Liber Primus Samuelis

Caput 16

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23
PrécédentSuivant

V. 13 : tulit igitur Samuhel cornu olei et unxit eum in medio fratrum eius et directus est spiritus Domini in David a die illa et in reliquum surgensque Samuhel abiit in Ramatha

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 1 , v. 75. 76. :

    Filius est Iesse pastor qui nomine David,

    Israel unctus rex a Samuele fuit.

Petrus Riga

  • liber 1 , v. 304. 305. 306. 307. :

    Dux ouium fit rex hominum: sic a synagoga

    Transiit ad gentes Christus easque regit;

    Namque lesus noster tunc est oblatus Hebreis,

    Nunc gentes pascit et dominatur eis.

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 6, Caput 3
    • Quid est, Surge, et unge eum?ì ( S1, 16, 12) An tantus erat parvulus, ut sedendo ungi non posset? Sedendo quippe, tangere alta non possumus. Magna ergo est virtus, magna celsitudo humilium, si ad eorum summa nec prophetae pertingunt. Surgit ergo propheta, cum se pontifex in miram electi praedicatoris venerationem erigit. Nam foris humilem quasi videndo conspicit; sed interius ejus meritum, nisi se in interna contemplatione erigat, non agnoscit. Surgere ergo doctor praecipitur: quia cui tanta vult sacramenta impendere, ejus ante cognoscere meritorum sublimitatem debet. Quid est ergo, quod dicitur, Surge, et unge eum, quia ipse est, ( S1, 16, 12) nisi sublimi sublimia sacramenta sublimiter praebe? Nam saepe indiscreti pastores negligentem et reprobam accedentium vitam sciunt, et eos promovere non metuunt. Hi profecto ungunt, et non surgunt; quia quibus sacramenta unctionis tribuunt, in alto sitos meritorum loco non cernunt. Quando igitur doctor sublimis ostenditur, ejus ordinator surgere monetur; quia per ministerium tunc digne tribuuntur sacramenta unctionis, cum ungendus in alta conspicitur sublimitate virtutis. De quo nimirum,Quia ipse est, dicitur: Si ergo ipse est, alius non est; quia, nisi his virtutibus fulgeat, necesse est ut ordinem tantae celsitudinis non attingat. Quem ergo monstraturum se Dominus promisit, rufum et pulchrum aspectu, et decora facie ostendit, dicens: Ipse est enim. ( S1, 16, 12) Quia nullus debet subire culmen regiminis, qui robur non habet magni operis, scilicet contemplationis scientiam, et fervorem charitatis. Bene ergo subjungitur: Tulit igitur Samuel cornu olei, et unxit eum in medio fratrum suorum. ( S1, 16, 13)
  • Liber 6, Caput 3
    • Sed quid est, quod in medio fratrum ungitur, nisi quia virtutis exempla circumquaque spargere jubetur? In medio fratrum ungitur, ut tantae unctionis fieri participes omnes possint. Qui enim in medio ponitur, ab omni parte videtur. Oleo quippe in medio aliorum ungitur: quia qui in aliorum exemplum positus est, nullam sui partem habere obscuram debet, ut hunc omnes aspiciant, et ab eo lucis exemplum sumant. Unde et sancta animalia in circuitu oculos habere describuntur (voir: Ez, 1) : quia electus doctor dum ardorem charitatis, dum virtutem misericordiae, dum zelum rectitudinis ex dono sancti Spiritus recipit, quasi globum habitat luminis, qui eum ex omni parte circumstantibus fulgentem reddit. Vel in medio fratrum ungitur, ut unctum et medium se esse semper arbitretur. Agnoscat ergo dignitatem suam, et vim dignitatis exerceat, quia unctus est. Videat se medium, et communis conditionis hominem, ut pares sibi esse eos quibus eminet recognoscat. In medio ergo fratrum ungitur, ut sit humilis et sublimis. Sublimis ordine, humilis aestimatione. In medio item ungitur, ut se privato amore non diligat, sed ex omni quod praeeminet lucra aliorum quaerat. Unde et Saul solus in extrema parte civitatis unctus fuisse perhibetur (voir: S1, 9) . Quid est enim, quod solus a solo inungitur, nisi quia de culminis potestate per amorem privatum debebat intumescere! Dum enim de accepta dignitate se singulariter amare voluit, velut fomentum luminis solus tulit. Unde et puer, qui comitabatur, praemittitur: quia electorum nullus ejus exempla sequitur, qui divina auctoritate reprobatur. David ergo in medio fratrum ungitur: quia electus doctor de eo, quod singulari sublimitate sustollitur, singulari amore nequaquam gloriatur. Et quia per ministerium hominum spiritualia in electis rectoribus dona cumulantur, adjunctum est: Et directus est spiritus Domini in David a die illa, et in reliquum. ( S1, 16, 13)
  • Liber 6, Caput 3
    • Spiritus quippe Domini post unctionem dirigitur: quia foris sacramenta percipimus, ut intus sancti Spiritus gratia repleamur. Foris namque homo, intus Deus operatur, et non homo. Foris namque homo surgit, intus se spiritus dirigit: quia ordinem religionis homo homini praebet, sed in eum cui ordo datur spiritus dirigitur, ut foris sublimitatem suscipiat ordinis, et intus robur sancti Spiritus. Foris ordo committitur, ut quae Dei sunt, agere debeat; intus dirigitur spiritus, ut quod injungitur, potenter agat. Magnum quippe est onus ordinis, magna fragilitas carnis. Onus ergo tantum quia debili committitur, dirigitur spiritus: ut debilis roboretur, et magnum onus tanto gratius ferat, quanto ipsum omnipotens spiritus fortius ad ferendum juvat. Sed dirigi spiritus dicitur, ut conversus a rege superbo sentiatur. Se ergo spiritus in alterum