Liber Primus Samuelis

Caput 16

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23
PrécédentSuivant

V. 10 : adduxit itaque Isai septem filios suos coram Samuhel et ait Samuhel ad Isai non elegit Dominus ex istis

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 1 , v. 73. 74. :

    Dum Samuel Iesse petit aedem Bethleemitae,

    Ut simulet sacrum, ducit eo vitulum.

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 6, Caput 3
    • Sama, audiens, interpretatur. Quid ergo Sama designat, nisi obedientes et simplices? Audire quidem eis, est ea quae a majoribus jubentur, obediendo perficere. Unde et de obedientia gentilis populi per Psalmistam dicitur: Populus, quem non cognovi, servivit mihi, in auditu auris obedivit mihi. ( Ps, 17, 45) Quid est autem, quod non eligi a Domino dicuntur: nisi quia in Ecclesiae culmine non ponuntur imperiti humiles, sed humiles sapientes, qui et facere jussa sciant, et quae facienda sunt, sapienter jubeant? Facere quidem eum oportet, et docere. Faciat ergo humiliter, doceat sapienter. Quia ergo qui facere per humilitatem sciunt, et jubere per eruditionem nesciunt, in dignitatem regiam assumendi non sunt, Sama ad regnum a Domino non eligi perhibetur. Hinc ergo, hinc simplices et inobedientes colligant, quam poenaliter ad praeeminendum se ingerunt, si omnipotens Deus nec illum ad regimen suscipit, qui per humilitatem obedientiae audiens vocatur. Et quia plures sancta Ecclesia hujusmodi tam simplices et bene viventes, quam humiles sapientes habet, sequitur: Adduxit itaque Isai omnes filios suos coram Samuele. Et ait Samuel: Non elegit Dominus ex istis. ( S1, 16, 10)

Hugo de Sancto Victore -1141

  • Liber 1, Caput 1
    • Nam coram Domino est Christus ejus? ( S1, 16, 6) Id est nunquid iste qui tibi nunc praesentatus est, et coram adductus, provisus est a te, ut sit Christus tuus? Adducit itaque Isai septem filios suos coram Samuele; et ait Samuel ad Isai: Non elegit Dominus ex istis. ( S1, 16, 10) Quomodo verum est, quod Isai septem filios suos ad Samuelem adduxisse dicitur, et Samuel ex illis adductis nullum electum esse testatur, cum David unus de septem adhuc et adductus non sit, et electus sit? Quapropter sic intelligendum est quod sex adduxit, illo solo excepto quem superesse dixit, et verum est, quod de reliquis nullum elegit Dominus.