V. 5 :
quod cum vidisset armiger eius videlicet quod mortuus esset Saul inruit etiam ipse
super gladium suum et mortuus est cum eo
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Proemium 1, Caput 1
Post Moysi et Jesu Nave libros, et Judicum, octavus sive nonus in
canone sanctarum Scripturarum primus liber Regum ostenditur.
Qui profecto liber, sicut et pleraque volumina sacri eloquii, quod a
sanctae Ecclesiae doctoribus nondum sit expositus, nonnulli simpliciores
hunc non esse mysticum arbitrantur, et eo sublimiora per spiritum nulla
dicere, quo planiora per litteram videtur enarrare. Sed si
ea, quae in aliis explanationum libris doctores sancti locuti sunt
legerent, hujus quoque historiae quam sit immensa profunditas
invenirent. Nam plerumque in illorum expositionibus quod hic
planum per litteram dicitur valde esse arduum per spiritalem
intelligentiam declaratur, et aperte insinuant quia longe sublimius de
sacra historia intelligunt quam in ejus superficie foris
legunt. Planum namque est quod Elcana vir Ephrataeus uxores
duas habuisse describitur
(voir:
S1, 1, 2)
; quod Heli sacerdos, dum a censura correptionis filiorum
affectione dissolvitur, de sella cadit, et fracta cervice interit
(voir:
S1, 4, 18)
; quod rex Saul obedire Deo in Amalecitarum demolitione noluit
(voir:
S1, 15, 9)
, sed non multo post et vitam et regnum amisit
(voir:
S1, 31, 5)
. Sed haec nimirum plana, sicut placet simplicioribus,
doctores sancti, ut digna sublimitate perciperent, eorum intellectum non
in simplicitate quaesierunt litterae, sed in volatu
allegoriae. Hinc est enim quod cum sanctus Augustinus
(voir:
AVG, civ, 17, 4)
duas Elcanae uxores per historiam legeret, in planitie
lectionis spiritalem altitudinem intuens, Synagogae typum una, altera
vero quia figuram sanctae Ecclesiae haberet, exposuit.
Sanctus quoque Hieronymus
(voir:
HIER, adv, Pelag, 1, 8 et
HIER, adv, Iovin, 1, 10)
Heli sacerdotis et Saul mortem, non ad hoc solum in sacra
historia positam, ut inobedientes praepositos eorum terreret poena, sed
etiam ut, dum veterum et transgressorum rectorum repulsio legitur,
antiquae legis et sacerdotii interitus designetur. Sacra
igitur Regum historia non idcirco spiritalibus sacramentis vacua
credenda est, quia a venerabilibus patribus seriatim non est exposita,
sed eo altior et profundior, quo, velut immensi vastitas fluminis, ex
parte quavis exigua hauriri exponendo potuit, et repletis eorum
vasculis, suae plenitudinis impetu quotidie implendis aliis
decurrit. Dum ergo quaedam hujus sacrae historiae ad robur
suorum operum tollerent, plenitudinem vero illius in suae sublimitatis
secreto indiscussam praeterirent, quid aliud agere visi sunt, quam de
immenso amne aliquid capere, quod sitientibus fidelium mentibus
propinarent?
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 1, Caput 28
« Igitur exorto proelio, percusserunt Philisthiim Israel plaga
magna,corrueruntque in proelio Saul et Jonathas, » etc., usquequo ait,
et armiger ejus ipse corruit super gladium suum, et mortuus est cum
eo.
(
S1, 31, 5) Armigerum istum Hebraei Doeg Idumaeum dicunt fuisse, qui cernens Saul
mortuum,seipsum ob metum David interemit.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 1, Caput 31
Igitur exorto praelio percusserunt Philisthiim
Israel plaga magna, corrueruntque in praelio Saul et
Jonathan. Arripuitque Saul gladium suum, et
irruit super eum. Quod cum vidisset armiger ejus,
videlicet quod mortuus esset Saul, irruit etiam ipse super
gladium suum, et mortuus est cum eo,
(
S1, 31, 4 et
S1, 31, 5) etc.
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)
Liber 1, Caput 27
Quod cum vidisset armiger ejus, videlicet quod mortuus esset Saul,
irruit etiam ipse super gladium suum, et mortuus est cum eo
(
S1, 31, 5).
Armigerum istum Hebraei Doech Idumaeum dicunt fuisse, qui cernens Saul
mortuum, seipsum ob metum David interemit.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)