dirigit, quando ejusdem spiritus gratia superbos ac fictos fugit. Unde et scriptum est: Spiritus Domini disciplinae effugiet fictum. ( Sg, 1, 7) Hinc et per semetipsum in Evangelio ait: Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, et nescis unde veniat, aut quo vadat. ( Jn, 3, 8) Spiritus quidem venit et vadit, quia reprobos deserit, electos assumit. Et quia judicium omnipotentis Dei imperscrutabile est, unde veniat et quo vadat homo nescit: quia sciri non potest, an quis in gratia quam recipit perseverare in perpetuum debeat. Ab eo igitur qui defecit venire spiritus dicitur, ire ad eum qui perseveraturus est: quia alios in tempore deserit, alios assumit, nec tamen deserit. Unde et in typo electorum de David dicitur: Directus est spiritus Domini in David a die illa in reliquum. ( S1, 16, 13) In die quidem unctionis dirigitur, quando sic foris Christi sacramenta percipimus, ut intus sancti Spiritus gratia repleamur. Et in reliquum dirigitur spiritus, qui a gratia quam percipit nunquam recedit. Hanc quippe gratiam directi spiritus sic praedicatoribus ascribimus, ut omnibus ordinibus sanctae Ecclesiae tribuamus. Quisquis enim Redemptoris nostri fidem suscipit, per redemptionis nostrae baptismum renascitur, et Spiritus sancti gratia ab omni peccato redimitur. Unde et electis redemptis ejusdem Spiritus sancti donum insinuans Paulus apostolus, ait: In quo signati estis in die redemptionis. ( Ep, 4, 30) Si ergo consideremus populum dudum in circumcisione superbum, Spiritum sanctum amittere, videmus pariter in baptizatos ejusdem spiritus directionem. In quo nos quidem dirigimur, quia per superbiam illi sancti Spiritus gratiam perdiderunt. Quid est ergo, quod dicitur, A die illa et in reliquum, nisi quia sancti Spiritus gratia sic recipitur, ut in ea electi usque in finem perseverare doceantur? Multi quidem post remissionem peccatorum peccata ad mortem faciunt, in quibus nimirum spiritus in reliquum dirigi non videtur. Dirigitur ergo spiritus in electis tantum in die illa in reliquum, quia reprobis in exortu fidei per Spiritum sanctum peccata dimittuntur, sed Spiritus sancti gratiam postmodum per iniquitatem perdunt. Dirigitur namque in reliquum, sed in David, quia manu fortis interpretatur. Manu quidem fortis est qui diabolo praevalet, et bonum quod accipit per perseverantiam usque in finem tenet. De quibus certe Dominus ait: Qui perseveraverit usque in finem, salvus erit. ( Mt, 10, 22) Quod si universalis Ecclesiae status conspicitur, spiritus Domini in David in reliquum directum videmus: quia electos sanctae Ecclesiae ab ejusdem Ecclesiae primordiis Spiritus sancti gratia replere coepit, quos usque ad mundi finem custodire non desinit.
  • Liber 6, Caput 3
    • Quid est ergo quod ad Samuelem Dominus ait: Surge, et unge eum? ( S1, 16, 12) Quid est, quod surgere jubetur, ut ungat, nisi quia multum oportet eum erigi ad superna, qui sublimitatem Domini gestit praedicare? Sed quantum erectus erat Petrus, qui ad tanta videnda sustollebatur? Sed si ille adhuc altiorem statum perfectionis exspectat, quis tantae praedicationis officium subire non metuat? Si prophetam Dominus surgere admonet, praedicare Dominum audet, qui per lapsum pravitatis jacet? Hinc est enim, quod unicuique praedicatori per Isaiam praecipitur: Super montem excelsum ascende tu, qui evangelizas Sion. ( Es, 40, 9) Mons excelsus, perfectio doctrinae, et operis est. Surgat ergo, qui ungere regem praecipitur, in sublimia se extendat. Surgat in alto opere, surgat in alta contemplatione, surgat in sapientia verbi, surgat in virtute charitatis. Ille quidem, qui praedicando ungitur, tantus est, ut vix ad eum a sublimibus perveniatur. Et fortasse Paulus hunc ideo ungere poterat, quia dicit: Nostra conversatio in coelis est. ( Ph, 3, 20) Ideo hunc ungere poterat, quia ad tertii coeli secreta se erexerat, et in paradiso arcana verba audiebat. Quia ergo Dominus Jesus sublimiter a sublimibus praedicari debet, surgere propheta praecipitur: quia eum, per quem ipse signatur, ungere jubetur. Alta quidem, imo altissima haec perfectae conversationis virtus est, sed a multis perfecte perficitur. Magna quidem sublimitas haec est, sed tamen sublimes Ecclesia sancta multos habet. Nam ex quo Synagogam repulit, in innumerabilem celsitudinem virtutis sanctam Ecclesiam sublimavit. Bene ergo dicitur: Et directus est spiritus Domini in David a die illa in reliquum. ( S1, 16, 13) Dies quidem est fides Redemptoris: in qua nimirum et sancta Ecclesia illuminatur, et repulsa Synagoga mira caecitate deprimitur. primitur. In die ergo illa Spiritus sanctus in David dirigitur: quia ejus gratia Synagogae tollitur, et sanctae Ecclesiae electis datur. Dirigitur enim, quia illos deserit, istos assumit. Sed in die dirigitur, quia qui in fide Redemptoris illuminatus non est, in se se dirigentem spiritum habere non potest. Spiritus ergo in die dirigitur, quia fidei lumen habentibus datur. Dirigitur autem in David, quia hunc sola sancta Ecclesia suscipit, quae corpus est Redemptoris. Sed quia, auctore Deo, ea, quae proposuimus, de libro Regum tractanda complevimus, orandus est summus atque omnipotens Spiritus, ut qui verba per quem voluit, protulit, tam scribenti, quam legenti tribuat affectum virtutis. Amen.

