Liber Psalmorum

Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15
PrécédentSuivant

V. 5 : In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 2, Caput 2
    • Proficiebat quidem lucro praedicationis, crescebat numero ministrorum. Nam de profectu ejus Apostolus gloriatur, dicens: A Jerusalem usque Illyricum replevi Evangelium Christi ( Rm, 15, 19). Crescendi quoque modum Lucas meminit, dicens: Crescente numero discipulorum, factum est murmur Graecorum adversus Hebraeos, eo quod despicerentur in ministerio viduae eorum ( Ac, 6, 1). Et paulo post: Elegerunt , inquit, Stephanum plenum fide et Spiritu sancto, et Procorum, et reliquos ( Ac, 6, 5). Hos statuere ante conspectum apostolorum, et orantes imposuerunt eis manus. Item de profectu isto novorum praedicatorum scriptum est: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum ( Ps, 18, 5).
  • Liber 3, Caput 1
    • Quid est quod postquam Heli visionem exposuit, crevisse Samuel dicitur, nisi quia doctorum nostrorum ordo, postquam verbo Synagogae filios repulit, majoris reverentiae gloriam apud gentilitatem invenit? Crevit ergo, quia qui per verbi ministerium se prius in una gente cohibuit, postmodum sanctitatis atque doctrinae famam in universo mundo dilatavit. Unde et per Psalmistam dicitur: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum ( Ps, 18, 5). Hinc iterum sanctae Ecclesiae loquens, ait: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii, constitues eos principes super omnem terram ( Ps, 44, 17). Crevit itaque cum in universo mundo radiavit. Cum quo etiam Dominus esse perhibetur, quia omne quod de fama sanctitatis redoluit, omne quod clarum per verbum luxit, de praesentia Redemptoris accepit, quem secum habuit. Nam etsi verbo Paulus non solum infirma et terrena, sed etiam summa et coelestia penetrat, ex eo hanc dicendi virtutem obtinet, quem secum esse affirmat, dicens: An experimentum ejus quaeritis qui in me habitat Christus ( 2Co, 13, 3)? Qui enim in se loquebatur secum erat. Redolet omni mundo per vitam, sed ex eo vitae odorem trahit quem ostendit: dicens: Christi bonus odor sumus in omni loco ( 2Co, 2, 15) . Omnia esse de praesentia Redemptoris Joannes insinuat, quia dicit: De plenitudine ejus omnes accepimus ( Jn, 1, 16). Samuel ergo cum crevisse dicitur, cum eo Dominus esse memoratur, quia doctorum ordo cum magnae sanctitatis atque doctrinae gratia omni mundo resplenduit, ex eo tam magnus apparere potuit qui eum in mundo positum non reliquit. Sequitur: Et cognovit universus Israel a Dan usque Bersabee quod fidelis Samuel propheta esset Domini ( S1, 3, 20).

