Liber Primus Samuelis

Caput 16

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23
PrécédentSuivant

V. 12 : misit ergo et adduxit eum erat autem rufus et pulcher aspectu decoraque facie et ait Dominus surge ungue eum ipse est enim

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 1 , v. 73. 74. :

    Dum Samuel Iesse petit aedem Bethleemitae,

    Ut simulet sacrum, ducit eo vitulum.

Petrus Riga

  • liber 1 , v. 304. 305. 306. 307. :

    Dux ouium fit rex hominum: sic a synagoga

    Transiit ad gentes Christus easque regit;

    Namque lesus noster tunc est oblatus Hebreis,

    Nunc gentes pascit et dominatur eis.

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 6, Caput 3
    • Quid est autem, Non discumbemus, priusquam veniat? ( S1, 16, 11) Quem requirit, nisi quia in observatione jejunii celebranda sunt sacramenta unctionis? Nobis autem non solum ipsa sacramenta, sed vis sacramentorum attendenda est. Nam quidam cibi sunt, qui si non caventur, ungere bene reges nequaquam sinunt. Exteriora quidem Ecclesiae negotia quidam cibi animae sunt, qui ab electis devote administrantur. Sed si negotiorum multitudine anima saturetur, ad suscipienda spiritualia intrare perfecte non sinitur. Cum ergo spiritalia instant, exteriora differantur: quia cum magna mentis quiete disponenda sunt. Sequitur: Misit ergo, et adduxit eum. ( S1, 16, 12) Rex futurus adducitur, quando ab occultationis suae latibulis humiles producuntur. Latent quidem, sed in pascuis; quia, etsi hominibus intra carnis vilia et infirma se tegunt, magna est supernae contemplationis latitudo, in qua morantur. Sed qualis jam praelatus appareat, videamus. Sequitur enim, et dicit: Erat autem rufus, et pulcher aspectu, decoraque facie. ( S1, 16, 12)
  • Liber 6, Caput 3
    • Quid est, quod tanta pulchritudo regis asseritur, nisi quia magnis virtutum fulgoribus ornari debet persona doctoris? Nam de Redemptore dictum est: Spiritus ejus ornavit coelos. ( Jb, 26, 13) Coeli namque sunt sublimes praedicatores. Qui profecto coeli a spiritu ornati sunt, quia virtutes quibus emicant a Spiritu sancto percipiunt. Quid est ergo, quod rufus asseritur, nisi quia in rubra saepe materia charitatis fervor designatur? Unde et in veste pontificis coccus ponitur bis tinctus, ut duplici vestiatur charitate. Rufus ergo dicitur per ardorem charitatis, quia dum ardentia praecepta charitatis exhibet, quasi per calorem rubet. Quid item est pulcher aspectu, nisi interna contemplatione conspicuus? Quasi enim pulchrum aspectum habet, qui decore visionis radiat in interna contemplatione. Quid ergo facies designat, nisi exteriorem gloriam honestatis? Nam quia per faciem quisque cognoscitur, decor faciei est praeclara honestas conversationis. Quasi enim per faciei decorem cernitur, qui in omni gestu corporis splendidus invenitur. Rufus ergo amore est, pulcher aspectu propter scientiam decora facie, splendidus honestate. Quia vero charitatis fervor per sancta opera demonstratur, potest per ruborem ipse labor operis designari. Qui enim nimis laborat, faciei ruborem repraesentat: quia dum intus incalescit, foris in vultu ruborem trahit. Sic namque est omnis spiritualis labor. Quia enim unusquisque quanto amplius pro aeterna vita laborare conatur, tanto ferventius ad laborandum sancti Spiritus ardore succenditur, velut in fervescendo ruborem excitat, quem foris portat. Rufus est ergo doctor labore pii operis, pulcher aspectu in fulgore contemplationis. Decor vero faciei ipsa est pulchritudo charitatis. Per alias quippe virtutes formam sanctitatis accipimus; per ipsam charitatem, ipsam formam nobis quasi mirabili decore vestimus. Illae aliae virtutes corpus justitiae sunt, charitas vero hujus