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 15
    • Dixitque Dominus ad Samuel: Imple cornu tuum oleo, et veni ut mittam te ad Isai Bethlehemitem; providi enim in filiis ejus regem mihi. ( S1, 16, 1) Fecit Samuel prout Dominus imperavit, et unxit David oves patris sui in medio fratrum suorum, qui erat rufus et pulcher aspectu, decoraque facie. ( S1, 16, 12 et S1, 16, 13) Sed videamus eumdem David, quomodo Christum prophetice significaverit. David enim interpretatur manu fortis, sive desiderabilis. Etquid fortius leone illo detribu Juda, qui vicit mundum? Et quid desiderabilius illo?de quo dicitur: Veniet Desideratus cunctis gentibus. ( Ag, 2) Ungitur iste David in regem futurum, denuntians per unctionem illamChristum. Christus enim a Chrismate appellatur. Reprobatis septem filiis Isai majoribus, minimus aetate electus est ad regnum;quia spreto Judaico sacerdotio, et regno prioris populi, qui sabbatismum secundumlegem servabant, Christus Dominus noster, caput minoris populi, sacerdotio perpetuofunctus est: et in regem unctus, cujus regnum non habet finem, et cui omnes gentes,tribus et linguae, servient. Quod autem in medio fratrum suorum unctus esse dicitur, hoc est quod Propheta deDomino ait: Unxit te Deus Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis. ( Ps, 44, 8) [mauvais référencement: Ps, 44] David ab officio pastorali pecorum, ad hominum regnum transfertur: noster autemDavid ipse Jesus, ab ovibus Judaicae plebis ablatus, in regnum gentium translatus est;in Judaea enim plebe non est modo Christus, ablatus est inde, nunc gentium gregespascit.
  • Liber 1, Caput 15
    • Surgensque Samuel, abiit in Ramatha. Spiritus autem Domini recessit a Saule, et exagitabat eum spiritus nequam a Domino. ( S1, 16, 13 et S1, 16, 14) Quaeritur de hoc spiritu nequam: Si Domini, cur malus? si malus cur Domini? Sedduobus verbis comprehensa est haec sententia. Et in Domino potestas justa, et in diabolo potestas injusta. Nam idem spiritus, malus, per nequissimam voluntatem, et idem spiritus, Domini,per acceptam justissimam potestatem. Inde ergo spiritus Domini appellatusest diabolus, propter ministerium, quiaomnibus etiam spiritalibus malis bene uti dicitur, vel ad damnationem quorumdam, velemendationem, vel ad probationem. Et licet afflictionem semper appetat, tamen si ab auctore nostro potestatem nonaccipit, idem malignus spiritus ad tentationis articulum nullatenus convalescit. Unde et omnis voluntas diaboli injusta est; et tamen, permittente Deo, omnispotestas justa. Bene ergo dicitur, spiritus Domini malus exagitabat eum, Domini, videlicet perlicentiam potestatis justae, malus autem, per desiderium voluntatis injustae. Et quamvis malignitas a Domino non sit, potestas nisi a Deo non est. Sic et alibi dictum est etiam de sopore Domini qui occupaverat militesejusdemSaul, cum David hastam et scyphum abstulisset a capite dormientis. Non quia sopor tunc in Domino erat, ut ipse dormiret, sed quia ille sopor (voir: S1, 26) , qui tunc homines apprehenderat, nutu Dei erat infusus, ne David a servis ejusin eo loco praesentia sentiretur. Dicitur ergo spiritus malus Domini, hoc est minister Dei, ad faciendum in Saulquod eum pati debere Omnipotentissimus judicabat. Quoniam spiritus ille, ut dictum est, voluntate qua malus erat, non erat Dei;creatura vero qua conditus erat, et potestate quam non suam, sed Domini omniumaequitate acceperat, Domini erat. Hoc secundum historiam dictum est. Tropologice vero per Saul, populus praefigurabatur Judaeorum qui in adventuSalvatoris, ob impietatem suam a Deo derelictusest. Spiritum sanctum quem olim acceperat, amisit; atque ab spiritu nequam, hoc est,diaboli mendacio, usque nunc agitatur.

