Evangelium secundum Lucam

PrécédentSuivant

V. 7 : Dico vobis quod ita gaudium erit in caelo super uno peccatore poenitentiam agente, quam super nonaginta novem iustis, qui non indigent poenitentia.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 24
    • Erat autem vir quispiam in solitudine Maon, et possessio ejus in Carmelo, ( S1, 25, 2) etc. Historia haec mysticum,ut quibusdam videtur, potest habere intellectum. Nabal enim vir durus, et pessimus, et malitiosus, potest tenere figuram populiJudaeorum quorum nonnulli uva fellis atque amaritudinis botro inebriati, « Cerviceduri atque incircumcisi cordibus, » ut beatus Stephanus ait: « Semper Spiritui sanctoresistentes, durum et carnalem sensum in lege sequentes, stolidi facti sunt » : quibusbene interpretatio nominis Nabal convenit, qui interpretatur demens vel insipiens, ut Abigail ait ad David: Quia nimirum Christum venientem, et perapostolos ab eis refectionem fidei et bonae operationis expetentem, respuerunt,dicentes: Hunc autem nescimus unde sit. Nos autem discipuli Moysi sumus. ( Jn, 9, 28 et Jn, 9, 29) [mauvais référencement: Jn, 9] Abigail vero mulier prudentissima et speciosa typumhabuit plebis illius, qui exJudaeis ad fidem conversi, Deo placere meruerunt. Interpretatur namque, patris mei exsultatio. Unde et Dominus: Confitebor tibi, Pater coeli et terrae, qui abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis! ( Mt, 11, 25) [mauvais référencement: Mt, 11] Et illud: Gaudium erit in coelo super uno peccatore poenitentiam agente, ( Lc, 15, 7) [mauvais référencement: Lc, 15] et reliqua. Haec saepius in prophetis et in apostolis pro salute populi Judaeorum deprecansDavid, videlicet Dominus noster, acceptabilem bonorum operum oblationem et piaedevotionis obtulit: quam ille post mortem viri sui, qui demens in stultitia suaperiit, ascivit in conjugium: et exhibuit sibi sponsam non habentem maculam autrugam. Quod autem idem Nabal stultus transactis diebus decem, ex quo Davidexprobratusfuerat mortuus narratur: hoc intelligi datur, quia populus Judaeorum, cui dictum est: Audi, popule stulte, postquam Dominum a se repulit, decalogum legis transgrediendo, in Evangelio lapsus est, atque in peccato suo mortuus est. ( Jr, 5) Sequitur: