Evangelium secundum Lucam

PrécédentSuivant

V. 10 : Ita, dico vobis, gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente.

Poètes

Commentaires

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 1, Caput 25
    • Erat autem vir quispiam in solitudine Maon, et possessio ejus in Carmelo, ( S1, 25, 2) » etc. Historia quae de Nabal et Abigail uxore ejus narrat, mysticum intellectum quaerit. Nabal enim de quo dictum est quod vir durus et pessimus et malitiosus esset, typum tenet populi Judaeorum. Quorum aliqui uva fellis, et botro amaritudinis inebriati, dura cervice, et incircumcisis cordibus semper Spiritui sancto resistebant, atque carnalem sensum in lege sequentes, stulti facti sunt. Quod bene nomen Nabal exprimit. Interpretatur enim insipiens, vel demens. Unde et Christum venientem, et per apostolos ab eis refectionem fidei et bonae operationis expetentem, respuerunt, dicentes. Hunc autem nescimus, unde sit? Nos Moysi discipuli sumus. ( Jn, 9, 29) [mauvais référencement: Jn, 9] Abigail vero, de qua refert Scriptura quod mulier prudentissima et speciosa fuerit, typum tenet plebis illius, qui ex Judaeis ad fidem conversi Domino placere meruerunt. Quod bene nomen Abigail sonat. Interpretatur enim patris mei exsultatio. Unde et Dominus in Evangelio dicit. Gaudium erit in coelo super uno peccatore poenitentiam agente. ( Lc, 15, 10) [mauvais référencement: Lc, 15] Haec saepius in prophetis et in apostolis pro salute populi Judaici deprecans, David nostro oblationem acceptabilem bonorum operum, et piae devotionis obtulit. Quam ille post mortem viri sui, qui demens in stultitia sua periit, ascivit in conjugium, et exhibuit sibi sponsam non habentem maculam aut rugam (voir: Ep, 5) . (voir: Beda, sl) Quod Abigail interpellans pro se et pro domo sua ait ad David, quem vir ejus stultitia et ebrietate sopitus offenderat.