Auctor incertus

  • Liber 1, Caput 16
    • Et perrexit Samuel, et abiit in Ramatha. Spiritus autem Domini recessit a Saul, et comprehendit eum spiritus malignus a Domino, et suffocabat eum. Et dixerunt pueri Saul ad eum: Ecce Spiritus Domini malus suffocat te (voir: S1, 16, 13, S1, 16, 14 et S1, 16, 15) . Hoc igitur a pueris ejus quomodo sit dictum Spiritus Domini malignus, superiora verba indicant narrantis Scripturae et dicentis: Spiritus malignus a Domino: secundum hoc enim Domini, quod a Domino, quia per seipsum necare velle habebat, id est, comprehendere Saul: posse autem non habebat, nisi summa justitia sineretur; si enim juste vindicatDeus, quemadmodum ipse dicit Apostolus (voir: Rm, 1) , cum tradit homines adconcupiscentias cordis eorum, non mirum si nihilominus juste vindicans traditeos etiam in concupiscentias aliorum nocere volentium, sua semper incommutabiliaequitate servata. Animadvertendum sane cum additamento dici, Spiritus Domini malus. Cum autem tantummodo dicitur, Spiritus Domini, etiamsi non addatur bonus, ex hoc intelligitur bonus: unde apparet, bonum spiritum secundum substantiam, malum autem secundum ministerium dici spiritum Dei: quamquamquaeri adhuc possit utrum cum Spiritus Dei dicitur, et ex ipso jam etsi nihil addatur, intelligitur bonus ille qui est in Trinitate consubstantialis Patri et Filio, Spiritus sanctus; de quo dicitur, Ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas ( 2Co, 3, 17) [mauvais référencement: 1Co, 3] ; et iterum, Nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum ( 1Co, 2, 10); et illud, Sic et qui Dei sunt, nemo scit nisi Spiritus Dei; et multis hic modis dicitur Spiritus Dei, etintelligitur Spiritus sanctus, etiamsi non addatur, quoniam ea quae circumstant satis indicant de quo dicatur, ita ut aliquando nec Dei addatur, et tamenintelligatur ille Spiritus Dei principaliter sanctus; nam quem alium commemoratubi dicit, Ipse Spiritus dat testimonium spiritui nostro, quia sumus filii Dei ( Rm, 8, 16), et, Ipse Spiritus adjuvat infirmitatem nostram, et omnia haec operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult; et divisiones donationum, idem autem Spiritus (voir: 1Co, 12, 11 et 1Co, 12, 12) : in his enimomnibus sententiis nec Dei nec sanctus est additum, et tamen ipseintelligitur. Sed nescio utrum manifesto aliquo exemplo probari possit alicubi dictumSpiritum Dei sine additamento, ubi Spiritus ille sanctus non significetur; sedaliquis quamvis bonus, creatus tamen et conditus: quae enim praeferuntur dubia,indigent clariore documento, sicut illud quod scriptum est, Spiritus Dei ferebatur super aquas ( Gn, 1, 2); nam et ibi Spiritum sanctum acciperequid impediat non invenio: cum enim aquarum nomine illa materies insinuareturinformis, quae de nihilo facta est, unde omnia fierent, quid prohibetintelligere Spiritum sanctum conditoris, qui superferebatur huic materiae nonlocorum gradibus intervallisque spatiorum, quod nequaquam de ulla re incorporearecte dicitur, sed excellentia et eminentia dominantis supra omnia voluntatis,ut omnia conderentur: praesertim cum ea locutio, sicut illarum Scripturarum mosest, etiam propheticum quoddam sonet mysterium, quo futuri baptismatis ex aquaet Spiritu sancto populi praefigurarentur. Non ergo cogit quod dictum est, Spiritus Dei ferebatur super aquas ( Gn, 1, 2),illum intelligere spiritum, sicut nonnulli intelligunt, quo mundi molesuniversa ista corporea velut animatur ad ministerium quorumque gignentium, etin sua specie continendarum corporalium creaturarum: creatura est enim quidquidest tale. Illud etiam quod scriptum est, Quoniam