Liber Primus Samuelis

Caput 16

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23
PrécédentSuivant

V. 5 : et ait pacificus ad immolandum Domino veni sanctificamini et venite mecum ut immolem sanctificavit ergo Isai et filios eius et vocavit eos ad sacrificium

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 6, Caput 3
    • Quid his verbis ostenditur, nisi quia tyrannorum versutia atque saevitia quandoque est pia fraude deludenda? Praecepto namque Domini de armento vitulus tollitur, immolatio simulatur, et ad regiam unctionem pervenitur, quia dum nocere tyranni cupiunt, objicienda sunt eis quaedam, quae credant, ut nocendi aditum non inveniant. Sic tyranni deludendi sunt, ut caveatur culpa mendacii. Quod tunc bene perficitur, cum illud fit, quod asseritur, sed quod fit sic dicitur, ut celetur, quia ex parte dicitur, et ex parte reticetur. Prophetae namque Samueli praecipitur, ut ad ungendum regem vadat, et se immolaturum Domino, non regem uncturum asserat; ut immolans verum dicat, et unctionem celans, tyranni saevitiam, vera dicens, deludat. Quia enim immolaturus abiit, paulo post manifeste exponit, ubi dicit: Sanctificavit ergo Isai, et filios ejus, et vocavit eos ad victimam. ( S1, 16, 5)
  • Liber 6, Caput 3
    • Sed jam melius agitur, si quid spiritualiter designent ista, videamus. Quid est ergo, quod vitulum in manu propheta tollit, et sic ad ungendum regem pervenit? Sed vitulus quid est, nisi splendor imaginis Redemptoris? Quia enim eum, quem eligit, conformem facere Redemptori studet, quando formam ipsam Redemptoris praedicat, quasi vitulum in manu portat. Et quia splendorem Dominicae conversationis, quem praedicat, in virtute operis monstrat; vitulum, quem de armento suscipit, per manum ducit. Vitulum namque in manu tollere, est praedicationem Dominicae conversationis servare in virtute operis. Sic nimirum vadens non occiditur, aliter occideretur: quia qui dicit, et non facit, oris proprii gladio condemnatur. Quid est, quod dicere jubetur: Ad immolandum Domino veni? ( S1, 16, 5) Quid est item, quia facit, quod dicit, dum venit et immolat, nisi quia tantae debet esse efficaciae qui alios promovet, ut bona non solum dicat, sed persuadeat? Immolationis quidem victima, quae in prophetae manu videtur, in altari cognoscitur. Quid est enim cor electi auditoris, nisi altare Dei? Quando enim bona doctor loquitur ore, et ostendit opere, vitulus in manu est. Quando autem et quod dicit, et agit, auditoribus persuadet, victima in altari est. Tunc ergo immolat, quando electa corda per amorem suscipiunt, hoc quod in verbo et exemplo doctoris radiat, de imitatione Redemptoris. Sequitur: Et vocabis Isai ad victimam: ( S1, 16, 5) Fortasse hoc, locus iste insinuat, quod praeter praelatorum conscientiam subditi promovendi non sunt. Isai prius ad victimam vocatur, ut bonum, quod subire subjectus cernitur, in magistri sui mente fundetur. Bene subjungitur: Et ostendam tibi quid facias. ( S1, 16, 3) Idipsum quoque exprimens, ait: Et unges, quem monstravero tibi. ( S1, 16, 3)
  • Liber 6, Caput 3
    • Nisi quia electi fideles dum bene spiritualium doctorum acta considerant, in eis utique divinam voluntatem pensant. Quia enim esse Samuelem prophetam sciebant, utique quia divinae dispensationis secreta cognoverat. Dum ergo de pacifico ingressu interrogant, quid aliud interrogando faciunt, quam divini consilii nosse velle secretum? Utinam et nos quoties sanctos viros cernimus, inquirere de pacis nostrae securitate studeremus, et diligenter ab eis scire, quales a Deo cernamur, qui cognitionis nostrae oculos non habemus. Pacificus ergo ingressus doctorum est, cum ad eos veniunt, qui non sunt pro culpa feriendi, sed pro justitia praedicandi. Qui ergo promotum justum venerat, respondit dicens: Pacificus, ad immolandum Domino veni. Sanctificamini, et venite mecum, ut immolemus. ( S1, 16, 5)
  • Liber 6, Caput 3
    • Cum doctoribus, ut immolent, vadunt, qui intentionem ad superna dirigunt. Et coram euntibus propheta immolat, quando id doctor, quod verbo pronuntiat, in assistentium cordibus per amorem ligat. Sed ut historiam paululum attendamus, vigilanter est discutiendum, quod dicitur: Sanctificamini et venite mecum. ( S1, 16, 5) Si enim interesse sacrificantibus non audent, nisi sanctificati, quid de sacrificantibus censendum? Sanctificare enim purgare est. Quantum ergo puros decet esse pontifices, ubi invitatae ad sacrificium nonnisi sanctificatae admittendae sunt plebes? Sanctificatio quippe corporis pudicitia est, sanctificatio mentis charitas et humilitas. Sanctificetur ergo ad sacrificium invitatus, sed magis ille cogitur, a quo invitatur. Notent sacerdotes, quae invitatis dicant: Venite mecum. ( S1, 16, 5) Secum quippe sanctificati veniunt, si cum mundis plebibus ad Dei obsequia mundi sacerdotes accedunt. Secum quippe ire, est mundos cum mundis accedere. Nam si mundae sunt plebes, non mundi sacerdotes, secum non veniunt: quia aequali puritatis