V. 13 :
Verumtamen non fiebant ex eadem pecunia hydriae templi Domini, et fuscinulae, et
thuribula, et tubae, et omne vas aureum et argenteum, de pecunia quae inferebatur
in
templum Domini.
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 4, Caput 10
Verumtamen non fiebant ex eadem pecunia hydriae templi Domini, et
fuscinulae, et thuribula, et tubae, et omne vas aureum et argenteum, de pecunia
quae inferebatur in templum Domini,
(
R4, 12, 13) significat quod alia debet esse ratio, formandorum vasorumin ministeriumDomini,
alia parandorum lignorum et saxorum in aedificium domus. Quia alia debet
esse doctrina qua rudes imbuuntur ad fidem, et alia qua jamperfecti instruuntur ad
scientiae plenitudinem. Bene autem vasa domus Domini illic possunt
intelligi, qui jam apti sunt adcapienda munera divina, et habiles fiunt ad ministerium
Dei. Nam hydriae eos significare possunt, qui aquam sapientiae divinae in
secontinent. Fuscinulae quoque doctores spirituales, quorum officium est
corpus et sanguinemDomini credentibus distribuere, infidelibus abnegare, necnon et
spiritualem alimoniamverbi, cuique prout convenit, dispartiri. Quia sunt in
verbis Dei nonnulla, quae nostrae humilitati revelare, ad nostraeepulas refectionis
concedere dignatusest. Sunt item alia tantae profunditatis, quae sancti
Spiritus solummodo scientiaepateant, nostrae vero capacitatis per omnia mensuram
transcendant. Thuribula autem illos figurate demonstrant, qui mundam
orationem ex conscientiapura et fide non ficta offerunt Deo, et cum propheta dicere
possunt:
Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo.
(
Ps, 140, 2) [mauvais référencement: Ps, 115] Tubae autem quid aliud sunt quam praedicatores sancti, qui in toto orbeterrarum
vocem Evangelicae praedicationis emittunt? quorum personae per prophetamdictum est:
Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam, et annuntia populo meo
scelera eorum, et domui Jacob peccata eorum.
(
Es, 58) Et Psalmista:
In omnem terram exivit sonus eorum: et in fines orbis terraeverba
eorum.
(
Ps, 18, 5) [mauvais référencement: Ps, 18] Sequitur:
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 4, Caput 12
Verumtamen non fiebant ex eadem pecunia hydriae templi
Domini, et fuscinulae, et thuribula, et tubae, et omne vas
aureum, et argenteum, de pecunia, quae inferebatur in templum
Domini
(
R4, 12, 13). significat quod alia debet esse ratio formandorum vasorum in
ministerium Domini, alia parandorum lignorum et saxorum in aedificium
domus; quia alia debet esse doctrina, qua rudes imbuuntur ad fidem, et
alia qua jam perfecti instruuntur ad scientiae plenitudinem.
Bene autem vasa domus Domini illi possunt intelligi qui jam
apti sunt ad capienda munera divina, et habiles fiunt ad ministerium
Dei. Nam hydriae eos significare possunt qui aquam sapientiae
divinae in se continent; fuscinulae quoque, doctores spiritales, quorum
officium est corpus et sanguinem Domini credentibus distribuere,
infidelibus abnegare, nec non et spiritalem alimoniam verbi cuique,
prout convenit, dispertiri. Quia sunt in verbis Dei nonnulla
quae nostrae humilitati revelare, ad nostrae epulas refectionis
concedere dignatus est. Sunt item alia tantae profunditatis,
quae sancti Spiritus solummodo scientiae pateant, nostrae vero
capacitatis per omnia mensuram transcendant. Thuribula autem
illos significare demonstrant qui mundam orationem ex conscientia pura
et fide non ficta offerunt Deo, et cum Propheta dicere possunt:
Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo
(
Ps, 140, 2) [mauvais référencement: Ps, 104]. Tubae autem quid aliud sunt, quam praedicatores sancti, qui in
toto orbe terrarum, vocem evangelicae praedicationis emittunt? Quorum
personae per prophetam dictum est:
Clama, ne cesses, quasi tuba, exalta vocem tuam, et annuntia
populo meo scelera eorum, et domui Jacob peccata eorum
(
Es, 58, 1) [mauvais référencement: Ps, 58]. Et Psalmista:
In omnem terram, ait, exivit sonus eorum, et in fines orbis
terrae verba eorum
(
Ps, 18, 5) [mauvais référencement: Ps, 18]. Sequitur:
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)