Spiritus Domini replevit orbem terrarum ( Sg, 1, 7), non desunt qui eumdem spiritum velint accipere,invisibilem scilicet creaturam, cuncta visibilia universali quadam aspirationevegetantem atque continentem. Sed neque hic video quid impediat Spiritum sanctum intelligere, cum ipse Deusdicat apud prophetam, Coelum et terram ego impleo ( Jr, 23, 24); nonenim sine suo Spiritu sancto implet Deus coelum et terram. Quid ergo mirum si de Spiritu sancto ejus dictum est, Replevit orbem terrarum ( Sg, 1, 7)? Aliter etiam replet sanctificando, sicut de Stephano dicitur, Repletus est Spiritu sancto, et de caeteris talibus aliter:replet sanctificante gratia, sicut quosdam sanctos; aliter astante atqueordinante praesentia, sicut omnia. Quamobrem nescio utrum certo aliquo documento Scripturarum possit ostendi,cum sine ullo additamento dicitur Spiritus Dei, vel Spiritus Domini, aliquidaliud significari quam Spiritum sanctum. Sed etsi est forte quod impraesentiarum non occurrat, illud certe arbitrornon temere dici, quoties in sanctis eloquiis commemoratur Spiritus Dei, necadditur aliquid, sive illi Patri et Filio consubstantialis Spiritus sanctus,sive aliqua creatura invisibilis intelligatur, malum autem non posse intelliginisi addatur etiam malus; malo enim quia bene utitur Deus ad ministeriumjudicii sui; appellatur etiam ipse Spiritus Dei ad vindictam malorum etdisciplinam vel probationem bonorum. Nec illud jam movere nos debet, quod postea scriptum est eumdem SaulemSpiritu Dei super se facto prophetasse: quomodo post bonum Spiritum, spiritusmalus, et rursus post malum bonus: hoc enim fit non mutabilitate Spiritussancti, qui est incommutabilis cum Patre et Filio, sed mutabilitate animihumani, Deo cuncta distribuente, sive malis pro merito damnationis velemendationis, sive bonis pro largitate gratiae suae: quamquam videri possitetiam idem fuisse Dei Spiritus semper in Saul, malus autem illi quod ejussubstantiae capax non esset; sed non recte hoc videtur: tutior est enim illesensus et verior, ut pro mutabilitate affectionis humanae, Spiritus Dei bonusbene afficiat, vel ad prophetiam, vel ad opus quodlibet in munere divino:afficiat autem malus qui propter mysterium divinae aequitatis omniadistribuentis, et omnia recte utentis, dicitur et ipse Spiritus Dei: praesertimquia dictum est, Recessit ab eo Spiritus Dei, ei comprehendit eum spiritus malignus a Domino; nullo pacto enim potest idem videri recessisse etapprehendisse. Porro in nonnullis exemplaribus, et in eis maxime quae de lingua Hebraea adverbum videntur expressa, invenitur Spiritus Dei sine additamento positus, etintelligitur malus ex eo quod arripiebat Saul, et reficiebat eum David tangendocitharam. Manifestum est tamen ideo non additum malus, quia paulo superius jam dictumerat, et de vicinitate Scripturae subaudiri et intelligi poterat: ita enim inejusmodi exemplaribus legitur. Igitur quandocumque Spiritus Dei arripiebat Saul, tollebat David citharam, etpercutiebat manu sua, et refocillabatur Saul, et levius habebat: recedebat enimab eo spiritus malus. Sive ergo quod dictum hic non est, Spiritus Dei, sed tantummodo spiritusmalus, quod ibi minus dictum erat, tamquam redditum apparet: sive quia superiusita positum erat, Et dixerunt servi Saul ad eum, Ecce spiritus Dei malus exagitat te; jubeat dominus noster ut servi tui qui coram te sunt, quaerant hominem scientem psallere cithara, ut quando te arripuerit spiritus Dei malus, psallat manu sua, et levius feras. Non opus erat, cum rursum diceretur, Quandocumque spiritus Dei arripiebatSaul, addere malum, quia notum erat de quo tunc diceretur.

