V. 29 :
Nunc dimittis servum tuum Domine, secundum verbum tuum in pace:
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 6, Caput 3
Sed quid est, quod quaeri inter filios Isai jubetur, nisi quia et de
veteri populo nasciturus erat, et aequalem nullum habiturus?
Quaeri itaque praecipitur, ut ei rationabiliter credamus. Et
quia per semetipsum dicit:
Nemo venit ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit
eum
(
Jn, 6, 44), bene Samueli a patre dicitur:
Unges quem monstravero tibi.
(
S1, 16, 3)
Quasi enim monstratum unxerat prius, qui ab eo, quem unxerat,
audiebat:
Beatus es Simon Bar-Jona, quia caro et sanguis non revelavit
tibi, sed Pater meus, qui est in coelis.
(
Mt, 16, 17) In Bethlehem ergo mittitur, quia cum secundum carnem
quaeritur Christus, natus ex Judaeorum populo invenitur.
Venit etiam in Bethlehem, quia ordo praedicatorum ante Judaeam
convertere studuit, et postea gentibus Redemptoris finem
[Legendum videtur fidem]
praedicavit. Quid est autem, quod seniores civitatis
mirantur, nisi quia, qui ad maturitatis sensum pervenerant, in tantae
novitatis praedicatione stupebant? Sed admirantes ei
occurrunt, quia praedicationem veritatis libenter audiunt.
Occurrere quidem praedicatoribus, est verbum fidei quod praedicant
desideranter audire. Quid de pacifico ingressu ejus
interrogant? Quid est ingressus pacificus, nisi cum
praesentia pacis venerit? Hanc item pacem ostendit, qui ait:
Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum.
(
Ep, 2, 14) Quid est ergo quod de pacifico ingressu interrogant,
nisi quia patrum promissionem electorum Judaeorum corda desideranter
exspectabant? Quasi nutantes, qui exspectabant, dicant:
Nunquidnam venit pax, quae se venturam, tanto temporum spatio
praecurrente, praedixit? Et quia novi doctores, quod antiqui
patres promiserant, exhibitum narrant, dicunt:
Pacificus.
(
S1, 16, 5) Quasi dicat: Nos non futura promittimus, sed
praesentia pacis dona monstramus. In ingressu nostro praesens
est, in verbo nostro futura non est. Jam justus Simeon vidit,
jam tenuit et adoravit, dicens:
Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in
pace.
(
Lc, 2, 29) Jam pastoribus apparuit, jam missa de coelis diu
exspectata pace, angelorum multitudo cantavit:
Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae
voluntatis.
(
Lc, 2, 14)
Et quia non solum praedicare pacem venerat, sed etiam
persuadere, subdit, dicens:
Ad immolandum veni.
(
S1, 16, 2 et
S1, 16, 5)
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 1, Caput 2
Exsultavit cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in Deo
meo.
(
S1, 2, 1) Hinc enim jam manifestissime Anna in cantico suo mutationem, sicut
superiuspraediximus, Veteris Testamenti, vel sacerdotii, in Novum Testamentum vel
sacerdotium,qui est Christus, prophetare videtur: quanquam nonnullinon prophetasse
dicant, sedtantummodo propter filium impetratum, Deum exsultanti praedicatione
laudasse. Quid ergo sibi vult quod ait,
arcus fortium superatus est, et infirmi accincti sunt fortitudine, et
repleti prius pro panibus se locaverunt, et famelici saturati sunt.
Donec sterilis peperit septem, et quae multos habebat filios, infirmata est.
(
S1, 2, 4 et
S1, 2, 5) Numquid ipsa peperit septem quamvis sterilis fuerit, unicum habebat quando
istadicebat, sed nec postea septem peperit, sive sex, quibus septimus esset Samuel,
sedtres mares et duas feminas. Deinde in illo populo cum adhuc nemo
regnaret, quod extremo posuit, dat virtutemregibus, et exaltabit cornu Christi
sui. Unde dicebat, si non prophetabat? Conticescant ergo Judaei, taceant
multi, qui hocjuxtahistoriam pro accepto filio dictum putant. Dicat Anna
prophetando, prospiciens in se fecunditatem Ecclesia dicat. Dicat etiam
Ecclesia Christi, civitas regis magni gratia plena, prole fecunda,dicat:
Exsultavit cor meum in Domino.
