V. 14 :
Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 6, Caput 3
Sed quid est, quod quaeri inter filios Isai jubetur, nisi quia et de
veteri populo nasciturus erat, et aequalem nullum habiturus?
Quaeri itaque praecipitur, ut ei rationabiliter credamus. Et
quia per semetipsum dicit:
Nemo venit ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit
eum
(
Jn, 6, 44), bene Samueli a patre dicitur:
Unges quem monstravero tibi.
(
S1, 16, 3)
Quasi enim monstratum unxerat prius, qui ab eo, quem unxerat,
audiebat:
Beatus es Simon Bar-Jona, quia caro et sanguis non revelavit
tibi, sed Pater meus, qui est in coelis.
(
Mt, 16, 17) In Bethlehem ergo mittitur, quia cum secundum carnem
quaeritur Christus, natus ex Judaeorum populo invenitur.
Venit etiam in Bethlehem, quia ordo praedicatorum ante Judaeam
convertere studuit, et postea gentibus Redemptoris finem
[Legendum videtur fidem]
praedicavit. Quid est autem, quod seniores civitatis
mirantur, nisi quia, qui ad maturitatis sensum pervenerant, in tantae
novitatis praedicatione stupebant? Sed admirantes ei
occurrunt, quia praedicationem veritatis libenter audiunt.
Occurrere quidem praedicatoribus, est verbum fidei quod praedicant
desideranter audire. Quid de pacifico ingressu ejus
interrogant? Quid est ingressus pacificus, nisi cum
praesentia pacis venerit? Hanc item pacem ostendit, qui ait:
Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum.
(
Ep, 2, 14) Quid est ergo quod de pacifico ingressu interrogant,
nisi quia patrum promissionem electorum Judaeorum corda desideranter
exspectabant? Quasi nutantes, qui exspectabant, dicant:
Nunquidnam venit pax, quae se venturam, tanto temporum spatio
praecurrente, praedixit? Et quia novi doctores, quod antiqui
patres promiserant, exhibitum narrant, dicunt:
Pacificus.
(
S1, 16, 5) Quasi dicat: Nos non futura promittimus, sed
praesentia pacis dona monstramus. In ingressu nostro praesens
est, in verbo nostro futura non est. Jam justus Simeon vidit,
jam tenuit et adoravit, dicens:
Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in
pace.
(
Lc, 2, 29) Jam pastoribus apparuit, jam missa de coelis diu
exspectata pace, angelorum multitudo cantavit:
Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae
voluntatis.
(
Lc, 2, 14)
Et quia non solum praedicare pacem venerat, sed etiam
persuadere, subdit, dicens:
Ad immolandum veni.
(
S1, 16, 2 et
S1, 16, 5)
Auctor incertus
Liber 3, Caput 31
Gloria Domini intelligitur Christus, cujus fide impletus est universus
mundus, de qua gloria cum pro adorato vitulo Dominum precaretur Moyses
ut parceret populo peccatori, respondit Dominus, Propitius ero
illis, verumtamen vivo ego et vivit nomen meum, quia implebitur
gloria mea omnis terra.
Et septuagesimus primus psalmus canit, Implebitur gloria ejus omnis
terra. Unde et angeli clamabant pastoribus,
Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus
bonae voluntatis
(
Lc, 2, 14) [mauvais référencement: Lc, 3]
.
Quod autem nebula implevit domum Dei, et non poterant sacerdotes
ministrarepropter nebulam, haec sententia superbos Judaeorum pontifices
ac doctoresinsinuat, qui dum nativitatis Christi sacramenta investigare
despiciunt,debitum fidei suae ministerium per erroris nebulam
perdiderunt; ita enim eorummentes infidelitatis caligo replevit, ut
exigentibus propriis meritis, nonagnoscant cultum credulitatis.
Auctor incertus (Beda ?)
Liber 3, Caput 2
Nam in eo quod aedificavit templum excellentissimum Domino, et ibi Christum
significat: quia aedificavit domum Deo in coelestibus, non de lignis et
lapidibus, sed de hominibus sanctis, hoc est de fidelibus.
Quibus dicit Apostolus:
Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos
(
1Co, 3, 17) [mauvais référencement: 2Co, 16, 16]
.
Quod vero eadem domus lapidibus dedolatis atque perfectis aedificata est, et
malleus et securis, et omne ferramentum non sunt audita in templo Dei, cum
aedificaretur.
Quid enim domus illa, ut praedictum est, nisi sanctam Ecclesiam, quam in
coelestibus Dominus inhabitat, figurabat? Ad cujus aedificationem electorum
animae quasi quidam expoliti lapides deferuntur.
