Liber Primus Samuelis

Caput 16

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23
PrécédentSuivant

V. 2 : et ait Samuhel quomodo vadam audiet enim Saul et interficiet me et ait Dominus vitulum de armento tolles in manu tua et dices ad immolandum Domino veni

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 6, Caput 3
    • Sed propheta ad Isai Bethlehemitem mittitur, rex in ejus filiis providetur, quia ille pastor eligitur, qui ecclesiastica religione eruditus est. Bethlehem igitur, quae domus panis dicitur, quid aliud, quam unamquamque designat domum religionis? Panis namque nomine doctrina perfectionis ostenditur, Paulo attestante, qui ad conversionem debiles excitans, ait: Lac vobis potum dedi, non escam. Nondum enim poteratis, sed necdum potestis. ( 1Co, 3, 2) Si enim lac parvulorum est, panis non est nisi perfectorum. Unde et de perfecti viri robore dictum est: In excelsis habitabit, munimenta saxorum sublimitas ejus, panis ei datus est. ( Es, 25, 12) In domo ergo panis rex ad ungendum quaeritur, quia utiliter promoventur, qui in perfectae conversationis ordine nutriuntur. Ille etenim facere fortes alios potest, qui remissa et negligenti conversatione nutritus non est. In domo igitur quaeritur panis, quia in promovendo antistite, quaerendum est robur conversationis. De congregatione quidem debili fere nunquam accipitur persona virtutis. Unde bene in Isai filiis quaeritur, qui salus Domini, aut certe salus absolute nominatur. Salus quidem recte praelatus dicitur. Quid enim sunt peccata et vitia, nisi languores animarum? Electus autem praedicator per integritatem sanae doctrinae, per soliditatem innocentiae, per splendorem electae vitae, salus Domini recte nominatur. Alii quidem sunt doctores, quorum sermo serpit, sicut cancer. De horum quippe familia rex non assumitur, quia aegras mentes ad salutem non ducit, sed interficit. Et notandum, quia Isai alio nomine Jesse dicitur. Duplex quidem nomen habet, quia bonus doctor non semper in pace est. In pacis quidem tempore salus Domini dicitur, ut bellorum munera, quasi intra domus secura vestibula sanare doceatur. In bello autem Jesse nomen habet, quia et seipsum fortiter munit, et alios valenter protegit. Jesse quippe insulae levamen dicitur. Quid autem insulae nomine, nisi mentes tentationum fluctibus vallatae intelliguntur? Insulae quidem sunt, quia etsi magnos conflictus sustinent, non moventur. Unde et electorum victoriam Psalmista praedicans, ait: Dominus regnavit, exsultet terra, laetentur insulae multae. ( Ps, 96, 1) Dominus quidem regnat, quando ejus sedem, electas videlicet mentes, turbo hostium nullus inquietat; sed laetatur terra, quia solida corda doctorum gratulantur. Laetantur insulae, quia cum ejus gratiam tentamenta superant, majorum auditores hilarescunt. Terra quidem est mens fortis, et firma lingua doctoris. Insula vero dicitur, cor forte subjecti, quod adhuc tentamentis impetitur, nec tamen movetur. Quid est ergo, quod Jesse levamen insulae dicitur, nisi quia per robur doctorum minorum corda sublevantur? Nam inter tot fluctus tentamentorum corruerent, si non majorum robore ad altae vitae desiderium eorum corda levarentur. In Isai ergo, et Jesse filiis rex latere describitur, quia illi utiliter ad Ecclesiae culmen veniunt, qui electorum magisterio et pacem custodire et disponere, sive conficere spiritualia bella didicere. Bene ergo dicitur: Providi enim in filiis ejus mihi regem. ( S1, 16, 1) In his quippe non in aliis rex providetur, quia ad culmen Ecclesiae per divinam gratiam nulli perveniunt, qui electorum magisterium per omnes temporum ordines non sequuntur. Sequitur: Et ait Samuel: Quomodo vadam? Audiet enim Saul, et interficiet me. Et ait Dominus: Vitulum de armento tolles in manu tua, et dices: Ad immolandum Domino veni. Et vocabis Isai ad victimam, et ego ostendam tibi quid facias. ( S1, 16, 2 et S1, 16, 3)
  • Liber 6, Caput 3