corporis facies recte intelligitur. Per faciem quippe, non per corpus unusquisque cognoscitur. Nam si corpus videas, et faciem non videas, eum cujus solum corpus aspicis non agnoscis. Quid vero est aliud, quod fatuis virginibus respondetur a sponso: Nescio vos>? ( Mt, 25, 12) Ecce per magnos labores virginitas conservatur, ipsa quoque virginitas magna et incomparabilis virtus agnoscitur. Quid est ergo, quod fatuae virgines a sponso non cognoscuntur, nisi quia corpus habent quo subsistant, decorem vero non habent faciei quem sponsus agnoscat. Habent quidem laborem in conservando corpore, non habent decorem vultus in perfecta charitate. Haec namque tria eo quo ponuntur ordine, in electi conversatione proficiunt. Nam pulchros contemplationis aspectus habere non praevalet, nisi qui prius se in labore pii operis vehementer exercet. Aeternae quidem lucis gaudia illius summi luminis immensitas, aeternus ille vigor splendoris ineffabilis, quo laboriosius quaeritur, se quaerentibus laxius aperitur. Qui ergo jam talis est, idoneus quidem ad docendum cernitur; sed nisi decora facie fulgeat, nisi mentem charitatis perfectae radiis illustratam gerat, dignus tanta celsitudine non probatur. Sit ergo rufus pastor, et non sit remissus in opere; sit pulcher aspectu, videlicet sublimis in eo contemplatio; sit decora facie, ut totum robur operis, et altitudo contemplationis, supernae majestatis oculis notum, sit per ineffabilem pulchritudinem charitatis. Haec quippe tria immensi decoris insignia, quia sanctae Ecclesiae doctor habere debet, pro omnibus Petrus assumitur, et an amet Redemptorem tertio interrogatur. Primo namque ei dicitur: Petre, amas me ? ( Jn, 21, 17) [mauvais référencement: Jn, 21, 16] ut per amorem agere fortia studeat; secundo, ut in contemplando alta cognoscat; tertio, ut perfectae charitatis affectu, et erga proximum ferveat, et ad speciem Conditoris ferventius inardescat. Talis ergo ac tantus tam pulcher, tam decorus puer, quo testimonio proferatur, audiamus. Nam sequitur: Surge, et unge eum, ipse enim est. ( S1, 16, 12)
  • Liber 6, Caput 3
    • Quid est, Surge, et unge eum?ì ( S1, 16, 12) An tantus erat parvulus, ut sedendo ungi non posset? Sedendo quippe, tangere alta non possumus. Magna ergo est virtus, magna celsitudo humilium, si ad eorum summa nec prophetae pertingunt. Surgit ergo propheta, cum se pontifex in miram electi praedicatoris venerationem erigit. Nam foris humilem quasi videndo conspicit; sed interius ejus meritum, nisi se in interna contemplatione erigat, non agnoscit. Surgere ergo doctor praecipitur: quia cui tanta vult sacramenta impendere, ejus ante cognoscere meritorum sublimitatem debet. Quid est ergo, quod dicitur, Surge, et unge eum, quia ipse est, ( S1, 16, 12) nisi sublimi sublimia sacramenta sublimiter praebe? Nam saepe indiscreti pastores negligentem et reprobam accedentium vitam sciunt, et eos promovere non metuunt. Hi profecto ungunt, et non surgunt; quia quibus sacramenta unctionis tribuunt, in alto sitos meritorum loco non cernunt. Quando igitur doctor sublimis ostenditur, ejus ordinator surgere monetur; quia per ministerium tunc digne tribuuntur sacramenta unctionis, cum ungendus in alta conspicitur sublimitate virtutis. De quo nimirum,Quia ipse est, dicitur: Si ergo ipse est, alius non est; quia, nisi his virtutibus fulgeat, necesse est ut ordinem tantae celsitudinis non attingat. Quem ergo monstraturum se Dominus promisit, rufum et pulchrum aspectu, et decora facie ostendit, dicens: Ipse est enim. ( S1, 16, 12) Quia nullus debet subire culmen regiminis, qui robur non habet magni operis, scilicet contemplationis scientiam, et fervorem charitatis. Bene ergo subjungitur: Tulit igitur Samuel cornu olei, et unxit eum in medio fratrum suorum. ( S1, 16, 13)