(
S1, 2, 1) Cor enim sanctae Ecclesiae non in rebus transitoriis exsultat: quia potest
quisgaudere in carnalibus, non gloriatur ex jucunditate terrenarum rerum, sed in
Domino;juxta quod Paulus commonet dicens:
Qui gloriatur, in Domino glorietur.
(
1Co, 1) Hinc enim in Canticis canticorum, ex voce electorum dicitur:
Exsultabimus et laetabimur in te
(
Ct, 1) Ac si aperte dicatur: Non in nobis sed in te exsultabimus et laetabimur,
quiadum fortiores ad contemplanda sublimia pervenisse cognoscimus,spem nos infirmi
in
te,de venia peccatorum, sumimus. Unde recte subinfertur,
Et exaltatum est cornu meum in Deo meo.
(
S1, 2, 1) Quid igitur per cornu Ecclesiae nisi regnum ipsius accipere debemus? Sicut
enimcornu carnem excedit, ita regnum sanctae Ecclesiae adversa hujus mundi et
desideriacarnis transcendit. Sed hoc regnum in Domino exaltatum dicitur,
quo ab ipso ubique sublimatur. Quod regnum primitiva Ecclesia intra fines
Judaeae angustatum habuit, sed jamdilatatum per gentes atque sublimatum
habetur. Unde per prophetam ei dicitur:
Dilata locum tentorii tui, longos fac funiculos tuos, et clavos tuos
consolida, et pelles tabernaculorum tuorum extende.
(
Es, 54) Ad dexteram enim et ad sinistram penetrabis, et locum
tuumgenteshaereditabunt. Quod per Apostolum dilatatum atque extensum
est. Sed regnum Synagogae Ecclesia gentium percepit, quae de suis
praedicatoribusgratulabunda in sequentibus loquitur, dicens:
Dilatatum est os meum super inimicos ejus.
(
S1, 2, 1) Itaque Ecclesiae praedicatores sancti intelliguntur, quorum praedicatio
velfides dilatata est super inimicos ejus, quia videlicet excessit scientiam scribarum
ethaereticorum, et maxime persecutorum, juxta quod per prophetam
(voir:
Es, 54)
ei repromissum fuerat: « Et lingua resistentium tibi in judicio superabis. »Non
enim in angustiis pressurarum, juxta Apostolum
(voir:
2Ti, 2)
, sermo Dei est alligatus, videlicet, quia laetata est Ecclesia in
salutareDei. Salutare Dei, Filium Dei dicit, de quo Simeon, suscipiens in
ulnas, ovans,aiebat:
Nunc dimittis, Domine, servum tuum in pace, secundum verbum tuum: Quia
viderunt oculi mei salutare tuum: Quod parasti, ante faciem omnium
populorum.
(
Lc, 2, 29) [mauvais référencement: Lc, 2] Et de quo patriarcha Jacob loquebatur, dicens:
Salutare tuum exspectabo, Domine
(
Gn, 49, 18) [mauvais référencement: Gn, 44] Cujus magnificentiam ac potentiam considerans, ait:
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 1, Caput 2
Exsultavit cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in
Deo meo.
(
S1, 2, 1) etc. Non invenitur orare in hoc cantico, nisi per duo
verba tantum, ut dicit:
Laetata sum in salutari tuo;
(
S1, 2, 1) et aliud est:
Quia non est Deus praeter te
(
Es, 45). Apostolus autem dicit:
Orate sine intermissione.
(
1Th, 5) Illi enim qui in divino versatur officio, omnia gesta ejus
dictaque pro oratione reputantur, quia justus sine intermissione quae
justa sunt agit. Et ob hoc sine intermissione justus orabit.