    • Sed quid est, quod quaeri inter filios Isai jubetur, nisi quia et de veteri populo nasciturus erat, et aequalem nullum habiturus? Quaeri itaque praecipitur, ut ei rationabiliter credamus. Et quia per semetipsum dicit: Nemo venit ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum ( Jn, 6, 44), bene Samueli a patre dicitur: Unges quem monstravero tibi. ( S1, 16, 3) Quasi enim monstratum unxerat prius, qui ab eo, quem unxerat, audiebat: Beatus es Simon Bar-Jona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui est in coelis. ( Mt, 16, 17) In Bethlehem ergo mittitur, quia cum secundum carnem quaeritur Christus, natus ex Judaeorum populo invenitur. Venit etiam in Bethlehem, quia ordo praedicatorum ante Judaeam convertere studuit, et postea gentibus Redemptoris finem [Legendum videtur fidem] praedicavit. Quid est autem, quod seniores civitatis mirantur, nisi quia, qui ad maturitatis sensum pervenerant, in tantae novitatis praedicatione stupebant? Sed admirantes ei occurrunt, quia praedicationem veritatis libenter audiunt. Occurrere quidem praedicatoribus, est verbum fidei quod praedicant desideranter audire. Quid de pacifico ingressu ejus interrogant? Quid est ingressus pacificus, nisi cum praesentia pacis venerit? Hanc item pacem ostendit, qui ait: Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum. ( Ep, 2, 14) Quid est ergo quod de pacifico ingressu interrogant, nisi quia patrum promissionem electorum Judaeorum corda desideranter exspectabant? Quasi nutantes, qui exspectabant, dicant: Nunquidnam venit pax, quae se venturam, tanto temporum spatio praecurrente, praedixit? Et quia novi doctores, quod antiqui patres promiserant, exhibitum narrant, dicunt: Pacificus. ( S1, 16, 5) Quasi dicat: Nos non futura promittimus, sed praesentia pacis dona monstramus. In ingressu nostro praesens est, in verbo nostro futura non est. Jam justus Simeon vidit, jam tenuit et adoravit, dicens: Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace. ( Lc, 2, 29) Jam pastoribus apparuit, jam missa de coelis diu exspectata pace, angelorum multitudo cantavit: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis. ( Lc, 2, 14) Et quia non solum praedicare pacem venerat, sed etiam persuadere, subdit, dicens: Ad immolandum veni. ( S1, 16, 2 et S1, 16, 5)
  • Liber 6, Caput 3
    • Quid est sacerdoti immolare, nisi Redemptori nostro corda electorum per amorem conjungere? Quasi dicat: Vos, an venerit, scire vultis, sed non prodest sciri, nisi prosit amari. Ad immolandum ergo Domino veni. ( S1, 16, 2 et S1, 16, 5) Hinc est, quod Paulus eos in quibus immolare non poterat expellit, dicens: Qui non amat Dominum Jesum, anathema sit. ( 1Co, 26, 22) Sed invitatis ad victimam dicitur: Sanctificamini, et venite. ( S1, 16, 5) Judaei idcirco nobiscum ad fidei sacrificium venire nequeunt, quia Dominum Jesum ex Scripturis judicare nolunt, sed solo odio audire ejus praedicationem refugiunt. Unde per semetipsum Dominus queritur, dicens: Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit, peccatum non haberent: nunc autem excusationem non habent, quia viderunt et oderunt me, et Patrem meum. ( Jn, 15, 24) Quid est ergo, quod dicitur: Sanctificamini, et venite? ( S1, 16, 5) Sed sanctificari auditoribus, est audiendum purae mentis secretum praeparare. Sanctificari quippe eis, est odium de corde projicere, et ad audiendum verbum praedicationis, intentionis puritatem parare. Sanctificatis ergo venire praecipitur, quia venire nihil prodest qui intentionem puritatis audiendo non habent. Et quia per doctores sanctos sanctus loquitur Spiritus, dicit: Venite mecum: quasi dicat: Sic loquentem attendite, ut vobiscum credatis audientem, quia sic loquor ut audiam, dum ipse sum qui loquor et locutionem administro. Et quia in initio nascentis Ecclesiae multi ex Judaeis, et devote audierunt, et fideliter crediderunt, bene dicitur, quia Isai et ejus filii sanctificati a Samuele sunt, et ad victimam invitati.