  • Liber 6, Caput 3
    • De cujus etiam descriptione dicitur: Qui erat rufus, et pulcher aspectu, et decora facie. ( S1, 16, 12) Rufus quippe, quia lancea vulneratus: rufus, quia ex passione rubicundus. Unde et per prophetam ei dicitur: Quare rubrum est indumentum tuum ( Es, 43)? Rufus quippe exstitit, cui candorem tantae innocentiae pretiosi sanguinis rubore coloravit. Pulcher etiam aspectu fuit, quia et resurgendo immortalitatis pulchritudinem induit, et mortales nos ex magna charitate respexit. Quasi enim aspectus sui pulchritudinem repromittens discipulis, ait: Iterum videbo vos, et gaudebit cor vestrum. ( Jn, 16, 22) Hinc item repromittens, ait: Vado parare vobis locum, et veniam, et accipiam vos ad meipsum, ut, ubi ego sum, et vos sitis. ( Jn, 14, 2 et Jn, 14, 3) Quis est decor faciei, nisi ejus gloria majestatis? Facies namque ejus perfecta cognitio est. Hanc etiam Paulus commemorans, ait: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte, tunc cognoscam, sicut et cognitus sum. ( 1Co, 13, 12) Decor ergo faciei quid est, nisi splendor aeternae divinitatis? Qui nimirum decor modo creditur, non videtur: tunc non creditur, sed videtur, quia apostolus ait: Cum apparuerit similes ei erimus, quoniam videbimus eum, sicuti est. ( 1Jn, 3, 2) Unde et Moysi quaerenti eumdem faciei decorem, respondit: Posteriora mea videbis. ( Ex, 33, 23) Quidquid de illius divinitate contemplari nunc possumus, non est ipse decor, sed velamentum decoris. Posteriora quidem cernimus, ut sequamur; sed, dum sequendo pervenimus ad eum, anteriora, id est faciei decorem cernimus. Rufus ergo in saeculo fuit, pulcher in paradiso, decora facie perennis in coelo. Potest et omnis haec trina pulchritudo in hac praesentis vitae ejus conversatione cognosci. Rufus quippe exstitit: quia ferventer amavit eos, pro quibus animam posuit. Pulcher aspectu fuit: quia omnia novit. Decora facie: quia bona omnia fecit. Sed quae illa aspectus pulchritudo? Nemo novit patrem, nisi filius. ( Mt, 11, 27) Hunc item Petrus admirans, ait: Nunc scimus, quia scis omnia, et non est opus, ut quis te interroget. ( Jn, 16, 30) Decorem faciei turbae intuentium protestantur, quae dicunt: Bene omnia fecit, et surdos fecit audire, et mutos loqui. ( Mc, 7, 37) Hinc item alii admirantes, dicunt: Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei ( Mt, 8, 27)? Decor ergo faciei quid est, nisi pulchritudo sanctitatis? Quid item est decor faciei, nisi splendor conversationis ejus incomparabilis? quia per omne, quod egit, incomparabili luce gratiae resplenduit. Hunc namque faciei decorem Psalmista admirans, ait: Speciosus forma prae filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis. ( Ps, 44, 3) Hanc Paulus praedicans, ait: Qui cum sit splendor gloriae, et figura substantiae ejus, portansque omnia verbo virtutis suae, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis, tanto melior angelis effectus, quanto differentius prae illis nomen haereditavit. Cui enim dixit aliquando angelorum: Filius meus es tu, ego hodie genui te? ( He, 1, 3, He, 1, 4 et He, 1, 5) [mauvais référencement: He, 1, 3] De hoc igitur recte prophetae praecipitur: Surge, et unge eum, ipse est enim. ( S1, 16, 12)
  • Liber 6, Caput 3