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 2
    • Suscitans de pulvere egenum et de stercore erigens pauperem. ( S1, 2, 8) Pater videlicet de terrae pulvere Filium tam cito suscitavit, juxta quod ipseper Psalmistam postulat, dicens: Resuscita me et retribuameis, ut caro ejus non videret corruptionem, ( Ps, 40, 11) [mauvais référencement: Ps, 40] secundum quod per eumdem Psalmistam dicitur: Non derelinques animam meam in inferno, nec dabis Sanctum tuum videre corruptionem. ( Ps, 15, 10) [mauvais référencement: Ps, 4] Ipse etiam, sicut supra dictum est, cum pauper apparuisset, atque egenus incarne ut supra paupertate atque humilitate superaret diabolum superbum, qui rexdicitur super omnes filios superbiae, tamen majestas Dei Patris, de stercore eumsublimavit ineffabiliter, et hoc quare? Quaeris quare? Audi quare: Ut sedeat , inquit, cum principibus et solium gloriae teneat. ( S1, 2, 8) [mauvais référencement: Mt, 19] Principes, sancti apostoli intelliguntur, qui sedebunt cum Christo superduodecim sedes. SedDominus solium gloriae retinet non solum videlicet in aequalitate Patris,sedendo ad dexteram majestatis: juxta quod Apostolus dicit: Sedet ad dexteram majestatis in excelsis; ( He, 1) Tanto melior angelis effectus, quanto differentius prae illis nomenhaereditavit, verumetiam solium gloriae tenebit secundum quod ipse ait: Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio. ( Jn, 5, 22) [mauvais référencement: Jn, 5] Ipse enim in gloria Patris sui venturus est ad judicium, cum angelis et archangelis, cum thronis et dominationibus, et sedebit in sede gloriae majestatis suae, judicans orbem in aequitate. ( Mt, 16, 27) [mauvais référencement: Mc, 8] Sedebunt etiam et principes super duodecim sedes, judicantes duodecim tribus Israel. ( Mt, 19, 28) [mauvais référencement: Mt, 19] Hinc Isaias dicit: Dominus ad judicium veniet cum senioribuspopuli sui. ( Es, 3) Hinc Salomon ait: Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus. ( Pr, 31) Nobilis ergo erit Dominus, vir sanctae Ecclesiae, in portis suae civitatis, quividebatur ignobilis, ante tribunal praesidis. Quia etiam nunc a multis contemnendus putatur, quia ubi saeculi finis advenerit,ubi patriae coelestis ingressum aperuerit electis, jam cunctis parebit sublimis. Et solium gloriae tenebit sine fine, quia regni ejus non erit finis (voir: Lc, 1) . Nam sequitur: Quia ipse dominabitur a mari usque ad mare, ( Ps, 71, 8) [mauvais référencement: Ps, 71] etc. Domini enim sunt cardines terrae, et posuit super eos orbem. ( S1, 2, 8) Cardines terrae quatuor climata mundi intelliguntur, videlicet oriens,occidens, septentrio, atque meridies, super quae posuit orbem, quia videlicetubiquedilatavit Ecclesiam suam. Hinc Psalmista ait: Ab ortu solis usque ad occasum, laudabile nomen Domini. ( Ps, 112, 3) [mauvais référencement: Ps, 112] Hinc iterum scriptum est: A finibus terrae audivimus laudes justi. ( Es, 24) Et iterum de sanctis praedicatoribus: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum . ( Ps, 18, 5) [mauvais référencement: Ps, 28] Quanquam cardines terrae, ut quibusdam placet, ipsi praedicatoresintelligantur, super quorum fidem stabilita est Ecclesia. De quibus scriptum est: Sub quo curvantur, qui portant orbem ( Jb, 19) Ipsi quidem sunt qui alibi columnae dicuntur, sicut scriptum est: Columnae coeli contremiscunt et pavent ad nutum ejus, ( Jb, 26) videlicet sancti Ecclesiae praedicatores, super quos fabricae Ecclesiaestructuraconsurgit, sicut alia Scriptura testatur, dicens: Qui vicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei. ( Ap, 3) Nam quisquis in Dei opere, recta intentione firmatur, columna in structurafabricae spiritalis erigitur, ut in hoc templo, quod est Ecclesia positus, etutilitate prosit, et decore. Unde de sanctorum praedicatione subinfertur:
  • Liber 4, Caput 10
    • Verumtamen non fiebant ex eadem pecunia hydriae templi Domini, et fuscinulae, et thuribula, et tubae, et omne vas aureum et argenteum, de pecunia quae inferebatur in templum Domini, ( R4, 12, 13) significat quod alia debet esse ratio, formandorum vasorumin ministeriumDomini, alia parandorum lignorum et saxorum in aedificium domus. Quia alia debet esse doctrina qua rudes imbuuntur ad fidem, et alia qua jamperfecti instruuntur ad scientiae plenitudinem. Bene autem vasa domus Domini illic possunt intelligi, qui jam apti sunt adcapienda munera divina, et habiles fiunt ad ministerium Dei. Nam hydriae eos significare possunt, qui aquam sapientiae divinae in secontinent. Fuscinulae quoque doctores spirituales, quorum officium est corpus et sanguinemDomini credentibus distribuere, infidelibus abnegare, necnon et spiritualem alimoniamverbi, cuique prout convenit, dispartiri. Quia sunt in verbis Dei nonnulla, quae nostrae humilitati revelare, ad nostraeepulas refectionis concedere dignatusest. Sunt item alia tantae profunditatis, quae sancti Spiritus solummodo scientiaepateant, nostrae vero capacitatis per omnia mensuram transcendant. Thuribula autem illos figurate demonstrant, qui mundam orationem ex conscientiapura et fide non ficta offerunt Deo, et cum propheta dicere possunt: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo. ( Ps, 140, 2) [mauvais référencement: Ps, 115] Tubae autem quid aliud sunt quam praedicatores sancti, qui in toto orbeterrarum vocem Evangelicae praedicationis emittunt? quorum personae per prophetamdictum est: Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam, et annuntia populo meo scelera eorum, et domui Jacob peccata eorum. ( Es, 58) Et Psalmista: In omnem terram exivit sonus eorum: et in fines orbis terraeverba eorum. ( Ps, 18, 5) [mauvais référencement: Ps, 18] Sequitur:

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 4, Caput 12
    • Verumtamen non fiebant ex eadem pecunia hydriae templi Domini, et fuscinulae, et thuribula, et tubae, et omne vas aureum, et argenteum, de pecunia, quae inferebatur in templum Domini ( R4, 12, 13). significat quod alia debet esse ratio formandorum vasorum in ministerium Domini, alia parandorum lignorum et saxorum in aedificium domus; quia alia debet esse doctrina, qua rudes imbuuntur ad fidem, et alia qua jam perfecti instruuntur ad scientiae plenitudinem. Bene autem vasa domus Domini illi possunt intelligi qui jam apti sunt ad capienda munera divina, et habiles fiunt ad ministerium Dei. Nam hydriae eos significare possunt qui aquam sapientiae divinae in se continent; fuscinulae quoque, doctores spiritales, quorum officium est corpus et sanguinem Domini credentibus distribuere, infidelibus abnegare, nec non et spiritalem alimoniam verbi cuique, prout convenit, dispertiri. Quia sunt in verbis Dei nonnulla quae nostrae humilitati revelare, ad nostrae epulas refectionis concedere dignatus est. Sunt item alia tantae profunditatis, quae sancti Spiritus solummodo scientiae pateant, nostrae vero capacitatis per omnia mensuram transcendant. Thuribula autem illos significare demonstrant qui mundam orationem ex conscientia pura et fide non ficta offerunt Deo, et cum Propheta dicere possunt: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo ( Ps, 140, 2) [mauvais référencement: Ps, 104]. Tubae autem quid aliud sunt, quam praedicatores sancti, qui in toto orbe terrarum, vocem evangelicae praedicationis emittunt? Quorum personae per prophetam dictum est: Clama, ne cesses, quasi tuba, exalta vocem tuam, et annuntia populo meo scelera eorum, et domui Jacob peccata eorum ( Es, 58, 1) [mauvais référencement: Ps, 58]. Et Psalmista: In omnem terram, ait, exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum ( Ps, 18, 5) [mauvais référencement: Ps, 18]. Sequitur:

Auctor incertus (Beda ?)

  • Liber 3, Caput 2
    • Nam in eo quod aedificavit templum excellentissimum Domino, et ibi Christum significat: quia aedificavit domum Deo in coelestibus, non de lignis et lapidibus, sed de hominibus sanctis, hoc est de fidelibus. Quibus dicit Apostolus: Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos ( 1Co, 3, 17) [mauvais référencement: 2Co, 16, 16] . Quod vero eadem domus lapidibus dedolatis atque perfectis aedificata est, et malleus et securis, et omne ferramentum non sunt audita in templo Dei, cum aedificaretur. Quid enim domus illa, ut praedictum est, nisi sanctam Ecclesiam, quam in coelestibus Dominus inhabitat, figurabat? Ad cujus aedificationem electorum animae quasi quidam expoliti lapides deferuntur. Quae cum aedificatur in coelis, nullus illic disciplinae malleus resonat, quia dolati atque perfecti illuc lapides ducimur, ut locis juxta meritum congruis disponamur. Ideo enim foris tundimur, ut illuc sine reprehensione inveniamur. Multitudo [ F. altitudo] autem templi hujus dominici ad fidem refertur, longitudo ad spem, latitudo ad charitatem. His enim tribus virtutibus quasi lineamentis sanctae Ecclesiae in coelestibus structura consurgit. Porro quod parietes templi interius ligno teguntur, hoc ob mysterium dominicae crucis imaginatum, sub cujus tutela proteguntur omnes sancti, qui indisruptae pacis perseverantia tanquam lapides vivi, in structura Ecclesiae unitate fidei solidantur, et bene interius vestitur ligno templum, quia corde creditur ad justitiam. Quod vero tempore dedicationis gloria Domini implevit domum: gloria Domini intelligitur Christus, cujus fide repletus est Moyses, ut parceret populo peccatori: respondit Dominus, Propitius ero illis. Verumtamen vivo ego, et vivit nomen meum: quia implebitur gloria mea omnis terra. Et septuagesimus primus psalmus canit: Implebitur gloria mea omnis terra. Unde et angeli clamabant pastoribus: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis ( Lc, 2, 14). Quod autem nebula implevit domum Dei, et non poterant sacerdotes ministrare propter nebulam: haec sententia superbos Judaeorum pontifices ac doctores insinuat, qui dum nativitatis Christi sacramenta investigare despiciunt, debitum fidei suae ministerium per erroris nebulam perdiderunt. Ita enim eorum mentes infidelitatis caligo replevit, ut exigentibus propriis meritis, non agnoscant cultum credulitatis. Quod vero idem Salomon in eodem templo duodecim boves aereos fecit, quos in aereo labro constituit, qui facie quidem per diversas partes intendunt, sed in uno loco per posteriora colliguntur. Quid enim aliud in duodecim bobus, quam duodecim apostolos credimus designari? Qui facie quidem per diversa respiciunt, sed ita in labro sunt positi, ut ex posterioribus adunentur. Quia in hac praesenti vita ad praedicationis officium in diversis mundi partibus sunt divisi: in illa vero vita quae huic vitae posterior est, quae post hanc videtur aeternae gloriae unitate conveniunt. Per diversum igitur mundum praedicando respiciunt, sed in unum conveniendo consistunt. Ideo autem aerei, quia clamor praedicationis eorum in toto mundo insonuit: sicut scriptum est, In omnem terram exivit sonus eorum ( Ps, 18, 5). Labrum autem orbem terrae intelligimus, cujus ambitum lustraverunt apostoli docentes gentes, ut baptizarentur in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.