Quae cum aedificatur in coelis, nullus illic disciplinae malleus resonat,
quia dolati atque perfecti illuc lapides ducimur, ut locis juxta meritum
congruis disponamur.
Ideo enim foris tundimur, ut illuc sine reprehensione inveniamur.
Multitudo [ F. altitudo] autem templi hujus dominici ad fidem
refertur, longitudo ad spem, latitudo ad charitatem.
His enim tribus virtutibus quasi lineamentis sanctae Ecclesiae in coelestibus
structura consurgit.
Porro quod parietes templi interius ligno teguntur, hoc ob mysterium
dominicae crucis imaginatum, sub cujus tutela proteguntur omnes sancti, qui
indisruptae pacis perseverantia tanquam lapides vivi, in structura Ecclesiae
unitate fidei solidantur, et bene interius vestitur ligno templum, quia corde
creditur ad justitiam.
Quod vero tempore dedicationis gloria Domini implevit domum: gloria Domini
intelligitur Christus, cujus fide repletus est Moyses, ut parceret populo
peccatori: respondit Dominus,
Propitius ero illis.
Verumtamen vivo ego, et vivit nomen meum: quia implebitur gloria mea omnis
terra.
Et septuagesimus primus psalmus canit: Implebitur gloria mea omnis
terra.
Unde et angeli clamabant pastoribus:
Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae
voluntatis
(
Lc, 2, 14).
Quod autem nebula implevit domum Dei, et non poterant sacerdotes ministrare
propter nebulam: haec sententia superbos Judaeorum pontifices ac doctores
insinuat, qui dum nativitatis Christi sacramenta investigare despiciunt,
debitum fidei suae ministerium per erroris nebulam perdiderunt.
Ita enim eorum mentes infidelitatis caligo replevit, ut exigentibus propriis
meritis, non agnoscant cultum credulitatis.
Quod vero idem Salomon in eodem templo duodecim boves aereos fecit, quos in
aereo labro constituit, qui facie quidem per diversas partes intendunt, sed in
uno loco per posteriora colliguntur.
Quid enim aliud in duodecim bobus, quam duodecim apostolos credimus
designari? Qui facie quidem per diversa respiciunt, sed ita in labro sunt
positi, ut ex posterioribus adunentur.
Quia in hac praesenti vita ad praedicationis officium in diversis mundi
partibus sunt divisi: in illa vero vita quae huic vitae posterior est, quae
post hanc videtur aeternae gloriae unitate conveniunt.
Per diversum igitur mundum praedicando respiciunt, sed in unum conveniendo
consistunt.
Ideo autem aerei, quia clamor praedicationis eorum in toto mundo insonuit:
sicut scriptum est,
In omnem terram exivit sonus eorum
(
Ps, 18, 5).
Labrum autem orbem terrae intelligimus, cujus ambitum lustraverunt apostoli
docentes gentes, ut baptizarentur in nomine Patris, et Filii, et Spiritus
sancti.
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 3, Caput 2
Factum est cum exissent sacerdotes de sanctuario, nebula implevit domum Domini: et
non poterant sacerdotes stare et ministrare propter nebulam: impleverat enim gloria
Domini
domum Domini
(
R3, 8, 10 et
R3, 8, 11). Gloria Domini intelligitur Christus, cujus fide repletus est universus mundus. De
qua
gloria
(voir:
Nb, 14, 19 et
Nb, 14, 20)
cum pro adorato vitulo Dominum deprecaretur Moyses, ut parceret populo peccatori,
respondit Dominus:
Propitius ero illis, verumtamen vivo ego, et vivit nomen meum, quia implebitur gloria
mea omnis terra
(
Nb, 14, 21). Et septuagesimus primus psalmus canit :
Implebitur gloria ejus omnis terra
(
Nb, 14, 21) [mauvais référencement: Nb, 14, 19]
. Unde et angeli clamabant pastoribus :
Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis
(
Lc, 2, 14). Quod autem nebula implevit domum Domini,
et non poterant sacerdotes ministrare propter nebulam
(
R3, 8, 10), haec sententia superbos Judaeorum pontifices ac doctores insinuat, qui dum Nativitatis
Christi sacramenta investigare despiciunt, debitum fidei suae ministerium per erroris
nebulam
perdiderunt. Ita enim eorum mentes infidelitatis caligo replevit, ut exigentibus propriis
meritis, non agnoscant cultum credulitatis.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Auctor incertus
Auctor incertus (Beda ?)
Theutmirus; Claudius Taurinensis