    • Petrus quoque apostolus non solum propheta, sed summus patriarcha, vidit inenarrabilem lucem fusam desuper, nubem obumbrantem, clamantem patrem: Hic est filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui. ( Mt, 17, 5, Mc, 1, 11, Lc, 3, 22 et 2Pi, 1, 17) Ibi dicitur: Ipse est enim. ( S1, 16, 12) Hic dicitur: Hic est filius meus dilectus. ( Lc, 9, 35 et 2P, 1, 17) Ibi quia in typis ostendebatur, quasi absentior cernitur, dum dicitur: Ipse est. ( S1, 16, 12) Hic autem, quia jam revelata claritas ejus erat, praesentior cernitur, quia dicit: Hic est filius meus dilectus, in quo mihi complacui. ( 2P, 1, 17) Hic ergo ungendus est, hic laudandus, et perpetuis favoribus demulcendus. Sed quis digne laudare sufficiat, cum non sufficiat gloriam videre, quam laudat? Quid est, quod Petrus cadit, cum vocem audit insonantem tanti verba praeconii? Sed parvulus erat, adhuc videbat, quod videre non sufficiebat. Videbat, et quia videndo cadebat, significat, quod ad id non poterat attingere, quod merebatur videre. Nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto. ( 1Co, 12, 3) Quia ergo Petrus nondum illam plenitudinem spiritus acceperat, praedicare Jesum quasi parvulus non valebat. ergo surgere jubetur prius, et visionem nemini dicere, donec a mortuis resurrexisset. Post resurrectionem quippe accepturus erat Spiritum sanctum. Unde scriptum est: Nondum erat spiritus datus, quia Jesus nondum fuerat glorificatus. ( Jn, 7, 39) Nondum debebat ergo Petrus ante resurrectionem visionem dicere, quoniam quidem bene vidit, sed antequam spiritum haberet, non intellexit.
  • Liber 6, Caput 3
    • Quid est ergo quod ad Samuelem Dominus ait: Surge, et unge eum? ( S1, 16, 12) Quid est, quod surgere jubetur, ut ungat, nisi quia multum oportet eum erigi ad superna, qui sublimitatem Domini gestit praedicare? Sed quantum erectus erat Petrus, qui ad tanta videnda sustollebatur? Sed si ille adhuc altiorem statum perfectionis exspectat, quis tantae praedicationis officium subire non metuat? Si prophetam Dominus surgere admonet, praedicare Dominum audet, qui per lapsum pravitatis jacet? Hinc est enim, quod unicuique praedicatori per Isaiam praecipitur: Super montem excelsum ascende tu, qui evangelizas Sion. ( Es, 40, 9) Mons excelsus, perfectio doctrinae, et operis est. Surgat ergo, qui ungere regem praecipitur, in sublimia se extendat. Surgat in alto opere, surgat in alta contemplatione, surgat in sapientia verbi, surgat in virtute charitatis. Ille quidem, qui praedicando ungitur, tantus est, ut vix ad eum a sublimibus perveniatur. Et fortasse Paulus hunc ideo ungere poterat, quia dicit: Nostra conversatio in coelis est. ( Ph, 3, 20) Ideo hunc ungere poterat, quia ad tertii coeli secreta se erexerat, et in paradiso arcana verba audiebat. Quia ergo Dominus Jesus sublimiter a sublimibus praedicari debet, surgere propheta praecipitur: quia eum, per quem ipse signatur, ungere jubetur. Alta quidem, imo altissima haec perfectae conversationis virtus est, sed a multis perfecte perficitur. Magna quidem sublimitas haec est, sed tamen sublimes Ecclesia sancta multos habet. Nam ex quo Synagogam repulit, in innumerabilem celsitudinem virtutis sanctam Ecclesiam sublimavit. Bene ergo dicitur: Et directus est spiritus Domini in David a die illa in reliquum. ( S1, 16, 13) Dies quidem est fides Redemptoris: in qua nimirum et sancta Ecclesia illuminatur, et repulsa Synagoga mira caecitate deprimitur. primitur. In die ergo illa Spiritus sanctus in David dirigitur: quia ejus gratia Synagogae tollitur, et sanctae Ecclesiae electis datur. Dirigitur enim, quia illos deserit, istos assumit. Sed in die dirigitur, quia qui in fide Redemptoris illuminatus non est, in se se dirigentem spiritum habere non potest. Spiritus ergo in die dirigitur, quia fidei lumen habentibus datur. Dirigitur autem in David, quia hunc sola sancta Ecclesia suscipit, quae corpus est Redemptoris. Sed quia, auctore Deo, ea, quae proposuimus, de libro Regum tractanda complevimus, orandus est summus atque omnipotens Spiritus, ut qui verba per quem voluit, protulit, tam scribenti, quam legenti tribuat affectum virtutis. Amen.

