Liber Primus Samuelis

Caput 30

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
PrécédentSuivant

V. 1 : cumque venissent David et viri eius in Siceleg die tertia Amalechitae impetum fecerant ex parte australi in Siceleg et percusserant Siceleg et succenderant eam igni

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 1 , v. 121. 122. :

    Ex Amalech cunei captam Siceleg simul urunt,

    Cum geminis David coniugibus redeunt.

Petrus Riga

  • liber 1 , v. 530. 531. :

    Mox Amalechite res que fuerant Dauid omnes

    Diripiunt; Siceleg deuorat ignis edax.

Commentaires

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 1, Caput 30
    • (voir: S1, 30, 1) Interea dum pergeret David cum Achis rege Philisthinorum in praelium adversus Israel, insurgentes Amalecitae irruerunt in Sicelech, et succendentes eam, captivaverunt omnia quae erant David et puerorum ejus. Reversus ergo David ad persequendos Amalecitas, invenit Aegyptium puerum lassescentem, quem Amalecitae aegrotum in itinere reliquerunt. Hunc David inventum cibo reficit, ducemque sui itineris fecit, sicque Amalecitas persequitur, epulantes reperit, et funditus exstinguit. (voir: Aug, sl) Considerandum est ergo, quid sit quod Amalecitae, absente David, Sicelech invadunt et praedam capiunt. Amalecitae quippe populus lambens, vocatur. Et quid per lambentem populum nisi mentes saecularium designantur, quae terrena cuncta ambiendo quasi lambunt, dum solis temporalibus delectantur? Quasi enim populus lambens praedam facit, dum terrena diligentes, lucra de alienis damnis exaggerant. Et hoc absente David agunt: quia Redemptorem ante oculos cordis habere negligunt. Quid est enim quod Aegyptius Amalecitae puer in itinere lassatur, nisi quod amator praesentis saeculi, peccati sui nigredine opertus, saepe ab eodem saeculo infirmus despectusque relinquitur, ut cum eo nequaquam currere valeat, sed fractus adversitate torpescat? Sed hunc David invenit: quia Redemptor noster, veraciter manu fortis, nonnunquam quos despectos a mundi gloria reperit, in suum amorem converTit. Cibo pascit: quia scientia verbi reficit. Ducem itineris eligit: quia suum etiam praedicatorem facit. Et quia Amalecitam sequi non valuit, dux David efficitur; quia is quem indignum mundus deserit, non solum conversus in suam mentem Dominum recipit, sed praedicando hunc etiam usque ad aliena corda perducit. Quod videlicet duce David Amalecitam convivantem invenit, exstinguit: quia ipsis Christum praedicantibus mundi laetitiam destruit, quos comites mundus habere despexit. Plerumque ergo ipsi praedicando mentes saecularium superant, qui prius cum saecularibus in hoc mundo currere non valebant.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 1, Caput 1
    • (voir: S1, 28) Interea fugiens David, dum pergeret ad Achis regem Philistinorum in praelium adversus Israel, insurgentes Amalechitae, irruerunt in Selech (Siceleg.), et succendentes eam, captivarunt omnia, quae erant David et puerorum ejus. (voir: S1, 30, 1) Reversus ergo David ad persequendos (voir: S1, 30, 8 et S1, 30, 11) Amalechitas invenit aegyptium puerum (lacessentem : male utique ) lassescentem, quem Amalechitae aegrotum in itinere reliquerant: hunc autem David inventum cibo reficit, ducem sui itineris facit; sicque Amalechitas sequitur, epulantesque reperit, et funditus extinguit. Quid est quod aegyptius Amalechita puer in itinere lassatus residet, nisi quod amator praesentis saeculi peccati sui nigredine opertus, saepe ab eodem saeculo infirmus, dispectusque relinquitur: ut cum eo nequaquam currere valeat, sed fractus adversitate torpescat? Hos ergo eligit Deus, quos despicit mundus; quia plerumque ipsa despectio hominem revocat ad semetipsum. (voir: Lc, 15, 13) Is enim qui patrem reliquit, et partem substantiae, quam perceperat, prodige expendit, postquam esurire coepit, in se reversus dixit: Quam multi mercenarii patris mei abundant panibus ( Lc, 15, 17)? longe quippe a se recesserat, quando peccavit, et si non esurisset, in semetipso ( Id est: in semetipsum) minime redisset; qui postquam terrenis rebus indiguit, tunc cogitare coepit quid de spiritualibus amisit. Infirmi ergo quique, atque in hoc mundo despecti, plerumque tanto celerius vocem Dei audiunt, quanto et in hoc mundo non habent, ubi delectentur. Quod bene jam dictus Amalechitarum puer ille designat, quia Amalechitis praedantibus, atque currentibus aeger remansit in via, et fame, sitique aruit: quem tamen David invenit, ei cibum potumque praebuit: qui illico convalescens dux David factus, convivantes Amalechitas reperit, et eos qui se debilem relinquerant, cum magna fortitudine prostravit: Amalechitae quippe populus lambiens vocatur. Et quid per lambientem populum, nisi mentes saeculares designantur? quae terrena cuncta ambiendo, quasi lambiunt, dum solis temporalibus delectantur. Quasi enim populus lambiens praedam facit, dum terrena diligens, lucra de alienis damnis congregat. Sed puer aegyptius aeger in via relinquitur, quia peccator quisque, dum infirmari ab hujus mundi statu coeperit, mox saecularibus mentibus in despectum venit, quem tamen David invenit, eique cibum et potum tribuit, quia manu fortis Dominus abjecta mundi non despicit, et plerumque eos, qui sequi mundum minime valent, et quasi in via remanent, ad amoris sui gratiam convertit, eisque verbi sui cibum porrigit, et quasi duces sibi in via dirigit, dum suos etiam praedicatores facit: dum enim Christum peccatorum cordibus inferunt, quasi David super hostes ducunt: qui convivantes Amalechitas, velut David, gladio feriunt, quia superbos quosque, qui se in mundo dispexerant, Domini virtute prosternunt. Puer ergo aegyptius, qui in via remanserat, Amalechitas interfecit, quia plerumque ipsi mentes saecularium praedicando superant, qui prius cum saecularibus in hoc mundo currere non valebant.