Liber Psalmorum

Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10
PrécédentSuivant

V. 2 : Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo; elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 4, Caput 10
    • Verumtamen non fiebant ex eadem pecunia hydriae templi Domini, et fuscinulae, et thuribula, et tubae, et omne vas aureum et argenteum, de pecunia quae inferebatur in templum Domini, ( R4, 12, 13) significat quod alia debet esse ratio, formandorum vasorumin ministeriumDomini, alia parandorum lignorum et saxorum in aedificium domus. Quia alia debet esse doctrina qua rudes imbuuntur ad fidem, et alia qua jamperfecti instruuntur ad scientiae plenitudinem. Bene autem vasa domus Domini illic possunt intelligi, qui jam apti sunt adcapienda munera divina, et habiles fiunt ad ministerium Dei. Nam hydriae eos significare possunt, qui aquam sapientiae divinae in secontinent. Fuscinulae quoque doctores spirituales, quorum officium est corpus et sanguinemDomini credentibus distribuere, infidelibus abnegare, necnon et spiritualem alimoniamverbi, cuique prout convenit, dispartiri. Quia sunt in verbis Dei nonnulla, quae nostrae humilitati revelare, ad nostraeepulas refectionis concedere dignatusest. Sunt item alia tantae profunditatis, quae sancti Spiritus solummodo scientiaepateant, nostrae vero capacitatis per omnia mensuram transcendant. Thuribula autem illos figurate demonstrant, qui mundam orationem ex conscientiapura et fide non ficta offerunt Deo, et cum propheta dicere possunt: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo. ( Ps, 140, 2) [mauvais référencement: Ps, 115] Tubae autem quid aliud sunt quam praedicatores sancti, qui in toto orbeterrarum vocem Evangelicae praedicationis emittunt? quorum personae per prophetamdictum est: Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam, et annuntia populo meo scelera eorum, et domui Jacob peccata eorum. ( Es, 58) Et Psalmista: In omnem terram exivit sonus eorum: et in fines orbis terraeverba eorum. ( Ps, 18, 5) [mauvais référencement: Ps, 18] Sequitur:

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 1, Caput 2
    • Exsultavit cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in Deo meo. ( S1, 2, 1) etc. Non invenitur orare in hoc cantico, nisi per duo verba tantum, ut dicit: Laetata sum in salutari tuo; ( S1, 2, 1) et aliud est: Quia non est Deus praeter te ( Es, 45). Apostolus autem dicit: Orate sine intermissione. ( 1Th, 5) Illi enim qui in divino versatur officio, omnia gesta ejus dictaque pro oratione reputantur, quia justus sine intermissione quae justa sunt agit. Et ob hoc sine intermissione justus orabit. Et in psalmis dicit: Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. ( Ps, 140, 2) [mauvais référencement: Ps, 140] Elevat manus ille qui elevat actus suos. Aliter: Moyse elevante manus, vincebat Israel; dimittente vero vincebat Amalec. ( Ex, 7) Quia donec famulus Dei elevat actus suos ad Dominum, vincit plebs Dei; cum autem dimiserit actus suos, vincit Amalec, inimicus Dei: Exsultavit , inquit Anna, cor meum , et necessarie addidit, in Domino ( S1, 2, 1), ut Paulus dixit: Gaudete in Domino semper ( Ph, 4), quia potest quis gaudere in carnalibus. Cum me homines laudant, non in Domino gaudeo, sed gaudeo in vanitate. Hinc compungar propter verbum Dei, cum dicit: Exsultavit cor meum in Domino. ( S1, 2, 1) Dicat ergo Ecclesia Christi, civitas regis magni, gratia plena, prole fecunda, dicat, quod tanto ante de se prophetatum per os hujus piae matris agnoscit: Exsultavit cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in Deo meo. ( S1, 2, 1) Vere exsultavit cor, quia in Domino; et vere exaltatum cornu, quia non ex se, sed in Domino Deo suo exaltatum est. Et in alio loco dicit: Exaltabuntur cornua justi, ( Ps, 74, 11) [mauvais référencement: Ps, 74] quia de crucis Christi apicibus justis conferuntur haec cornua. In his ventilabimus atque destruemus adversarias potestates, animae nostrae insidiantes. Dilatatum est os meum super inimicos meos, ( S1, 2, 1) quia et in angustiis pressurarum sermo Dei non est alligatus, nec in praeconibus alligatus. Quia laetata sum in salutari tuo ( S1, 2, 1). Salutaris iste Dominus est Jesus Christus, quem Simeon, sicut in Evangelio legitur, senex amplectens parvum, agnoscens magnum: Nunc dimittis, inquit, Domine, servum tuum in pace, quoniam viderunt oculi mei salutare tuum. ( Lc, 2, 29 et Lc, 2, 30) [mauvais référencement: Lc, 2] Si laetatus fuero in salutari Domini, tunc dilatatum est os meum. Per meditationem utique verbi Dei ad elevationem cordis veniemus. Unde Apostolus dicit: Os nostrum ad vos patet, o Corinthii, cor nostrum dilatatum est. ( 2Co, 6) Ex latitudine enim cordis ori sapientia ministratur. Non est sanctus, ut est Dominus ( S1, 2, 2). Distinctione utitur. Non dixit, « nisi Dominus, » sed, « Nullus est sicut Dominus, sanctus et sanctificans, justus et justificans. » Neque enim est alius extra te, et non est fortis sicut Deus noster ( S1, 2, 2). Non est, inquit, sanctus praeter te, Domine, quia nemo fit, nisi abs te. Et si sunt qui dicuntur dii multi ( 1Co, 8) et domini multi, nullus tamen naturaliter est id quod Deus est, quia ipse solus est qui dixit ad Moysen servum suum: Ego sum qui sum. ( Ex, 3) Nam umbra ad comparationem corporis non est, et fumus ad comparationem ignis non est.
  • Liber 4, Caput 12
    • Verumtamen non fiebant ex eadem pecunia hydriae templi Domini, et fuscinulae, et thuribula, et tubae, et omne vas aureum, et argenteum, de pecunia, quae inferebatur in templum Domini ( R4, 12, 13). significat quod alia debet esse ratio formandorum vasorum in ministerium Domini, alia parandorum lignorum et saxorum in aedificium domus; quia alia debet esse doctrina, qua rudes imbuuntur ad fidem, et alia qua jam perfecti instruuntur ad scientiae plenitudinem. Bene autem vasa domus Domini illi possunt intelligi qui jam apti sunt ad capienda munera divina, et habiles fiunt ad ministerium Dei. Nam hydriae eos significare possunt qui aquam sapientiae divinae in se continent; fuscinulae quoque, doctores spiritales, quorum officium est corpus et sanguinem Domini credentibus distribuere, infidelibus abnegare, nec non et spiritalem alimoniam verbi cuique, prout convenit, dispertiri. Quia sunt in verbis Dei nonnulla quae nostrae humilitati revelare, ad nostrae epulas refectionis concedere dignatus est. Sunt item alia tantae profunditatis, quae sancti Spiritus solummodo scientiae pateant, nostrae vero capacitatis per omnia mensuram transcendant. Thuribula autem illos significare demonstrant qui mundam orationem ex conscientia pura et fide non ficta offerunt Deo, et cum Propheta dicere possunt: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo ( Ps, 140, 2) [mauvais référencement: Ps, 104]. Tubae autem quid aliud sunt, quam praedicatores sancti, qui in toto orbe terrarum, vocem evangelicae praedicationis emittunt? Quorum personae per prophetam dictum est: Clama, ne cesses, quasi tuba, exalta vocem tuam, et annuntia populo meo scelera eorum, et domui Jacob peccata eorum ( Es, 58, 1) [mauvais référencement: Ps, 58]. Et Psalmista: In omnem terram, ait, exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum ( Ps, 18, 5) [mauvais référencement: Ps, 18]. Sequitur:

Isidorus Hispalensis 565-636

  • Liber 1, Caput 20
    • Is, qui in divino versatur officio, omnia gesta ejus, dictaque ad orationem reputantur, quia justus sine intermissione quae justa sunt agit. Propter hoc sine intermissione justus orabit. Et in Psalmis dicit: Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum ( Ps, 140, 2).