V. 17 :
Respondens autem Iesus, dixit ei: Beatus es Simon Bar Iona: quia caro et
sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in caelis est.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 1, Caput 3
Possunt autem pedes sanctorum fides et amor Redemptoris
intelligi. Quibus profecto pedibus gradiuntur, cum eum quem
per fidem fideles credunt amore consequuntur. Hos profecto
pedes servari sibi a Domino postulabat, qui precabatur, dicens:
Super excelsa statue me, ut vincam in claritate
ipsius
(
Ha, 3, 19). Super excelsa statuitur, cui Redemptoris divinitas
revelatur. Et in claritate ejus vincit, quia dum ejus
claritatis radiis illustratur, cuncta maligni spiritus tentamenta
destruuntur. Statutos quidem in monte pedes tenet, qui
veritatis contemplatione arduus est, et ejus quem credit summi Patris
unigenitum amore succensus. Super excelsa quidem Petrus
statutus erat, qui cum Domino confiteretur, dicens: Tu es
Christus Filius Dei vivi, protinus audivit:
Beatus es, Simon Barjona, quia caro et sanguis non
revelavit tibi, sed Pater meus, qui est in coelis
(
Mt, 16, 17) [mauvais référencement: Mt, 16, 16]. Fundatus enim fide, accensus charitate, eum quem
amabat etiam praedicabat. Bene ergo de reprobis subjunctum
est:
Et impii tenebris conficescent.
(
S1, 2, 9)
Liber 6, Caput 3
Sed quid est, quod quaeri inter filios Isai jubetur, nisi quia et de
veteri populo nasciturus erat, et aequalem nullum habiturus?
Quaeri itaque praecipitur, ut ei rationabiliter credamus. Et
quia per semetipsum dicit:
Nemo venit ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit
eum
(
Jn, 6, 44), bene Samueli a patre dicitur:
Unges quem monstravero tibi.
(
S1, 16, 3)
Quasi enim monstratum unxerat prius, qui ab eo, quem unxerat,
audiebat:
Beatus es Simon Bar-Jona, quia caro et sanguis non revelavit
tibi, sed Pater meus, qui est in coelis.
(
Mt, 16, 17) In Bethlehem ergo mittitur, quia cum secundum carnem
quaeritur Christus, natus ex Judaeorum populo invenitur.
Venit etiam in Bethlehem, quia ordo praedicatorum ante Judaeam
convertere studuit, et postea gentibus Redemptoris finem
[Legendum videtur fidem]
praedicavit. Quid est autem, quod seniores civitatis
mirantur, nisi quia, qui ad maturitatis sensum pervenerant, in tantae
novitatis praedicatione stupebant? Sed admirantes ei
occurrunt, quia praedicationem veritatis libenter audiunt.
Occurrere quidem praedicatoribus, est verbum fidei quod praedicant
desideranter audire. Quid de pacifico ingressu ejus
interrogant? Quid est ingressus pacificus, nisi cum
praesentia pacis venerit? Hanc item pacem ostendit, qui ait:
Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum.
(
Ep, 2, 14) Quid est ergo quod de pacifico ingressu interrogant,
nisi quia patrum promissionem electorum Judaeorum corda desideranter
exspectabant? Quasi nutantes, qui exspectabant, dicant:
Nunquidnam venit pax, quae se venturam, tanto temporum spatio
praecurrente, praedixit? Et quia novi doctores, quod antiqui
patres promiserant, exhibitum narrant, dicunt:
Pacificus.
(
S1, 16, 5) Quasi dicat: Nos non futura promittimus, sed
praesentia pacis dona monstramus. In ingressu nostro praesens
est, in verbo nostro futura non est. Jam justus Simeon vidit,
jam tenuit et adoravit, dicens:
Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in
pace.
(
Lc, 2, 29) Jam pastoribus apparuit, jam missa de coelis diu
exspectata pace, angelorum multitudo cantavit:
Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae
voluntatis.
(
Lc, 2, 14)
Et quia non solum praedicare pacem venerat, sed etiam
persuadere, subdit, dicens:
Ad immolandum veni.