ordine non accedunt. Audiant hujusmodi quid alter propheta admonet, dicens: Mundamini, qui fertis vasa Domini. ( Es, 52, 11) Audiant item, quod dicit: Lavamini, mundi estote. ( Es, 1, 16) Quia ergo mundandae sunt plebes, dicit: Sanctificamini. ( S1, 16, 5) Quia item summi viri in continuo munditiae suae statu semper debent permanere et ad formam suae puritatis alios trahere, subdit: Et venite mecum. ( S1, 16, 5) Sed quia seniores ad victimam invitantur, quid per typum demonstrant, nisi quia ad eligendum antistitem, sive ad ungendum et consecrandum, plures sapientes atque religiosi viri vocandi sunt? Qui nimirum sanctificantur et veniunt, si proponunt, ut in electione illa carnale aliquid non sequantur. Sanctificari quidem eis est, ad praebenda dona sancti Spiritus spiritualem et sanctam intentionem adducere. Bene autem in typo electorum et de Isaia, et ejus filiis dicitur: Sanctificavit ergo Isai, et filios ejus, et vocavit eos ad sacrificium. ( S1, 16, 5)
  • Liber 6, Caput 3
    • Sed quid est, quod quaeri inter filios Isai jubetur, nisi quia et de veteri populo nasciturus erat, et aequalem nullum habiturus? Quaeri itaque praecipitur, ut ei rationabiliter credamus. Et quia per semetipsum dicit: Nemo venit ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum ( Jn, 6, 44), bene Samueli a patre dicitur: Unges quem monstravero tibi. ( S1, 16, 3) Quasi enim monstratum unxerat prius, qui ab eo, quem unxerat, audiebat: Beatus es Simon Bar-Jona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui est in coelis. ( Mt, 16, 17) In Bethlehem ergo mittitur, quia cum secundum carnem quaeritur Christus, natus ex Judaeorum populo invenitur. Venit etiam in Bethlehem, quia ordo praedicatorum ante Judaeam convertere studuit, et postea gentibus Redemptoris finem [Legendum videtur fidem] praedicavit. Quid est autem, quod seniores civitatis mirantur, nisi quia, qui ad maturitatis sensum pervenerant, in tantae novitatis praedicatione stupebant? Sed admirantes ei occurrunt, quia praedicationem veritatis libenter audiunt. Occurrere quidem praedicatoribus, est verbum fidei quod praedicant desideranter audire. Quid de pacifico ingressu ejus interrogant? Quid est ingressus pacificus, nisi cum praesentia pacis venerit? Hanc item pacem ostendit, qui ait: Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum. ( Ep, 2, 14) Quid est ergo quod de pacifico ingressu interrogant, nisi quia patrum promissionem electorum Judaeorum corda desideranter exspectabant? Quasi nutantes, qui exspectabant, dicant: Nunquidnam venit pax, quae se venturam, tanto temporum spatio praecurrente, praedixit? Et quia novi doctores, quod antiqui patres promiserant, exhibitum narrant, dicunt: Pacificus. ( S1, 16, 5) Quasi dicat: Nos non futura promittimus, sed praesentia pacis dona monstramus. In ingressu nostro praesens est, in verbo nostro futura non est. Jam justus Simeon vidit, jam tenuit et adoravit, dicens: Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace. ( Lc, 2, 29) Jam pastoribus apparuit, jam missa de coelis diu exspectata pace, angelorum multitudo cantavit: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis. ( Lc, 2, 14) Et quia non solum praedicare pacem venerat, sed etiam persuadere, subdit, dicens: Ad immolandum veni. ( S1, 16, 2 et S1, 16, 5)
  • Liber 6, Caput 3
    • Quid est sacerdoti immolare, nisi Redemptori nostro corda electorum per amorem conjungere? Quasi dicat: Vos, an venerit, scire vultis, sed non prodest sciri, nisi prosit amari. Ad immolandum ergo Domino veni. ( S1, 16, 2 et S1, 16, 5) Hinc est, quod Paulus eos in quibus immolare non poterat expellit, dicens: Qui non amat Dominum Jesum, anathema sit. ( 1Co, 26, 22) Sed invitatis ad victimam dicitur: Sanctificamini, et venite. ( S1, 16, 5) Judaei idcirco nobiscum ad fidei sacrificium venire nequeunt, quia Dominum Jesum ex Scripturis judicare nolunt, sed solo odio audire ejus praedicationem refugiunt. Unde per semetipsum Dominus queritur, dicens: Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit, peccatum non haberent: nunc autem excusationem non habent, quia viderunt et oderunt me, et Patrem meum. ( Jn, 15, 24) Quid est ergo, quod dicitur: Sanctificamini, et venite? ( S1, 16, 5) Sed sanctificari auditoribus, est audiendum purae mentis secretum praeparare. Sanctificari quippe eis, est odium de corde projicere, et ad audiendum verbum praedicationis, intentionis puritatem parare. Sanctificatis ergo venire praecipitur, quia venire nihil prodest qui intentionem puritatis audiendo non habent. Et quia per doctores sanctos sanctus loquitur Spiritus, dicit: Venite mecum: quasi dicat: Sic loquentem attendite, ut vobiscum credatis audientem, quia sic loquor ut audiam, dum ipse sum qui loquor et locutionem administro. Et quia in initio nascentis Ecclesiae multi ex Judaeis, et devote audierunt, et fideliter crediderunt, bene dicitur, quia Isai et ejus filii sanctificati a Samuele sunt, et ad victimam invitati.