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 15
    • Dixitque Dominus ad Samuel: Imple cornu tuum oleo, et veni ut mittam te ad Isai Bethlehemitem; providi enim in filiis ejus regem mihi. ( S1, 16, 1) Fecit Samuel prout Dominus imperavit, et unxit David oves patris sui in medio fratrum suorum, qui erat rufus et pulcher aspectu, decoraque facie. ( S1, 16, 12 et S1, 16, 13) Sed videamus eumdem David, quomodo Christum prophetice significaverit. David enim interpretatur manu fortis, sive desiderabilis. Etquid fortius leone illo detribu Juda, qui vicit mundum? Et quid desiderabilius illo?de quo dicitur: Veniet Desideratus cunctis gentibus. ( Ag, 2) Ungitur iste David in regem futurum, denuntians per unctionem illamChristum. Christus enim a Chrismate appellatur. Reprobatis septem filiis Isai majoribus, minimus aetate electus est ad regnum;quia spreto Judaico sacerdotio, et regno prioris populi, qui sabbatismum secundumlegem servabant, Christus Dominus noster, caput minoris populi, sacerdotio perpetuofunctus est: et in regem unctus, cujus regnum non habet finem, et cui omnes gentes,tribus et linguae, servient. Quod autem in medio fratrum suorum unctus esse dicitur, hoc est quod Propheta deDomino ait: Unxit te Deus Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis. ( Ps, 44, 8) [mauvais référencement: Ps, 44] David ab officio pastorali pecorum, ad hominum regnum transfertur: noster autemDavid ipse Jesus, ab ovibus Judaicae plebis ablatus, in regnum gentium translatus est;in Judaea enim plebe non est modo Christus, ablatus est inde, nunc gentium gregespascit.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 1, Caput 1
    • Veniens autem Samuel ad Saul, ait ad Saul. Sine me et indicabo tibi quae locutus sit Dominus ad me nocte, dixitque ei: loquere. Et ait Samuel: Nonne cum parvulus esses in oculis tuis, caput in tribubus Israel factus es ( S1, 15, 16 et S1, 15, 17) [mauvais référencement: S1, 15, 18] ? Parvulus in oculis suis est, qui in eo quod semetipsum considerat, imparem se alienis meritis pensat. Nam quasi grandem se conspicit, quisquis se super aliena merita elatione cogitationis extendit. Saul autem reprobus, in bono, quod coeperat, non permansit, quia fastu susceptae potestatis intumuit: at contra David semper de se humilia sentiens, ejusdemque Saul se comparatione postponens, postquam feriendi locum reperit, et pepercit eidem saevienti adversario, et humili se professione prostravit dicens: Quem persequeris, rex Israel, quem persequeris? Canem mortuum et pulicem unum. ( S1, 24, 15) Et certe jam unctus in regem fuerat, (voir: S1, 16, 1, S1, 16, 12, S1, 16, 13 et S1, 16, seq) jam exorante Samuele, et cornu super se olei fundente didicerat, quod eum divina gratia, Saul reprobato, ad regni gubernacula possidenda servabat, et tamen persequenti adversario mente se humili substernebat, cui divino judicio praelatum esse se noverat. Illi itaque se humiliter postponebat, quo per electionis gratiam incomparabiliter noverat se esse meliorem.