Et in psalmis dicit:
Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.
(
Ps, 140, 2) [mauvais référencement: Ps, 140] Elevat manus ille qui elevat actus suos. Aliter:
Moyse elevante manus, vincebat Israel; dimittente vero
vincebat Amalec.
(
Ex, 7) Quia donec famulus Dei elevat actus suos ad Dominum, vincit plebs
Dei; cum autem dimiserit actus suos, vincit Amalec, inimicus Dei:
Exsultavit
, inquit Anna,
cor meum
, et necessarie addidit,
in Domino
(
S1, 2, 1), ut Paulus dixit:
Gaudete in Domino semper
(
Ph, 4), quia potest quis gaudere in carnalibus. Cum me
homines laudant, non in Domino gaudeo, sed gaudeo in vanitate.
Hinc compungar propter verbum Dei, cum dicit:
Exsultavit cor meum in Domino.
(
S1, 2, 1) Dicat ergo Ecclesia Christi, civitas regis magni, gratia plena,
prole fecunda, dicat, quod tanto ante de se prophetatum per os hujus
piae matris agnoscit:
Exsultavit cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in
Deo meo.
(
S1, 2, 1) Vere exsultavit cor, quia in Domino; et vere exaltatum cornu,
quia non ex se, sed in Domino Deo suo exaltatum est. Et in
alio loco dicit:
Exaltabuntur cornua justi,
(
Ps, 74, 11) [mauvais référencement: Ps, 74] quia de crucis Christi apicibus justis conferuntur haec cornua.
In his ventilabimus atque destruemus adversarias potestates,
animae nostrae insidiantes.
Dilatatum est os meum super inimicos meos,
(
S1, 2, 1) quia et in angustiis pressurarum sermo Dei non est alligatus, nec
in praeconibus alligatus.
Quia laetata sum in salutari tuo
(
S1, 2, 1). Salutaris iste Dominus est Jesus Christus, quem Simeon, sicut in
Evangelio legitur, senex amplectens parvum, agnoscens magnum:
Nunc dimittis, inquit, Domine, servum tuum in pace, quoniam
viderunt oculi mei salutare tuum.
(
Lc, 2, 29 et
Lc, 2, 30) [mauvais référencement: Lc, 2] Si laetatus fuero in salutari Domini, tunc dilatatum est os meum.
Per meditationem utique verbi Dei ad elevationem cordis veniemus.
Unde Apostolus dicit:
Os nostrum ad vos patet, o Corinthii, cor nostrum dilatatum
est.
(
2Co, 6) Ex latitudine enim cordis ori sapientia ministratur.
Non est sanctus, ut est Dominus
(
S1, 2, 2). Distinctione utitur. Non dixit, « nisi Dominus, »
sed, « Nullus est sicut Dominus, sanctus et sanctificans, justus et
justificans. »
Neque enim est alius extra te, et non est fortis sicut Deus
noster
(
S1, 2, 2). Non est, inquit, sanctus praeter te, Domine, quia nemo fit, nisi
abs te.
Et si sunt qui dicuntur dii multi
(
1Co, 8) et domini multi, nullus tamen naturaliter est id quod Deus est,
quia ipse solus est qui dixit ad Moysen servum suum:
Ego sum qui sum.
(
Ex, 3) Nam umbra ad comparationem corporis non est, et fumus ad
comparationem ignis non est.
Auctor incertus
Liber 1, Caput 2
etc.