(
S1, 16, 2 et
S1, 16, 5)
Auctor incertus
Liber 1, Caput 11
Porro filii Samuel declinaverunt post avaritiam et accipiebant munera,
et taminiqui judices exstiterunt, ut populus nequaquam ferens, regem
sibi insimilitudinem gentium caeterarum postularet: quibus dedit Dominus
Saul regem,cum quaereret asinas patris sui, et veniret ad Samuelem in
Ramatha: intercaetera quae locuti sunt, simul praedicens ei signa
Samuel, quae ventura erantei eo die, cum recederet ab eo; cumque ab eo
recessisset, venit ad collemDomini, ubi erat statio Philistinorum; jam
primum peractum, sicut locutusfuerat homo Dei.
Hoc quidem non puto habere aliquid quaestionis:
Spiritus
enim
ubi vult spirat
(
Jn, 3, 8), et spiritum prophetiae nullarumanimarum potest maculare
contactus; attingit enim ubique propter suammunditiam: afficit enim
omnes non eodem modo, sed alios per informationemspiritus eorumdem
hominum, ubi rerum demonstrantur imagines, alios per fructummentis ad
intelligentiam, alios utraque inspiratione; alios etiam nescientesper
informationem spiritus duobus modis: aut per somnia, sicut non
solumplerique sancti, sed et Pharao et Nabuchodonosor rex vidit, quod
nemo eorumintelligere valebat, sed tamen videre uterque poterant; aut
demonstratione inecstasi, quod Latini nonnulli pavorem interpretantur,
mirum si proprie, sedvicine; et tamen cum sit mentis alienatio a
sensibus corporis, ut spiritushominis divino Spiritu assumptus capiendis
atque intuendis imaginibus vacet,sicut Danieli demonstratum est, quod
non intelligebat; et Petro illud vassubmissum est de coelo quatuor
lineis
(voir:
Ac, 10)
: nam et ipse quid illademonstratio figuraret postea
cognovit.
Per fructum autem mentis ad intelligentiam, uno modo cum haec ipsa
quaedemonstrantur in imaginibus, quid significent, et quo pertineant,
revelantur,quae certior prophetia est: nam magis ipsam vocat Apostolus
prophetiam, sicutJoseph meruit intelligere, quod Pharao non nisi videre;
et Daniel exponit regi,quod ille cernit et nescit.
Cum vero mens ita afficitur ut non rerum imagines conjecturali
examinationeintelligat, sed res ipsas intueatur, sicut intelligitur
sapientia et justitia,omnisque incommutabilis et divina species ad
prophetiam non pertinet, de quanunc agimus.
Utroque autem munere prophetiae donantur, qui et rerum imagines in
spirituvident, et quid valeant simul intelligunt; aut certe manifestis
locutionibus inipsa demonstratione informantur, sicut in Apocalypsi
quaedam exponuntur.
Nescientes autem afficit prophetiae spiritus, sicut Caiphas cum
essetpontifex prophetavit de Domino, quod expediret unum mori pro tota
gente, cumaliud in verbis quae dicebat attenderet, quae non a se ipso
dicerenesciebat.
Abundant in sanctis libris exempla.
Hoc autem verbo quod positum est, Insiluit in eum spiritus,
tamquamex abdito divinitatis secreto, repentinus significatur
afflatus.
Horum igitur modorum quonam potius affectum esse intelligamus Saul,
satisapparet ex eo quod ibi scriptum est, Convertit Deus in Saul cor
aliud;sic enim aliam cordis affectionem significat, quam
convertendo fecit Deus, utimaginum significantium et praefigurantium
capax fieret ad propheticamdivinationem.
Tantum autem distat inter prophetiam prophetarum, sicut Isaias,
sicutJeremias, et caeteri hujusmodi fuerunt, atque istam transitoriam
quae in Saulapparuit, quantum distat inter loquelam humanam, cum
loquuntur homines, et cumeadem loquela propter necessarium prodigium
asina locuta est, in qua sedebatBalaam propheta
(voir:
Nb, 23)
: accepit enim hoc ad tempus illudjumentum, ut Deus quod statuerat
demonstraret, non ut habitu perpetuo bestialoqueretur.
Aut si hoc exemplum majore differentia remotum est, multo minus
mirandum esthomini reprobo datam fuisse ad momentum temporis affectu
transitorioprophetiam, quando ille dederat, qui et asinam, cum voluit,
loqui fecit; magisenim distat pecus ab homine quam homo reprobus ab
electis etiam hominibus: nonenim si quisquam dixerit aliquid quod ad
sapientiam pertinet, continuo sapiensexistimandus est; sic nec quisquam,
si aliquando prophetavit, jam interprophetas numerabitur, cum et Dominus
in Evangelio dicat quosdam cum gaudioverbum excipere, et radicis
altitudinem non habere, sed esse temporales.
