V. 1 :
et accidit quadam die ut diceret Ionathan filius Saul ad adulescentem armigerum suum
veni et transeamus ad stationem Philisthim quae est trans locum illum patri autem
suo
hoc ipsum non indicavit
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 5, Caput 4
Egressa est statio Philistinorum ut ascenderet in
Magmas, et accidit quadam die ut diceret Jonathas filius Saul ad
adolescentem armigerum suum: Veni, et transeamus ad stationem
Philistinorum, quae est trans locum illum.
(
S1, 13, 23 et
S1, 14, 1)
Liber 5, Caput 4
Philistinorum statio egreditur, quando malorum spirituum turba electis
mentibus per suggestiones noxias demonstratur. Quae nimirum
idcirco statio dicitur, quia electorum bella describuntur.
Stare quippe malignis spiritibus, est in electorum pugna magnas vires
exercere. Nam stando validius unusquisque, quam sedendo,
conari ad aliquid faciendum potest. Philistinorum igitur
statio egressa dicitur, ut daemonum conatus in bello nostro aperte
colligatur. Et quia velut se inferiores, atque minores
opprimere fideles cogitant, in Magmas ascendere egredientes
parant. Vel in Magmas ascendere gestiunt, quando parvulorum
corda decipere tentando moliuntur. Sed electi praedicatores,
dum tentata corda subditorum intelligunt, ferre auxilia non
morantur. Hos velut in tuto reponunt, illos secum ad
sustentanda pericula bellorum ducunt. Quid est quod ab bella
armiger ducitur, nisi quia per scientiam eruditi subditi ad internorum
certaminum victoriam promovendi sunt? Quidam namque artem
physicam sciunt, qui medendi experientiam nesciunt: sic nimirum in
sancta Ecclesia quidam sunt qui artem interioris pugnae didicerunt, sed
ad districtas necessitates certaminum adhuc perducti non
sunt. Magnos viros pugnantes audiunt, sed praelia, quae magni
magnifice tolerant, auditu sciunt, virtute nesciunt. Tales
quippe sunt qui ad imitanda vestigia Redemptoris invitantur.
Qui vult,
inquit,
venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam,
et sequatur me.
(
Mt, 16, 24) Arma vero Jonathae sunt hortamenta
doctoris. Armiger vero arma portat, cum quibus non ipse, sed
alius pugnat. Sic nimirum sunt, qui in sancta Ecclesia
noviter instruuntur. Dum enim virtutes a doctoribus audiunt,
quibus ipsi doctores contra malorum spirituum versutiam pugnant, illud
nimirum habent in ore, quod nondum habent in virtutis exhibitione.
Dixit ergo Jonathas ad armigerum suum: Veni, transeamus ad
stationem Philistinorum:
(
S1, 14, 1) quia electi doctores, subditos suos docent non solum artem, qua
dimicent, sed etiam ab bella pertrahunt, quo triumphent.
Liber 5, Caput 4
Et quia remissi pastores bella, quae insinuant, suscipere nequaquam
curant, non dicit: Vade, et transi ad stationem Philistinorum: sed:
Veni, transeamus.
(
S1, 14, 1) Alios quidem ad certamen provocant, sed eadem
certamina ipsi priores tentant.
Quid vero est, quod dicit:
Quae est trans locum illum?
(
S1, 14, 1) Sed quidam locus in sancta Ecclesia est, qui magnis
praeliis clausus, non expositus est. Possidere quidem bona
seculi, uxorem ducere, filios procreare, blandimenta de omnibus rebus
licitis corporibus exhibere, eo munitum ab hoste manere est, quo aliquid
impositum in eo ordine positis onerosum non est.
Sed hunc locum si quis melioris vitae desiderio accensus transire
nititur, necesse est ut ad gravissima bella praeparetur.
Divitias namque contemnentes, paupertatem Christi amplectentes,
spernentes conjugia, amorem pudicitiae semper amplecti
debent. Habent continuo isti insurgentia gravissima praelia
carnis, illi impugnationem cordis: quia nec paupertas leviter fertur,
nec sine magnis agonibus pudicitiae corpora subjugantur. Unde
bene per quemdam sapientem dicitur:
Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in timore, et praepara
animam tuam ad tentationem.
(
Ec, 2, 1)
Quasi dicat: Quia egredi voluisti de loco muniminis, necesse est
ut jam patenti bello contra fortissima hostium castra
muniaris. Dum ergo
trans locum illum,
(
S1, 14, 1) non istum dicit, doctorum Jonathas virtutem
insinuat, qui per singulare propositum religionis, semper sunt in aperto
campo certaminis. Et quia de omni, quod strenue dimicant, de
omni quod nobiliter triumphant, jactantiae et elationis vitium fugiunt,
sequitur:
Patri autem suo hoc ipsum non indicavit.