Itane vero verba haec unius putabuntur esse mulierculae, de nato sibi
filiogratulantis? Tantum mens hominum a luce veritatis aversa est, ut
non sentiatsupergredi modum feminae hujus dicta quae fudit? Porro qui
rebus ipsis, quaejam coeperant etiam in hac terrena peregrinatione
compleri, convenientermovetur, nonne intendit et aspicit et cognoscit
per hanc mulierem, cujus etiamnomen, id est, Anna, gratia ejus
interpretatur, ipsam religionemChristianam, ipsam civitatem Dei cujus
rex est et conditor Christus, ipsampostremo Dei gratiam prophetico
spiritu sic locutam; a qua superbi alienanturut cadant, qua humiles
implentur ut surgant, quod maxime hymnus iste personuit:nisi forte
quisquam dicturus est, nihil istam prophetasse mulierem, sed
Deumtantummodo propter filium, quem precata impetravit, exsultanti
laudationelaudasse.
Quid ergo sibi vult quod ait:
Arcus fortium superatus est, et infirmi accincti sunt
virtute, pleni panibus minorati sunt, et esurientes
transierunt terram, quia sterilis peperit septem, et multa
in filiis infirmata est?
(
S1, 2, 4) Numquid septem ipsa pepererat? Quamvis sterilis
fuerit,unicum habebat quando ista dicebat; sed nec postea septem
peperit, sive sex,quibus septimus esset ipse Samuel, sed tres mares et
duas feminas.
Deinde illo populo cum adhuc nemo regnaret, quod in extremo posuit,
Dat virtutem regibus nostris, et exaltavit cornu Christi
sui; unde dicebat,si non prophetabat? Dicat ergo Ecclesia
Christi civitas legis magni gratiaplena, prole fecunda dicat, quod tanto
ante de se prophetatum per os hujus piaematris agnoscit.
Confirmatum est cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in
Deo meo. Vere confirmatum est cor, et cornu exaltatum, quia non
in se, sedin Domino Deo suo.
Dilatatum est super inimicos meos os meum
(
S1, 2, 1).
Quia et in angustiis pressurarum sermo Dei non est alligatus, nec
inpraeconibus alligatis.
Christus est iste Jesus, quem Simeon, sicut in Evangelio legitur,
senexamplectens parvulum, agnoscens magnum: Nunc dimittis,
inquit,
Domine, servum tuum in pace, quoniam viderunt oculi
mei salutare tuum
(
Lc, 2, 29 et
Lc, 2, 30).
Dicat itaque Ecclesia: Laetata sum in salutare tuum. Quoniam non
est sanctus ut est Dominus, et non est justus sicut Deus
noster.
Tamquam sanctus et sanctificans, justus et justificans.
Non est sanctus praeter te, quia nemo fit nisi abs te. Denique
sequitur: Nolite gloriari superbi, et nolite loqui
excelsa.
Neque exeat magniloquium de ore vestro, quoniam Deus scientiarum
Dominus.
Ipse vos scit, et ubi nemo scit;
quoniam qui putat se aliquid esse, cum nihil sit; seipsum
seducit
(
Ga, 6, 3).
Haec dicuntur adversariis civitatis Dei, ad Babyloniam pertinentibus de
suavirtute praesumentibus in se, non in Domino gloriantibus, ex quibus
sunt etiamcarnales Israelitae, terrenae Hierusalem cives terrigenae,
qui, ut dicit Apostolus,
Ignorantes Dei justitiam
(
Rm, 10, 3), id est, quam dat Deus homini, quisolus est justus atque
justificans;
et suam volentes constituere
(
Rm, 10, 3), idest, velut a se sibi paratam, non ab illo impartitam,
justitiae Dei non sunt subjecti
(
Rm, 10, 3): utique quia superbi, de suo putantes, non deDei, placere se Deo:
qui est Deus scientiarum, atque ideo et arbitrorconscientiarum, ibi
videns cogitationes hominum, quoniam vanae sunt, si hominumsunt, et ab
illo non sunt.
Et praeparans, inquit, adinventiones suas.
Quas adinventiones putamus, nisi ut superbi cadant, et humiles surgant?
Hasquippe adinventiones exsequitur, dicens: Arcus potentium
infirmatus est, et infirmi praecincti sunt virtute.