Ideoque sicut consequens indicat lectio, factum est in parabola,
Et Saul inter prophetas
(
S1, 10, 12).
Hoc igitur mirari desinamus, cum in hominibus apparet divinitus
aliquid,quorum vel meritum vel habitum excedit, cum forte vult Deus
cujusdamsignificationis gratia tale aliquid demonstrari.
Si autem hoc movet quod postea Saul malo spiritu invadente
praefocabatur, quiprophetiae prius spiritum acceperat, neque hoc
mirandum est: illud enim factumest ex dispensatione aliquid
significandi, hoc ex merito vindicandi.
Nec movere nos debent haec alternantia in animo humano, hoc est, in
creaturamutabili, praesertim eodem tempore quo caro corruptibilis
mortalisqueportatur.
Aut non videmus in ipso Petro, quantum indicat Evangelium, exstitisse
tantamconfessionem, ut audire meruerit:
Beatus es, Simon Barjona, quia non tibi revelavit caro et
sanguis, sed Pater meus qui in coelis est
(
Mt, 16, 17); et paulo post tam carnaliter eum de Domini passione sensisse,
utstatim audiret:
Vade post me, Satanas, scandalum mihi es, non enim sapis quae
Dei sunt, sed quae hominum
(
Mt, 16, 23).
Et fortasse aliquanto interius intelligentibus tantum valet ad illa
visamentis haec differentia, qua Petrus intellexit, Deo Patre revelante,
quodFilius Dei esset Christus, et postea ne moreretur extimuit, quantum
valet addistinguenda visa quae in spiritu hominis alienata mente
imaginarie fiunt,revelatio prophetiae, qua primo afflatus est Saul, et
commixtio spiritus mali,quo postea premebatur.
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 1, Caput 1
Cumque ab illo recessisset,
venit ad collem Domini, ubi erat statio Philistinorum.
(
S1, 10, 5) Jam primum signum peractum, sicut locutus fuerat homo Dei:
et ecce cuneus Prophetarum obvius ei; et insiluit super eum spiritus Dei, et
prophetavit in medio eorum. Videntes autem omnes, qui noverant eum heri, et nudius
tertius,
quod esset cum prophetis, et prophetaret, dixerunt ad invicem: Quaenam res accidit
filio
Cis? Num et Saul in Prophetis?
(
S1, 10, 10 et
S1, 10, 11) Et hoc quidem non puto habere aliquid quaestionis:
Spiritus enim, ubi vult, spirat.
(
Jn, 3, 8) Et spiritum prophetiae nullarum animarum potest maculare contactus,
attingit
enim
ubique propter suam munditiam;
(
Sg, 7, 24) afficit autem omnes non eodem modo, sed alios per informationem spiritus eorumdem
hominum, ubi rerum demonstrantur imagines; alios per fructum mentis ad intelligentiam,
alios
utraque inspiratione, alios autem nescientes. Per informationem spiritus, duobus modis,
aut
per somnia, sicut non solum plerique sancti, sed et
(voir:
Gn, 45, 2)
Pharao, et
(voir:
Da, 2, 1 et
Da, 4, 1)
Nabuchodonosor rex vidit, quod nemo eorum intelligere valuit, sed tamen videre utique
potuerant: aut demonstratione in extasi, quod Latini nonnulli pavorem interpretantur.
Mirum si proprie, sed vicine: tamen cum fit mentis alienatio a sensibus, ut spiritus
hominis
divino spiritu assumptus, capiendis atque intuendis imaginibus vacet, sicut Danieli
demonstratum est quod non intelligebat, et Petro illud vas summissum est de coelo
quatuor
lineis: nam et ipse, quid illa demonstratio figuraret, postea cognovit. Per fructum
autem
mentis ad intelligentiam uno modo cum haec ipsa, quae demonstrantur in imaginibus,
quid
significent, et quo pertineant, revelantur, quae certior prophetia est. Nam magis
ipsam vocat
Apostolus
prophetiam
(
1Co, 3, 2), sicut Joseph meruit intelligere, quod Pharao nonnisi videre; et Daniel exponit regi,
quod ille cernit et nescit. Cum vero ita mens afficitur, ut non rerum imagines conjecturali
examinatione intelligat, sed res ipsas intueatur, sicut intelligitur sapientia, et
justitia,
omnisque incommutabilis, et divina species, ad prophetiam, de qua nunc agimus, non
pertinet.