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 1, Caput 14
    • Et directus est spiritus Domini in David a die illa et in reliquum ( S1, 16, 13). Ideo directus in eum Spiritus Domini dicitur, eo quod tunc Psalmos canere coeperit.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 1, Caput 1
    • Veniens autem Samuel ad Saul, ait ad Saul. Sine me et indicabo tibi quae locutus sit Dominus ad me nocte, dixitque ei: loquere. Et ait Samuel: Nonne cum parvulus esses in oculis tuis, caput in tribubus Israel factus es ( S1, 15, 16 et S1, 15, 17) [mauvais référencement: S1, 15, 18] ? Parvulus in oculis suis est, qui in eo quod semetipsum considerat, imparem se alienis meritis pensat. Nam quasi grandem se conspicit, quisquis se super aliena merita elatione cogitationis extendit. Saul autem reprobus, in bono, quod coeperat, non permansit, quia fastu susceptae potestatis intumuit: at contra David semper de se humilia sentiens, ejusdemque Saul se comparatione postponens, postquam feriendi locum reperit, et pepercit eidem saevienti adversario, et humili se professione prostravit dicens: Quem persequeris, rex Israel, quem persequeris? Canem mortuum et pulicem unum. ( S1, 24, 15) Et certe jam unctus in regem fuerat, (voir: S1, 16, 1, S1, 16, 12, S1, 16, 13 et S1, 16, seq) jam exorante Samuele, et cornu super se olei fundente didicerat, quod eum divina gratia, Saul reprobato, ad regni gubernacula possidenda servabat, et tamen persequenti adversario mente se humili substernebat, cui divino judicio praelatum esse se noverat. Illi itaque se humiliter postponebat, quo per electionis gratiam incomparabiliter noverat se esse meliorem.
  • Liber 1, Caput 1
    • Igitur recedente a Saul Domino propter inobedientiam, arreptus est maligno spiritu a Domino, irruebatque spiritus Domini in eum malignus. Jam vero illud, quod etiam malus appellatus est spiritus Domini, sic intelligitur quomodo dictum est: Domini est terra, ( Ex, 9, 29, Ps, 23, 1 et 1Co, 10, 26) tanquam creatura, et in ejus posita potestate: aut si propterea non congruit hoc locutionis exemplum, quia terra non est mala, omnis enim creatura Dei bona est ( 1Ti, 4, 4), illud congruat, quod ipse Saul jam reprobus, et sceleratus, atque ingratus sancto David persecutor etiam ejus cum saevissimae invidiae facibus agitaretur, tamen adhuc Christus Domini dicebatur, sicut eum appellavit ipse David, cum vindicavit exstinctum (voir: S2, 1, 24) . Sed magis arbitror malignum spiritum, a quo vexabatur Saul, ideo dictum spiritum Domini, quod occulto Dei judicio Saulem vexabat: utitur enim Deus ministris etiam spiritibus malis ad vindictam malorum, vel ad bonorum probationem; alio modo ad illam rem, alio ad istam. Quamvis enim multum sit quisque malignus spiritus, quia mala voluntate nocere appetit: tamen nocendi potestatem non accipit, nisi ab illo, sub quo sunt omnia (voir: Rm, 13, 1) certis, et justis meritorum gradibus ordinata. Quia sicut non est mala voluntas a Deo, sic non est potestas nisi a Deo; quamvis enim sit in cujusque potestate quid velit, non est tamen in cujusque potestate, quid possit vel facere cuiquam, vel a quoquam pati. Nam et ipse filius unicus Dei passurus ad tempus humiliter, superbe loquenti homini, et dicenti quod potestatem haberet occidendi, vel dimittendi eum: non haberes , inquit, in me potestatem, nisi data esset tibi desuper . Diabolus etiam volens nocere justo Job, nocendi quidem voluntate diabolus erat, sed tamen a Domino Deo potestatem petebat dicens, mitte manum tuam, et tange carnem ejus : quamvis hoc esset, si permitteretur, ipse facturus. Ipsam enim permissionem petebat hoc modo: et manum Domini appellabat permissam a Domino manum suam; id est ipsam potestatem, quam volebat accipere. Cui congruit illud in Evangelio; quod Dominus discipulis ait: hac nocte postulavit Satanas vexare vos sicut triticum ( Lc, 22, 31). Dictus est ergo spiritus Dei malus, hoc est minister Dei ad faciendum in Saul, quod eum pati judex omnipotentissimus