Infirmatus est arcus, id est, intentio eorum qui tam potentes sibi
videntur,ut sine Dei dono atque adjutorio, humana sufficientia divina
possint impleremandata; et praecinguntur virtute, quorum in
terra vox est: Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum. Pleni
panibus, inquit, minorati sunt esurientes transierunt
terram.
Qui sunt intelligendi pleni panibus, nisi iidem ipsi quasi potentes, id
est,Israelitae, quibus credita sunt eloquia Dei? Sed in eo populo
ancillae filiiminorati sunt, quod verbo minus, bene tamen expressum est,
quod ex majoreminores facti sunt, quia et in ipsis panibus, id est,
divinis verbis, quaeIsraelitae soli tunc ex omnibus gentibus acceperunt,
terrena sapiunt.
Gentes autem quibus lex illa non erat data, posteaquam per novum
Testamentumad illa eloquia venerunt, multum esuriendo terram
transierunt, quia in eis nonterrena, sed coelestia sapuerunt.
Et hoc velut quaereretur causa cur factum sit.
Quia sterilis peperit septem, et multa in filiis infirmata est.
Hic totum quod prophetabatur eluxit agnoscentibus numerum septenarium,
quoest universae Ecclesiae significata perfectio.
Propter quod et Joannes Apostolus ad septem scribit Ecclesias; eo modo
seostendens ad unius plenitudinem scribere; et in Proverbiis Salomonis
hoc anteapraefigurans,
Sapientia aedificavit sibi domum, et suffulsit columnas
septem
(
Pr, 9, 1); sterilis enim erat in omnibus gentibus Dei civitas, antequamiste
fetus, quem cernimus, oriretur.
Cernimus etiam quae multa in filiis erat nunc infirmatam terrenam
Hierusalem,quoniam quicumque filii liberae in ea erant, virtus ejus
erat: nunc veroquoniam ibi littera est, et spiritus non est amissa
virtute infirmata est.
Dominus mortificat et vivificat, deducit ad inferos et
reducit
(
S1, 2, 6).
Mortificavit illam quae multa erat in filiis, et vivificavit hanc
sterilem,quae peperit septem; quamvis commodius possit intelligi eosdem
vivificare quosmortificaverit: id enim velut repetivit, addendo,
Deducit ad inferos, et reducit; quibus enim dicit
apostolus:
Si mortui estis cum Christo, quae sursum sunt
quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens
(
Co, 2, 20 et
Co, 3, 1); salubriter utique mortificantur a Domino: quibus adjungit,
Quae sursum sunt sapite, non quae super terram; ut ipsi
sint illi,qui esurientes transierunt terram: mortui enim estis,
inquit.
Ecce quo modo salubriter mortificat Deus. Deinde sequitur:
Et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo
(
Co, 3, 3).
Ecce quo modo eosdem ipsos vivificat Deus.
Sed numquid eosdem deduxit ad inferos, et reduxit? Hoc utrumque sine
controversia fidelium, in illo potius videmus impletum capite scilicet
nostro,cum quo vitam nostram Apostolus dixit absconditam in Deo
(voir:
Co, 3)
;nam
qui proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus
tradidit eum
(
Rm, 8, 32), isto modo utique mortificavit eum; et quia resuscitavit
amortuis, eumdem rursus vivificavit; et quia in prophetia vox ejus
agnoscitur, Non derelinques animam meam in inferno, eumdem
deduxit ad inferos,et reduxit.
Hac ejus paupertate ditati sumus.
Dominus
enim
pauperes facit et ditat
(
S1, 2, 7) [mauvais référencement: Jb, 4]
.
Nam quid hoc sit ut sciamus, quod sequitur audiamus:
Humiliat et exaltat
(
S1, 2, 7).
Utique superbos humiliat, et humiles exaltat: quod enim alibi legitur:
Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam
(
Jb, 4, 6), hoc totumhabet sermo hujus, cujus nomen interpretatur, gratia
ejus.
