V. 17 :
In se autem reversus, dixit: Quanti mercenarii in domo patris mei
abundant panibus, ego autem hic fame pereo!
Poètes
Commentaires
Auctor incertus
Liber 1, Caput 28
Interea fugiens David dum pergeret ad Achis regem
Philistinorum, inpraelium adversus Israel insurrexerunt Amalechitae, et
irruerunt in Sicelech,succedentes eam, et captivantes omnia quae erant
David et puerorum ejus.
Reversus ergo David ad persequendos Amalechitas, invenit Aegyptium
puerumlassescentem, quem Amalechitae aegrotum in itinere
reliquerant.
Hunc autem David inventum cibo reficit, ducem sui itineris fecit:
sicqueAmalechitas persequitur, epulantesque reperit, et funditus
exstinguit.
Quid est quod Aegyptius Amalechita puer in itinere lassatus residet,
nisiquod: mator praesentis saeculi, peccati sui nigredine opertus, saepe
ab eodemsaeculo infirmus despectusque relinquitur, ut cum eo nequaquam
currere valeat,sed fractus adversitate torpescat? Hos ergo eligit Deus,
quos despicit mundus,quia plerumque ipsa despectio hominem revocat ad
semetipsum: is enim qui patremreliquit, et partem substantiae, quam
perceperat, prodige expendit, postquamesurire coepit, in se reversus
dixit,
Quam multi mercenarii patris mei abundant panibus
(
Lc, 15, 17)! Longe quippe a se recesserat, quandopeccavit: et si non
esurisset, in se minime redisset.
Qui postquam terrenis rebus indiguit, tunc cogitare coepit, quid
despiritalibus amisit.
Infirmi quique atque in hoc mundo despecti, plerumque tanto celerius
vocemDei audiunt, quanto et in hoc mundo non habent ubi
delectentur.
Quod bene jam dictus Amalechitarum puer ille designat, qui
Amalechitispraedantibus atque currentibus aeger remansit in via, fame
sitique aruit, quemtamen David invenit, ei cibum potumque praebuit, qui
illico convalescens duxDavid factus est, convivantes Amalechitas
reperit, et eos qui se debilemreliquerant, cum magna fortitudine
prostravit.
Amalechitae quippe populus lambens vocatur.
Et quid per lambentem populum, nisi mens saecularis, designatur? quae
terrenacuncta ambiendo quasi lambit, dum solis temporalibus delectatur:
quasi enimpopulus lambens praedam facit, dum terrena diligentes lucra de
alienis damniscongregant.
Sed puer Aegyptius aeger in via relinquitur, quia peccator quisque
duminfirmari ab hujus mundi statu coeperit, mox saecularibus mentibus in
despectumvenit.
Quem tamen David invenit, eique cibum et potum praebuit, quia manu
fortisDominus abjecta mundi non despicit, et plerumque eos qui mundum
sequi minimevalent, quasi in via remanent, ad amoris sui gratiam
convertit, eisque verbisui cibum porrigit, et quasi duces sibi in via
dirigit, dum suos etiampraedicatores facit.
Dum enim Christum peccatorum cordibus inferunt, quasi David super
hostesducunt: qui convivantes Amalechitas velut David gladio feriunt,
quia superbosquosque, qui se in mundo despexerant, Domini virtute
prosternunt.
Puer ergo Aegyptius, qui in via remanserat, Amalechitas interfecit,
quiaplerumque ipsi mentes saecularium praedicando superant, qui prius
cumsaecularibus in hunc mundum currere non valebant.
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 1, Caput 1
(voir:
S1, 28)
Interea fugiens David, dum pergeret ad Achis regem Philistinorum in praelium adversus
Israel, insurgentes Amalechitae, irruerunt in Selech (Siceleg.), et succendentes eam,
captivarunt omnia, quae erant David et puerorum ejus.
(voir:
S1, 30, 1)
Reversus ergo David ad persequendos
(voir:
S1, 30, 8 et
S1, 30, 11)
Amalechitas invenit aegyptium puerum (lacessentem : male utique )
lassescentem, quem Amalechitae aegrotum in itinere reliquerant: hunc autem David inventum
cibo
reficit, ducem sui itineris facit; sicque Amalechitas sequitur, epulantesque reperit,
et
funditus extinguit. Quid est quod aegyptius Amalechita puer in itinere lassatus residet,
nisi
quod amator praesentis saeculi peccati sui nigredine opertus, saepe ab eodem saeculo
infirmus,
dispectusque relinquitur: ut cum eo nequaquam currere valeat, sed fractus adversitate
torpescat? Hos ergo eligit Deus, quos despicit mundus; quia plerumque ipsa despectio
hominem
revocat ad semetipsum.
(voir:
Lc, 15, 13)
Is enim qui patrem reliquit, et partem substantiae, quam perceperat, prodige expendit,
postquam esurire coepit, in se reversus dixit:
Quam multi mercenarii patris mei abundant panibus
(
Lc, 15, 17)? longe quippe a se recesserat, quando peccavit, et si non esurisset, in semetipso
(
Id est: in semetipsum) minime redisset; qui postquam terrenis rebus indiguit, tunc
cogitare coepit quid de spiritualibus amisit. Infirmi ergo quique, atque in hoc mundo
despecti, plerumque tanto celerius vocem Dei audiunt, quanto et in hoc mundo non habent,
ubi
delectentur. Quod bene jam dictus Amalechitarum puer ille designat, quia Amalechitis
praedantibus, atque currentibus aeger remansit in via, et fame, sitique aruit: quem
tamen
David invenit, ei cibum potumque praebuit: qui illico convalescens dux David factus,
convivantes Amalechitas reperit, et eos qui se debilem relinquerant, cum magna fortitudine
prostravit: Amalechitae quippe populus lambiens vocatur. Et quid per lambientem
populum, nisi mentes saeculares designantur? quae terrena cuncta ambiendo, quasi lambiunt,
dum
solis temporalibus delectantur. Quasi enim populus lambiens praedam facit, dum terrena
diligens, lucra de alienis damnis congregat. Sed puer aegyptius aeger in via relinquitur,
quia
peccator quisque, dum infirmari ab hujus mundi statu coeperit, mox saecularibus mentibus
in
despectum venit, quem tamen David invenit, eique cibum et potum tribuit, quia manu
fortis Dominus abjecta mundi non despicit, et plerumque eos, qui sequi mundum minime
valent, et quasi in via remanent, ad amoris sui gratiam convertit, eisque verbi sui
cibum
porrigit, et quasi duces sibi in via dirigit, dum suos etiam praedicatores facit:
dum enim
Christum peccatorum cordibus inferunt, quasi David super hostes ducunt: qui convivantes
Amalechitas, velut David, gladio feriunt, quia superbos quosque, qui se in mundo dispexerant,
Domini virtute prosternunt. Puer ergo aegyptius, qui in via remanserat, Amalechitas
interfecit, quia plerumque ipsi mentes saecularium praedicando superant, qui prius
cum
saecularibus in hoc mundo currere non valebant.
Commentaires
Auctor incertus
Theutmirus; Claudius Taurinensis