(
S1, 14, 1)
Liber 5, Caput 4
Tacendae quidem sunt electorum virtutes, ne per jactantiam dicantur,
sed aliquando ad Dei gloriam eas manifestare culpa non est.
Quia vero nos in Saul magnos praedicatores expressimus, hoc profecto,
quod patrem Jonathas pugnae initium celat, illud insinuat: quia magna
quae agimus, quandoque propter humilitatem laudabiliter
celamus. Tales quidem jam facti per corruptionem sumus, ut
boni videri etiam ab illis, qui praesunt nobis, sine elatione nunquam
valemus. Cum ergo de manifesto latens malum nascitur,
sapienter bonum absconditur, ne malo superveniente maculetur.
Sed inter haec sciendum est, quia illi virtutes celare praelatis suis
ista necessitate possunt, qui bene cognoscere bonum quod agunt,
sciunt. Si enim nimis sunt simplices, saepe non est bonum,
quod esse bonum arbitrantur; et dum vitium quasi virtutem non indicant,
in se absconditum hostem portant. Unde et Jonathas, qui patri
belli propositum texit, tantus asseritur: ut sub ejus ducatu pars
exercitus producta referatur.
Erant,
(
S1, 13, 2) inquit,
duo millia virorum cum Saul in Magmas, et in monte Bethel,
mille autem cum Jonatha in Gabaa Benjamin.
(
S1, 13, 2) Dicatur ergo de Jonatha:
Patri autem suo hoc ipsum non indicavit:
(
S1, 14, 1) quia eruditi viri, dum elationis vitium incurrere de magnis
operibus suis metuunt, ea nimirum ipsis abscondunt, a quibus adjuvari
potuerunt.
Quae nimirum praedicatoris auxilia melius discimus, si ipsos in loco
suae perfectionis videamus.
Nam sequitur:
Porro Saul morabatur in extrema parte Gabaa sub malo
granato, quae erat in Magron.
(
S1, 14, 2)
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 1, Caput 13
Et accidit quadam die, ut diceret Jonathas filius Saul ad adolescentem
armigerum suum: Veni, et transeamus ad stationem Philistim, quae est trans locum
illum, etc.
(
S1, 14, 1) Pendet enim haec sententia ex superioribus. Jonathas
vero, cujus nomen sonat columbae donum, sanctorum virorumspiritalium, qui in
Ecclesia dono Spiritus sancti repleti sunt, gestavit figuram; perquos Dominus
haereticorumconventus disturbat, dissipat atque in fugam verTit. Armigerautem ejus
eorum sanctorum virorum praefiguravit discipulos, qui illorum exempla atquedoctrinam
sectantes, et individue illis adhaerentes, quasi eorum arma portant. Quod
autem idem Jonathas et armiger ejus adversus Philistim, non per planioraleniaque loca,
sed per saxosa et ardua iter arripiunt, illud allegorice signat quodnon illi
sacerdotes, qui intra Ecclesiam, latam et spatiosam viam, per dissolutamvitam,
ambulant, hostibus fidei contraire queunt, neque cum illis spiritaliterdimicare, sed
illi potius qui per arctam et angustam viam gradientes, inter utrumqueTestamentum,
atque inter prospera et adversa, quasi inter duos scopulos dextralaevaque incedunt;
qui armis sanctarum Scripturarummuniti, non proclivius ad ima, sedmentis alacritate,
ad altitudinem contemplationis toto adnisu conscenderenituntur. Illud vero
iter quod Jonathas armigero suo proposuit, ut nisi ipsi prius abhostibus provocati
forent, nequaquam ad eos transirent, sed quieti subsisterent, hocnobis per hujusmodi
iter signum sacra Scriptura typice innuit: ut ne quis excatholicis adversus haereticos
prior contentionis arma commoveat, nisi ab ipsis priusad certamen provocatus fuerit;
quia non per catholicos, sed potius per haereticos,contentionis bella in Ecclesia
exordium sumunt. Quod autem Jonathas et armiger ejus prima congressione
adversus Philistim, nonalio in loco, quam in agro culturae dedito confligentes,
viginti numero prima fronteexhostibus prosternunt, illud figuraliter significare
videtur, quod his doctoribushaeretici cedunt atque succumbunt, qui intra limites
Ecclesiae positi, a meditationelegis, velut ab agricultura non recedunt.
Sequitur:
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Angelomus Luxovensis(-c.895)