Jam vero quod adjungitur, Suscitat a terra pauperem, de nullo
meliusquam de illo intelligo, qui propter nos pauper factus est, cum
dives esset: ut ejus paupertate, sicut paulo ante dictum est,
ditaremur
(voir:
2Co, 8)
: ipsum enim de terra suscitavit, tam cito ut caro ejus nonvideret
corruptionem.
Nec illud ab illo alienabo quod additum est, Et de stercore erigit
inopem.
Inops quippe, idem qui pauper, stercus vero, unde erectus est,
rectissimeintelliguntur Judaei persecutores; in quorum numero cum se
dixisset Apostolus Ecclesiam persecutum: Quae mihi fuerunt,
inquit, lucra, haec propter Christum damna esse duxi: nec solum
detrimenta, verum etiam stercora existimavi esse, ut Christum
lucrifacerem.
De terra ergo suscitatus est ille, supra omnes divites pauper; et de
illostercore erectus supra omnes opulentos, ille inops.
Et sedeat cum principibus populi
(
S1, 2, 8).
Quibus ait,
Sedebitis super duodecim sedes
(
Mt, 19, 28), sed sedem gloriae danseis haereditatem. Dixerant potentes illi,
Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te
(
Mt, 19, 27).
Hoc votum potentissimi voverunt.
Sed unde hoc eis nisi ab illo de quo continuo dictum est, Dans
votum voventi.
Alioquid ex illis exi potentibus, quorum arcus infirmatus est.
Dans,inquit, votum voventi.
Non enim quisquam Domino quid rectum voveret, nisi quia ab illo
acciperetquod voveret.
Sequitur: Et benedixit dans annos justi.
Ut cum illo scilicet sine fine vivat, cui dictum est,
Et anni tui non deficient
(
Ps, 101, 28): ibi enim stant anni, hic autem transeunt, immo pereunt; anteenim
quam veniant, non sunt; cum enim venerint, non erunt, quia cum suo
fineveniunt.
Horum autem duorum, id est, Dans volum voventi, et benedixit annos
justi, unum est quod facimus, alterum quod sumimus.
Sed hoc alterum Deo largitore non sumitur, nisi cum ipso adjutore
primumillud efficitur. Quia non in virtute potens est vir
(voir:
Jr, 9)
.
Dominus enim infirmum facit adversarium suum, illum scilicet qui
hominivoventi invidet, et resistit, ne valeat implere quod vovit.
Potest ex ambiguo Graeco intelligi, et adversarium suum: cum enim
Dominuspossidere nos coeperit, profecto adversarius qui noster fuerat,
ipsius fit, etvincetur a nobis, sed non in viribus nostris, quia non
in virtute sua potens est vir.
Dominus ergo infirmum faciet adversarium suum, Dominus sanctus; ut
vincatur asanctis quos Dominus Sanctus sanctorum efficit sanctos.
Ac per hoc
non glorietur prudens in prudentia sua, et non
glorietur potens in potentia sua, et non glorietur dives in
divitiis suis, sed in hoc glorietur qui gloriatur, intelligere
et scire Deum, et facere judicium et justitiam in medio
terrae
(
Jr, 9, 22 et
Jr, 9, 23).
Non parva ex parte intelligit et scit Dominum, qui intelligit et scit
etiamhoc a Domino sibi dari, ut intelligat et sciat Dominum:
Quid enim habes
, ait Apostolus:
quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris, quasi
non acceperis?
(
1Co, 4, 7) id est, quasi a te ipsotibi sit unde gloriaris.
Facit autem judicium et justitiam, qui recte vivit: recte autem vivit,
quiobtemperat praecipienti Deo: et finis praecepti, id est, ad quod
referturpraeceptum, charitas est corde puro, et conscientia bona, et
fide nonficta.
Porro ista
charitas
, sicut Joannes apostolus testatur,
ex Deo est
(
1Jn, 4, 7).
Facere igitur judicium et justitiam ex Deo est.
Sed quid est in medio terrae? Neque enim non debent facere
judiciumet justitiam qui habitant in extremis terrae? Quis hoc dixerit?
