, cecidit de sella retrorsum juxta ostium,
et, fractis cervicibus, mortuus est.
(
S1, 4, 12,
S1, 4, 17 et
S1, 4, 18) Sicut superius mors filiorum finem significat sacerdotii Judaeorum, ita in
hocloco mors patris designat pontificatum Judaeorum irreparabiliter prostratum,
sedemquehabere vacuam, et gloriam sacerdotii regnique exstinctam, sicut superius paulo
pleniusexemplo inculcavimus. Et hoc est de sella retrorsum cecidisse et
mortuum esse. Denique post exstinctum sacerdotium ac sedem vastatam
pontificatus Judaeorum,carnalis etiam Synagoga, carnaliter illi adhaerens, mox
interiit. De cujus significatione subjungitur:
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 1, Caput 1
Igitur postquam haec in figura mutationis Veteris Testamenti a Propheta illo praenuntiata
sunt ad Heli: offendente Israel Dominum,
instruxerunt aciem Philistaei contra eos,
(
S1, 4, 2) etc. Tollunt autem Israelitae arcam ad (tuitionem) stationem suam: capta est
ab hostibus arca, ipsique non solum victi sunt et in fugam versi, imo etiam magna
strages
facta est occisorum. (Nonnihil) Nonnulla tamen futurorum significat res gesta haec.
In (prophetice) prophetia enim arca illa ab alienigenis capta indicabat testamentum
Dei transiturum ad gentes. Quando enim nuntiatum est Heli sacerdoti captam fuisse
arcam
Domini, cecidit de sella, et mortuus est
(voir:
S1, 4, 16,
S1, 4, 17 et
S1, 4, 18)
. Transeunte arca Domini ad gentes, periit, atque interiit sacerdotium Judaeorum.
(voir:
S1, 5)
Duo quoque filii corruerunt, unius uxor viduata: et
(voir:
S1, 5, 11)
mox in partu mortua est
(voir:
S1, 5, 20)
, propter eamdem perturbationem. Quod evidenti signo praefiguratum est, post exstinctum
sacerdotium Judaeorum, carnalem interesse Synagogam illi carnaliter adhaerentem, prostratoque
Heli de sella, pontifices Judaeorum sedem habuere vacuam, et gloriam sacerdotii, regnique
exstinctam.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Theutmirus; Claudius Taurinensis