V. 7 :
et dixit Dominus ad Samuhel ne respicias vultum eius neque altitudinem staturae eius
quoniam abieci eum nec iuxta intuitum hominis iudico homo enim videt ea quae parent
Dominus autem intuetur cor
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 6, Caput 3
Et quia per sacra eloquia Dominum eligendos antistites monstrare
docuimus, jam quales monstret, qualesque reprobet subsequenter,
loquentibus sacrae hujus historiae mysteriis, videamus.
Sequitur:
Cumque ingressi essent, vidit Eliab, et ait: Num coram
Domino est Christus ejus? Et dixit Dominus ad
Samuelem: Ne respicias vultum ejus, neque altitudinem
staturae ejus, quoniam abjeci eum, nec juxta intuitum
hominum judico. Homo enim videt ea, quae
apparent, Dominus autem intuebitur cor.
(
S1, 16, 6 et
S1, 16, 7) Quid enim est sapientibus ingredi, nisi ad subtile
discretionis sacrarium intrare? Sed ingressum Eliab vidit:
quia illum esse dignum praelatione sanctae Ecclesiae pastor agnoscit,
qui et fortitudinem habet boni operis, et scientiam
veritatis. Quid est autem, quod ei Dominus nec staturam ejus,
nec vultum aspicere praecipit, nisi quia in sancta Ecclesia nec opus,
nec scientia sine humilitate praedicatur? Quid est enim
vultus alicujus, nisi exterior conversatio, per quam
noscitur? Et quid est statura ejus, nisi altitudo scientiae,
per quam ad superiora sublimatur? Quos ergo Eliab rectius,
quam bona agentes, et eruditos significat, sed arrogantes?
Unde et Eliab, Deus meus pater, interpretatur. Hoc quippe
ejus nomen, quod audent praesumere. Quid namque est, quod
Deus meus pater dicitur: nisi quia dum fortiter bona agunt, spiritualia
sapienter intelligunt, se per singulare meritum in filiorum Dei numerum
transisse gloriantur? Nam pater non meus, sed noster
omnipotenti Domino dicerent, si per humilitatem se cum electis caeteris
in supernae generationis ordine communiter viderent. Merito
ergo repellitur, quia in spirituali culmine nonnisi humiles
praeferuntur. Subtiliter ergo propheta de ungendi persona
exquirit, dicens:
Num coram Domino est Christus ejus?
(
S1, 16, 6) Modo hoc fit, quando summus doctor, et vitam et
intelligentiam eligendi cognoscit, sed adhuc de humilitatis virtute
perquirit. Sed vultum et staturam ejus abjectam videt, quando
ei, quidquid pulchrum habet in opere, quidquid altum in eruditione inest
ei, absque humilitatis virtute cognoscit. Merito igitur
Dominus dicit:
Projeci eum, nec juxta intuitum hominis judico: quia homo
videt in facie, Deus autem intuebitur cor.
(
S1, 16, 7) Quasi dicat: Homines solent magna opera, et scientiae
verba laudare: ego autem nec verba, nec opera laudo, quae in humilitate
vera fundata non video. Indignitatis quippe suae repulsam,
qui ejusmodi sunt, expavescerent, si attente audire vellent, quod ad
prophetam Dominus dicit:
Ne respicias vultum ejus, neque altitudinem staturae ejus,
quia projeci eum.
(
S1, 16, 7) Pro magno namque habent, quod arrogantes faciunt: sed
ecce tam vile esse a Domino dicitur, ut nec respiciendum esse
judicetur. Sed isto amoto, quid sequatur ostenditur:
Et vocavit Isai Aminadab, et adduxit eum coram
Samuele. Qui dixit: Nec hunc elegit
Dominus.
(
S1, 16, 8)
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 1, Caput 1
Factum est ergo, cum illa multiplicaret preces coram
Domino, ut Heli observaret os ejus. Porro Anna loquebatur in
corde suo, tantumque labia illius movebantur, et vox penitus non
audiebatur. Aestimabat ergo eam Heli temulentam, dixitque ei,
Usquequo ebria eris? digere paulisper vinum, quo mades.
Responditque Anna: Nequaquam, inquit, domine. Nam mulier infelix
nimis ego sum. Vinumque et omne quod inebriare potest non bibi.
Sed effudi animam meam in conspectu Domini. Ne reputes ancillam
tuam quasi unam de filiabus Belial, quia ex multitudine doloris
mei locuta sum usque in praesens,
(
S1, 1, 12,
S1, 1, 13,
S1, 1, 14,
S1, 1, 15 et
S1, 1, 16) et reliqua. Belial interpretatur absque jugo.
Nota quod hi qui ebrietatem sectantur filii Belial vocitentur; hoc loco
impletur illud quod scriptum est:
Homo videt in facie, Deus autem intuetur cor.
(
S1, 16, 7) Quia Heli tantum os deprecantis Annae intuebatur, et vocem ejus
penitus non audiebat, nec motum labiorum cernebat, aestimabat ebriam
esse. Illa autem quia sursum elevabat cor, et confitebatur
Domino in toto corde suo, respexit Dominus ad orationem ejus, et non
sprevit preces illius. Nobisque optimus modus orandi ad
exemplum datus est, ut non in multiloquio formemus preces nostras ad
Dominum, sed in compunctione cordis et effusione lacrymarum nos exaudiri
ab eo credamus, quia
sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum et
humiliatum Deus non spernit.
(
Ps, 50, 19) [mauvais référencement: Ps, 50] Quod tunc digne fit, si, oratione completa, nos eodem tenore
justitiae permanebimus. Unde et sequitur:
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Rabanus Maurus (780-856)