Cur ergoadditum est, In medio terrae? Quod si non adderetur, et
tantummododiceretur, Facere judicium et justitiam, magis hoc
praeceptum adhomines utrosque pertineret, et mediterraneos et
maritimos.
Sed, ne quisquam putaret, post finem vitae, quae in hoc agitur
corpore,superesse tempus judicium justitiamque faciendi, quam, dum esset
in carne, nonfecit, et sic divinum evadi posse judicium, in medio terrae
mihi videturdictum, cum quisque vivit in corpore: in hac quippe vita,
suam terram quisquecircumfert, quam moriente homine recipit terra,
consurgenti utique redditura:proinde in medio terrae, id est, cum anima
nostra isto terreno clauditurcorpore, faciendum est judicium atque
justitiam, quod nobis prosit in posterum,quando recipit quisque secundum
ea quae per corpus gessit, sive bonum, sivemalum.
Per corpus quippe ibi dixit Apostolus, per tempus quo vixit in corpore:
nequeenim si quis maligna mente atque impia cogitatione blasphemet,
neque id ullismembris corporis operetur, ideo non erit reus, quia id
motu corporis nongessit, cum hoc per illud tempus gesserit, quo gessit
et corpus.
Isto modo congruenter intelligi potest etiam illud quod in psalmo
legitur:
Deus autem rex noster ante saecula operatus est salutem in
medio terrae
(
Ps, 73, 12): ut Dominus Jesus accipiatur Deus noster, qui est antesaecula,
quia per ipsum facta sunt saecula; operatus est salutem in medioterrae,
cum Verbum caro factum est, et terreno habitavit in corpore.
Deinde posteaquam prophetatum est in his verbis Annae, quo modo
gloriaridebeat, qui gloriatur, non in se utique, sed in Domino, propter
retributionemquae in die judicii futura est: Dominus ascendit,
inquit, in coelos, et intonuit; ipse judicabit extrema terrae, quia
justus est.Prorsus ordinem tenuit confessionis fidelium:
ascendit enim in coelum DominusChristus, et inde venturus est ad vivos
et mortuos judicandos.
Nam quis ascendit
, sicut dicit Apostolus,
nisi qui descendit in inferiores partes terrae? Qui
descendit, ipse est et qui ascendit super omnes coelos, ut
adimpleret omnia
(
Ep, 4, 9 et
Ep, 4, 10).
Per nubes ergo suas tonuit, quia Spiritu sancto cum
ascendissetimplevit.
De quibus hoc illi Hierusalem, hoc est, ingratae vineae comminatus est
apudIsaiam prophetam, ne pluant super eam imbrem.
Sic autem dictum est.
Ipse judicabit extrema terrae
(voir:
Es, 5)
, ac si diceretur, etiam extremahominis; non enim alias partes non
judicabit qui omnes homines proculdubiojudicabit.
Sed melius intelliguntur extrema terrae, extrema hominis: quoniam
nonjudicabuntur, quae in melius vel in deterius medio terrae
commutantur, sed inquibus extremis inventus fuerit qui
judicabitur.
Propter quod dictum est,
Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit
(
Mt, 10, 22): Qui ergo perseveranter facit judicium et justitiam inmedio
terrae, non damnabitur, cum judicabuntur extrema terrae.
Et dat, inquit, virtutem regibus nostris, ut non
eosjudicando condemnet. Dat eis virtutem, qua carnem sicut reges regant,
et inillo mundum, qui propter eos fudit sanguinem, vincant.
Et exaltavit cornu Christi sui.
Quomodo Christus exaltavit cornu Christi sui? de quo enim supra dictum
est, Dominus ascendit in coelos, et intellectus est Dominus
Christus,ipse, sicut hic dicitur, Exaltabit cornu Christi
sui.
Quis ergo est Christus Christi? An cornu exaltabit uniuscujusque
fidelis sui,sicut ista ipsa in principio hujus hymni ait:
Exaltatum est cornu meum in Deo meo?