judicabat: quoniam spiritus ille voluntate, qua malus erat, non erat Dei; creatura vero, qua conditus erat, et potestate quam non sua, sed Domini omnium, aequitate acceperat, Dei erat. Verba etiam ipsa Scripturarum ita se habent. Et perrexit Samuel, inquit, et abiit in Ramatha, et spiritus Dei recessit a Saul, et comprehendit eum spiritus malignus a Domino, et suffocabat eum. Et dixerunt pueri Saul ad eum: Ecce spiritus Domini malus suffocat te. ( S1, 16, 13, S1, 16, 14 et S1, 16, 15) [mauvais référencement: S1, 16, 13] Hoc igitur a pueris ejus quomodo sit dictum spiritus Dei malignus, superiora verba indicant narrantis Scripturae, et dicentis: spiritus malignus a Domino. ( S1, 16, 15) Secundum hoc enim Domini, quod a Domino, quia per seipsum necare velle habebat: id est comprehendere Saul: posse autem non habebat, nisi summa justitia sineretur: si enim juste vindicat Deus, quemadmodum ipse dicit Apostolus: (I Rom. 2) cum tradit homines ad concupiscentias cordis eorum; nil mirum si nihilominus juste vindicans tradit etiam eos in concupiscentias aliorum nocere volentium, sua semper incommutabili aequitate servata. Animadvertendum est sane, cum additamento dici spiritus Dei malus, cum autem tantummodo dicitur spiritus Dei, etiamsi non addatur bonus, ex hoc intelligitur bonus. Unde apparet, bonum spiritum secundum substantiam, malum autem secundum ministerium, dici spiritum Dei. Quanquam quaeri adhuc possit, utrum cum spiritus Dei dicitur: et ex hoc ipso jam, et si nihil addatur, bonus intelligitur, ille intelligatur, qui est in Trinitate consubstantialis Patri, et Filio, Spiritus Sanctus, de quo dicitur: ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas ( 2Co, 3, 17). Et iterum. Nobis autem revelabit Deus per spiritum suum ( 1Co, 2, 10). Et illud: sic et quae Dei sunt, nemo novit nisi Spiritus Dei ( 1Co, 2, 11). Et in multis locis hoc modo dicitur: Spiritus Dei, et intelligitur Spiritus sanctus, etiamsi non addatur, quoniam ea quae circumstant, satis indicant de quo dicatur, ita ut aliquando nec Dei addatur, et intelligatur tamen ille Spiritus Dei principaliter sanctus. Nam quem alium commemorat ubi dicit: ipse spiritus testimonium dat spiritui nostro, quia sumus filii Dei? ( Rm, 8, 16) Et ipse Spiritus adjuvat infirmitatem nostram ( Rm, 8, 26). Et omnia haec operatur unus, atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult ( 1Co, 12, 11). Et divisiones donationum sunt, idem autem Spiritus ( 1Co, 12, 4). In his enim omnibus sententiis, nec Dei, nec sanctus est additum, et tamen ipse intelligitur. Sed nescio utrum manifesto aliquo exemplo probari possit alicubi dictum Spiritum Dei sine additamento, ubi Spiritus ille sanctus non significetur, sed alius, quamvis bonus, creatus tamen et conditus: quae proferuntur enim dubia sunt, et indigent clariore documento, sicut illud quod scriptum est: Spiritus Dei ferebatur super aquas ( Gn, 1, 2). Nam, et ibi Spiritum sanctum accipere quid impediat, non invenio, cum enim aquarum nomine illa materies insinuaretur informis, quae de nihilo facta est, unde omnia fierent: quis prohibet intelligere Spiritum sanctum conditoris, quod superferebatur huic materiae, non locorum gradibus, intervallisque spatiorum; quod nequaquam de ulla re incorporea recte dicitur, sed excellentia et eminentia dominantis supra omnia voluntatis, ut omnia conderentur? praesertim cum ea locutio, sicut illarum scripturarum mos est, etiam propheticum quoddam sonat mysterium, quo futuri baptismatis aqua, et Spiritu sancto nascituri populi figurantur. Non ergo cogit, ut dictum est, et spiritus Dei ferebatur super aquas ( Gn, 1, 2), illum intelligere spiritum (sicut nonnulli intelligunt) quo mundi moles universa ista corporea velut animatur, ad ministerium quorumque gignentium, et in sua specie continendarum corporalium creaturarum. Creatura est enim quidquid est tale. Illud etiam quod scriptum est: quoniam Spiritus Domini replevit orbem terrarum ( Sg, 1, 7), non desunt, qui eumdem spiritum