V. 13 :
Et non post multos dies, congregatis omnibus, adolescentior filius
peregre profectus est in regionem longinquam, et ibi dissipavit
substantiam suam vivendo luxuriose.
Poètes
Commentaires
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 1, Caput 1
(voir:
S1, 28)
Interea fugiens David, dum pergeret ad Achis regem Philistinorum in praelium adversus
Israel, insurgentes Amalechitae, irruerunt in Selech (Siceleg.), et succendentes eam,
captivarunt omnia, quae erant David et puerorum ejus.
(voir:
S1, 30, 1)
Reversus ergo David ad persequendos
(voir:
S1, 30, 8 et
S1, 30, 11)
Amalechitas invenit aegyptium puerum (lacessentem : male utique )
lassescentem, quem Amalechitae aegrotum in itinere reliquerant: hunc autem David inventum
cibo
reficit, ducem sui itineris facit; sicque Amalechitas sequitur, epulantesque reperit,
et
funditus extinguit. Quid est quod aegyptius Amalechita puer in itinere lassatus residet,
nisi
quod amator praesentis saeculi peccati sui nigredine opertus, saepe ab eodem saeculo
infirmus,
dispectusque relinquitur: ut cum eo nequaquam currere valeat, sed fractus adversitate
torpescat? Hos ergo eligit Deus, quos despicit mundus; quia plerumque ipsa despectio
hominem
revocat ad semetipsum.
(voir:
Lc, 15, 13)
Is enim qui patrem reliquit, et partem substantiae, quam perceperat, prodige expendit,
postquam esurire coepit, in se reversus dixit:
Quam multi mercenarii patris mei abundant panibus
(
Lc, 15, 17)? longe quippe a se recesserat, quando peccavit, et si non esurisset, in semetipso
(
Id est: in semetipsum) minime redisset; qui postquam terrenis rebus indiguit, tunc
cogitare coepit quid de spiritualibus amisit. Infirmi ergo quique, atque in hoc mundo
despecti, plerumque tanto celerius vocem Dei audiunt, quanto et in hoc mundo non habent,
ubi
delectentur. Quod bene jam dictus Amalechitarum puer ille designat, quia Amalechitis
praedantibus, atque currentibus aeger remansit in via, et fame, sitique aruit: quem
tamen
David invenit, ei cibum potumque praebuit: qui illico convalescens dux David factus,
convivantes Amalechitas reperit, et eos qui se debilem relinquerant, cum magna fortitudine
prostravit: Amalechitae quippe populus lambiens vocatur. Et quid per lambientem
populum, nisi mentes saeculares designantur? quae terrena cuncta ambiendo, quasi lambiunt,
dum
solis temporalibus delectantur. Quasi enim populus lambiens praedam facit, dum terrena
diligens, lucra de alienis damnis congregat. Sed puer aegyptius aeger in via relinquitur,
quia
peccator quisque, dum infirmari ab hujus mundi statu coeperit, mox saecularibus mentibus
in
despectum venit, quem tamen David invenit, eique cibum et potum tribuit, quia manu
fortis Dominus abjecta mundi non despicit, et plerumque eos, qui sequi mundum minime
valent, et quasi in via remanent, ad amoris sui gratiam convertit, eisque verbi sui
cibum
porrigit, et quasi duces sibi in via dirigit, dum suos etiam praedicatores facit:
dum enim
Christum peccatorum cordibus inferunt, quasi David super hostes ducunt: qui convivantes
Amalechitas, velut David, gladio feriunt, quia superbos quosque, qui se in mundo dispexerant,
Domini virtute prosternunt. Puer ergo aegyptius, qui in via remanserat, Amalechitas
interfecit, quia plerumque ipsi mentes saecularium praedicando superant, qui prius
cum
saecularibus in hoc mundo currere non valebant.
Commentaires
Theutmirus; Claudius Taurinensis