V. 24 :
Tunc Iesus dixit discipulis suis: Si quis vult post me venire, abneget
semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 3, Caput 1
Et tunc quidem sermo Domini pretiosus fuisse perhibetur.
Pretiosa quippe res parvo pretio emi non potest. Pretium
autem, quo sermo Dei emitur, labor est sanctae operationis.
Velut enim rem quam habere volumus pretio emimus, cum per sermonem
praedicationis quem accipimus laborem operis exhibemus. Tunc
autem erat sermo pretiosus, cum pro qualicunque labore operis non
dabatur, cum omnis qui emptorem sermonis interficiebat obsequium Deo se
praestare cogitabat. Eo igitur tempore sermonis emptor multo
pretio eguit, quia sine magno labore verbum fidei servare non potuit,
qui pro eo quod credidit ad tormenta pervenit. Tempus namque
tunc erat quo is qui emebatur sermo, non typo figurata moralitatis, sed
apertae locutionis praecepto hortabatur, dicens:
Qui vult venire post me, tollat crucem suam quotidie, et
sequatur me
(
Mt, 16, 24). Hinc item dicit:
Qui autem amat patrem aut matrem plus quam me, non est me
dignus
(
Mt, 10, 37)
. Et:
Qui non renuntiaverit omnibus quae possidet, non potest
meus esse discipulus
(
Lc, 14, 33)
. Itaque cum ministerium Samuelis asseritur, pretiosus
sermo Domini esse perhibetur, quia profecto inter initia fidei, illi qui
praedicantibus aeternae vitae doctoribus crediderunt, pro accepto verbo
fidei magni laboris opera expendisse credendi sunt. Et quia
Judaicus populus jam lumen divinae cognitionis amiserat, sequitur:
In diebus illis non erat visio manifesta
(
S1, 3, 1).
Liber 5, Caput 4
Philistinorum statio egreditur, quando malorum spirituum turba electis
mentibus per suggestiones noxias demonstratur. Quae nimirum
idcirco statio dicitur, quia electorum bella describuntur.
Stare quippe malignis spiritibus, est in electorum pugna magnas vires
exercere. Nam stando validius unusquisque, quam sedendo,
conari ad aliquid faciendum potest. Philistinorum igitur
statio egressa dicitur, ut daemonum conatus in bello nostro aperte
colligatur. Et quia velut se inferiores, atque minores
opprimere fideles cogitant, in Magmas ascendere egredientes
parant. Vel in Magmas ascendere gestiunt, quando parvulorum
corda decipere tentando moliuntur. Sed electi praedicatores,
dum tentata corda subditorum intelligunt, ferre auxilia non
morantur. Hos velut in tuto reponunt, illos secum ad
sustentanda pericula bellorum ducunt. Quid est quod ab bella
armiger ducitur, nisi quia per scientiam eruditi subditi ad internorum
certaminum victoriam promovendi sunt? Quidam namque artem
physicam sciunt, qui medendi experientiam nesciunt: sic nimirum in
sancta Ecclesia quidam sunt qui artem interioris pugnae didicerunt, sed
ad districtas necessitates certaminum adhuc perducti non
sunt. Magnos viros pugnantes audiunt, sed praelia, quae magni
magnifice tolerant, auditu sciunt, virtute nesciunt. Tales
quippe sunt qui ad imitanda vestigia Redemptoris invitantur.
Qui vult,
inquit,
venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam,
et sequatur me.
(
Mt, 16, 24) Arma vero Jonathae sunt hortamenta
doctoris. Armiger vero arma portat, cum quibus non ipse, sed
alius pugnat. Sic nimirum sunt, qui in sancta Ecclesia
noviter instruuntur. Dum enim virtutes a doctoribus audiunt,
quibus ipsi doctores contra malorum spirituum versutiam pugnant, illud
nimirum habent in ore, quod nondum habent in virtutis exhibitione.
Dixit ergo Jonathas ad armigerum suum: Veni, transeamus ad
stationem Philistinorum:
(
S1, 14, 1) quia electi doctores, subditos suos docent non solum artem, qua
dimicent, sed etiam ab bella pertrahunt, quo triumphent.
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 1, Caput 6
Nunc ergo arripite et facite plaustrum novum unum et duas vaccas fetas,
quibus non est impositum jugum, jungite in plaustro et recludite vitulos earum
domi.
Tolletisque arcam Domini et ponetis in plaustro,
(
S1, 6, 7 et
S1, 6, 8) et reliqua. Haec igitur, quanquam historiae seriem praetermittamus
enucleandam, quia luceclariuspatet, tamen ne alicui ludus esse videatur, quid
significationis gerebatmoraliter, ex sanctorum dictis, non nostra ponentes,
pandamus. Quid igitur vaccae Allophylorum arcam Dei gestantes, nisi figuram
sanctorum acfidelium renuntiantium saeculo praefigurabant? qui nullum delicti jugum
traxerunt,neque ullo parentelae studio a proposito religionis praepediuntur, neque
opere, sicutper Moysen de talibus dicitur:
Qui dicunt patri suo et matri, Nescio vos, et nescierunt.
(
Dt, 33) Quid ab eisdem vaccis vehebatur: sacrae Scripturae praetendebat sacramentum,cui
omnes sancti obedientes, dum obtemperant quasi superimpositam arcam
Dominiportant. Plaustrum vero illud, in quo arca gestabatur, crucis Christi
innuebatmysterium. Unde et Veritasait:
Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam et
sequatur me.
(
Mt, 16, 24 et
Mc, 8, 34) [mauvais référencement: Mt, 26 et Mc, 8]
Sed notandum est quod caedem vaccae fetae fuisse memorantur, quia sunt
quiplerique in via Dei intrinsecus positi foris carnalibus affectibus ligantur, sed
nondeclinant a recto itinere, quia arcam Dei portant in mente. Ecce enim
vaccae Bethsamis pergunt. Bethsamis quippe dicitur domus solis, et
Propheta ait:
Vobis autem qui timetis Deum orietur sol justitiae.
(
Ma, 4) Si igitur ad aeterni solis habitationem tendimus, dignum profecto est, ut deDei
itinere pro carnalibus affectibus non declinemus. Tota enim virtute
pensandum est, quod vaccae Dei plaustro suppositae pergunt etgemunt, dant ab intimis
mugitus, et tamen de itinerenon deflectunt gressus. Sic nimirum
praedicatores sancti, sic fideles quique intra sanctam Ecclesiamdebent ut compatiantur
proximis per charitatem, et tamen de via Dei non exorbitent
perconfessionem.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Angelomus Luxovensis(-c.895)