Utroque autem munere prophetiae donantur ii, qui et rerum imagines in spiritu vident,
et quid
valeant, simul intelligunt, aut certe manifestis locutionibus in ipsa demonstratione
informantur, sicut in Apocalypsi quaedam exponuntur. Nescientes autem afficit prophetiae
spiritus, sicut Caiphas cum
esset pontifex prophetavit
(
Jn, 11, 49) de Domino,
quod expediret unum mori pro tota gente,
(
Jn, 11, 50) cum aliud in verbis quae dicebat, attenderet, quae non se a seipso dicere nesciebat.
Abundant in sanctis libris exempla. Hoc autem verbo, quod positum est, insiluit in eum
spiritus, tanquam ex abdito divinitatis secreto, repentinus significatur afflatus. Horum
igitur modorum, quonam potius affectum esse intelligamus Saul, satis apparet ex eo
quod ibi
scriptum est:
Convertit Deus in Saul cor aliud.
(
S1, 10, 9) Sic enim aliam cordis significat affectionem, quam convertendo fecit Deus, ut imaginum
significantium, et praefigurantium capax fieret ad propheticam divinationem. Quantum
autem
distat prophetia Saul a prophetis? tantum distat inter prophetiam prophetarum, sicut
Isaias,
sicut Jeremias, et caeteri hujusmodi fuerunt, atque istam transitoriam, quae in Saul
apparuit,
quantum distat inter loquelam humanam cum loquuntur homines, et cum eadem loquela
propter
necessarium prodigium asina locuta est,
(voir:
Nb, 20, 28)
in qua sedebat Baalam propheta: accepit enim hoc ad tempus illud jumentum, ut Deus
quod
statuerat, demonstraret: unde non habitu perpetuo inter homines bestia loqueretur:
aut si hoc
exemplum majore differentia remotum est, multo minus mirandum est homini reprobo datam
fuisse
ad momentum temporis, affectu transitorio prophetiam, quoniam ille dederat, qui et
asinam, cum
voluit, loqui fecit. Magis enim distat pecus ab homine, quam homo reprobus ab electis
etiam
hominibus; non enim si quisquam dixerit aliquid, quod ad sapientiam pertinet, continuo
sapiens
existimandus est. Sic nec quisquam si aliquando prophetaverit, jam inter prophetas
numerabitur, cum et Dominus
(voir:
Mt, 13, 20)
in Evangelio dicat: quosdam cum gaudio verbum excipere, et radicis altitudinem non
habere, sed esse temporales. Ideoque, sicut consequens indicat lectio, factum est
in
parabolam:
et Saul inter prophetas
(
S1, 10, 12). Hoc igitur mirari desinamus, cum in hominibus apparet divinitus aliquid, quorum
vel
meritum, vel habitum excedit, cum forte vult Deus cujusdam significationis gratia
tale aliquid
demonstrari. Si autem hoc movet, quod postea Saul malo spiritu invadente praefocabatur,
(voir:
S1, 16, 14)
qui prophetiae spiritum prius acceperat, neque hoc mirandum est. Illud enim factum
est
ex dispensatione aliquid significandi, hoc est ex merito judicandi. Nec movere nos
debent haec
alternantia in animo humano, hoc est in creatura mutabili, praesertim eodem tempore,
quo caro
corruptibilis, mortalisque portatur. Aut non videmus in ipso Petro, quantum indicat
Evangelium, exstitisse tantam confessionem, ut audire meruerit,
Beatus es Simon Barjona, quia non tibi revelavit caro et sanguis, sed pater meus,
qui
in coelis est
(
Mt, 16, 17)? Et paulo post tam carnaliter eum de Domini passione sensisse, ut statim audiret:
Vade post me, Satana, scandalum mihi es, non enim sapis quae Dei sunt, sed quae
hominum.
(
Mt, 16, 23) Et fortasse aliquanto interius intelligentibus tantum valet ad visa illa mentis,
haec
differentia, qua Petrus primo intellexit, Deo patre revelante, quod filius Dei esset
Christus, et postea, ne moreretur, extimuit, quantum valet ad distinguenda visa, quae in
spiritu hominis alienata mente imaginarie fiunt, revelatio prophetiae, qua primo afflatus
est
Saul, et commixtio spiritus mali, quo postea premebatur.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Auctor incertus
Theutmirus; Claudius Taurinensis