(
S1, 2, 1) Omnes quippe unctos ejus chrismate, recte Christos
possumusdicere: quod tamen totum cum suo corpus: unus est
Christus.
Haec Anna prophetavit, Samuelis mater, sancti viri, multumque
laudati.
In quo quidem tunc figurata est mutatio veteris sacerdotii; et nunc
impleta,quando infirmata est quae multa erat in filiis, ut novum haberet
sacerdotium inChristo, sterilis quippe peperit septem.
Hoc canticum juxta Septuaginta interpretum translationem inserere
compulsisumus, ut a beato Augustino positum est: pro eo quod in ipsa
translationeampliorem et veriorem continet historiam.
Interea Samuel erat ministrans in templo Dei, accinctus ephot
(voir:
S1, 2, 18)
. Porro filii Heli divina sacrificia temerantes peccabant
coramDomino, et deridebant per eos multi sacrificia Domini.
Unde Heli sacerdos pro eorum iniquitate damnatus est, quod eos
peccantesminus severa animadversione plectebat.
Equidem coercuit, equidem corripuit, sed lenitate et mansuetudine
patris, nonseveritate et auctoritate pontificis.
Qua sententia discant sacerdotes quomodo filiorum etiam propter
scelerapuniantur quique, et quamvis sancti sint, culpa tamen subditorum
eisdem, si noncoerceant, imputatur.
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 1, Caput 1
Porro qui rebus ipsis, quae jam coeperant etiam in hac peregrinatione compleri, convenienter
movetur, nonne intendit, et aspicit, et cognoscit per hanc mulierem, cujus etiam nomen
(id est
Anna ) gratia ejus interpretatur, ipsam religionem christianam, ipsam civitatem Dei,
cujus rex est, et conditor Christus, ipsam postremo Dei gratiam, cujus prophetico
spiritu sic
locuta est? a qua superbi alienantur, ut cadant; qua humiles implentur, ut surgant,
quod
maxime hymnus iste personat. Nisi quisquam forte dicturus est, nihil istam prophetasse
mulierem, sed Deum tantummodo propter filium, quem precata impetravit, exsultanti
praedicatione laudasse. Quid ergo sibi vult quod ait?
Arcum potentium fecit infirmum, et infirmi praecincti sunt virtute. Pleni panibus
minorati sunt, et esurientes transierunt terram, quia sterilis peperit septem, et
multa in
filiis infirmata est.
(
S1, 2, 4 et
S1, 2, 5) Nunquid septem ipsa pepererat, quamvis sterilis fuerit? Unicum habebat, cum
ista dicebat: sed nec postea septem peperit, sive sex, ex quibus septimus esset ipse
Samuel, sed tres mares, et duas feminas. Demum illa in populo, cum adhuc nemo regnaret,
quod
in extremo posuit, dat
virtutem regibus nostris, et exaltavit cornu Christi sui.
(
S1, 2, 10) Unde dicebat, si non prophetabat? Dicat ergo Ecclesia Christi, Civitas Regis magni,
gratia plena, prole fecunda. Dicat quod tanto ante de se prophetatum per os hujus
piae matris
agnoscit.
Confirmatum est cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in Deo meo.
(
S1, 2, 1) Vere confirmatum est cor, et cornu exaltatum, quia non in se, sed in Domino Deo suo.
Dilatatum est super inimicos meos et meum:
(
S1, 2, 1) quia et in angustiis pressurarum
sermo Dei non est alligatus. Laetata sum,
inquit,
in salutari tuo.
(
S1, 2, 1) Christus est iste Jesus, quem Simeon ille, sicut in Evangelio legitur, senex amplectens
parvum, agnoscens magnum:
nunc dimittis,
inquit,
servum tuum in pace, quoniam viderunt oculi mei salutare tuum.
(
Lc, 2, 29) Dicat itaque Ecclesia:
Laetata sum in salutari tuo.
(
S1, 2, 1)
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Auctor incertus
Theutmirus; Claudius Taurinensis