velint accipere; invisibilem scilicet creaturam cuncta visibilia universali quadam conspiratione vegetantem atque continentem. Sed neque hic video quid impediat Spiritum sanctum intelligere, cum ipse Deus dicat apud Prophetam: coelum et terram ego impleo: (voir: Jr, 22, 24) non enim sine suo Spiritu sancto implet Deus coelum et terram. Quid ergo mirum si de Spiritu sancto ejus dictum est replevit orbem terrarum? aliter enim replet sanctificando, sicut de Stephano (voir: Ac, 6, 5 et Ac, 7, 55) dicitur: repletus est Spiritu sancto, ( Lc, 1, 67) et de caeteris talibus. Aliter ergo replet sanctificante gratia, sicut quosdam sanctos, aliter adstante atque ordinante praesentia sicut omnia. Quamobrem nescio, utrum certo aliquo documento scripturarum possit ostendi, cum sine ullo additamento dicitur Spiritus Dei, vel Spiritus Domini, aliquid aliud significari, quam Spiritum sanctum. Sed et si est forte quod in praesentiarum non occurrat, illud certe arbitror non temere dici quotiens in sanctis eloquiis commemoratur Spiritus Dei, nec additur aliquid, sive ille Patri, et Filio consubstantialis Spiritus sanctus, sive aliqua invisibilis creatura intelligatur, malum tamen non posse intelligi, nisi etiam addatur malus. Malo enim, quia bene utitur Deus, ad ministerium judicii sui, appellatur etiam ipse spiritus Dei ad vindictam malorum, et disciplinam, vel bonorum probationem.
  • Liber 2, Caput 2
    • Promissiones Dei, quae factae sunt ad Abraham, cujus semini, et gentem Israeliticam secundum carnem, et omnes gentes deberi secundum fidem, Deo pollicente didicimus; quemadmodum compleantur, per ordinem temporum procurrens Dei civitas indicavit. Quoniam ergo superioris libri usque ad regnum David factus est finis, nunc ab eodem regno, quanto suscepto operi sufficere videtur, caetera, quae sequuntur, attingimus. Hoc itaque tempus, ex quo sanctus Samuel prophetare coepit, et deinceps, donec populus Israel captivus in Babiloniam duceretur, atque inde secundum sancti Hieremiae prophetiam, (voir: Jr, 25, 11) post septuaginta annos reversis Israelitis, Dei domus instauraretur, totum est Prophetarum tempus. Quamvis enim et ipsum Noe Patriarcham, in cujus diebus universa diluvio terra deleta est, et alios supra, et infra usque ad hoc tempus, quo reges in populo Dei esse coeperunt, propter quaedam per eos futura, sive quo quomodo significata, sive praedicta, quae pertinerent ad civitatem Dei, regnumque coelorum, non immerito possumus appellare prophetas; praesertim quia nonnullos eorum id expressius legimus nuncupatos, sicut Abraham, (voir: Gn, 20, 7) sicut Moysen, (voir: Dt, 34, 10) tamen dies Prophetarum praecipue, maximeque hi dicti sunt, ex quo coepit prophetare Samuel, qui et (voir: S1, 10, 1) Saulem prius, et eo reprobato, (voir: S1, 16, 13) ipsum David, Deo praecipiente unxit in regem, de cujus stirpe caeteri succederent, quousque illos succedere sic oporteret. Quae igitur a Prophetis sunt praedicta de Christo, cum moriendo decedentibus, et nascendo succedentibus suis membris, civitas Dei, per ista curreret tempora, si omnia velim commemorare, in immensum pergitur. Primum, quia ipsa Scriptura, quae per ordinem reges, eorumque facta, et eventa digerens, videtur tanquam historica diligentia rebus gestis occupata esse narrandis, si adjuvante Dei Spiritu considerata tractetur, vel magis, vel certe non minus praenuntiandis futuris, quam praeteritis enuntiandis invenietur intenta: et hoc perscrutando indagare, ac differendo monstrare, quam sit operosum, atque prolixum, et quam multis indignum voluminibus quis ignorat, qui haec vel mediocriter cogitat? Deinde quia ea ipsa, quae ad prophetiam non ambigitur pertinere, ita sunt multa de Christo, regnoque coelorum, quae civitas Dei est, ut ad hoc aperiendum major sit disputatio necessaria, quam hujus operis modus flagitat. Proinde ita si potuero, stylo moderabor meo, ut huic operi in Dei voluntate peragendo, nec ea, quae supersint, dicam, nec ea, quae satis sunt, praetermittam.