V. 25 :
In illo tempore respondens Iesus dixit: Confiteor tibi, Pater, Domine
caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus, et prudentibus, et
revelasti ea parvulis.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 3, Caput 2
Quare enim hoc loco non est inquisitionis
interrogatio, sed querela admirationis. Sub admiratione ergo
de percussione interrogant, quia ad eam rationem qua religionis suae
homines fidem Redemptoris excepisse conspexerant pertingere non
valebant. Et notandum quia qui admiranter interrogant,
majores natu de Israel fuisse memorantur, quia profecto superbi quique,
in sua sapientia gloriantes, ad divinorum mysteriorum cognitionem
pertingere nequaquam potuerunt. Unde et in Evangelio Dominus
ad Patrem loquitur, dicens:
Confiteor tibi, Pater, rex coeli et terrae, quia
abscondisti haec a prudentibus et sapientibus, et revelasti
ea parvulis
(
Mt, 11, 25). Qui profecto se percussos fuisse
conqueruntur, quia dum per eos qui crediderunt veterem legis
consuetudinem solvi conspicerent, quaedam percussionis vulvera
incomprehensibili judicio Dei inflicta sibi arbitrati sunt, quae communi
dolore declamarent. Sed qui cecidisse alios conqueruntur, quo
se consilio ad resistendum praeparent, subdunt:
Afferamus ad nos de Silo arcam foederis Domini, et veniat
in medio nostri, et salvet nos de manu inimicorum
nostrorum
(
S1, 4, 3). Et de affectu ejusdem consilii protinus
subinfertur:
Misit ergo populus in Silo, et tulit inde arcam foederis
Domini exercituum sedentis super cherubim
(
S1, 4, 4).
Liber 4, Caput 4
Si in civitate tunc est praedicator, cum plana et communia loquitur,
quae intelliguntur, porta civitatis hujus quae est, nisi
humilitas? Nam divini verbi cognitio superbis absconditur,
humilibus revelatur. Unde et in Evangelio Patri loquitur,
dicens:
Confiteor tibi, Pater, rex coeli et terrae, quia
abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti
ea parvulis
(
Mt, 11, 25). Sapientes quidem superbos et alta de se
sentientes, parvulos vero dixit humiles. Quorum certe alia
Scriptura meminit, dicens:
Deus superbis resistit, humilibus dat gratiam
(
1P, 5, 5)
. Resistit namque superbis, ne aeterna bona intelligant
sed parvulis gratiam dat, ut eadem bona aeterna, ipso revelante,
cognoscant. Electi ergo, quia ad spiritalem sententiam per
humilitatem veniunt, ad audiendos praedicatores, quasi per portam
vadunt. Electus etiam praedicator, quia spiritualia humiliter
dicit, Samuel Sauli in eadem porta occurrit. Quasi enim ambo
in porta sunt, quando ea, quae electus praedicator loquitur, ab electo
alio humiliter audiuntur.
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 1, Caput 24
Erat autem vir quispiam in solitudine Maon, et possessio ejus in
Carmelo,
(
S1, 25, 2) etc. Historia haec mysticum,ut quibusdam videtur, potest habere
intellectum. Nabal enim vir durus, et pessimus, et malitiosus, potest
tenere figuram populiJudaeorum quorum nonnulli uva fellis atque amaritudinis botro
inebriati, « Cerviceduri atque incircumcisi cordibus, » ut beatus Stephanus ait: «
Semper Spiritui sanctoresistentes, durum et carnalem sensum in lege sequentes, stolidi
facti sunt » : quibusbene interpretatio nominis Nabal convenit, qui interpretatur
demens vel insipiens, ut Abigail ait ad David: Quia nimirum
Christum venientem, et perapostolos ab eis refectionem fidei et bonae operationis
expetentem, respuerunt,dicentes:
Hunc autem nescimus unde sit.
Nos autem discipuli Moysi sumus.
(
Jn, 9, 28 et
Jn, 9, 29) [mauvais référencement: Jn, 9] Abigail vero mulier prudentissima et speciosa typumhabuit plebis illius, qui
exJudaeis ad fidem conversi, Deo placere meruerunt. Interpretatur namque,
patris mei exsultatio. Unde et Dominus:
Confitebor tibi, Pater coeli et terrae, qui abscondisti haec a
sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis!
(
Mt, 11, 25) [mauvais référencement: Mt, 11]
Et illud:
Gaudium erit in coelo super uno peccatore poenitentiam agente,
(
Lc, 15, 7) [mauvais référencement: Lc, 15] et reliqua. Haec saepius in prophetis et in apostolis pro salute
populi Judaeorum deprecansDavid, videlicet Dominus noster, acceptabilem bonorum operum
oblationem et piaedevotionis obtulit: quam ille post mortem viri sui, qui demens in
stultitia suaperiit, ascivit in conjugium: et exhibuit sibi sponsam non habentem
maculam autrugam. Quod autem idem Nabal stultus transactis diebus decem, ex
quo Davidexprobratusfuerat mortuus narratur: hoc intelligi datur, quia populus
Judaeorum, cui dictum est:
Audi, popule stulte, postquam Dominum a se repulit, decalogum legis
transgrediendo, in Evangelio lapsus est, atque in peccato suo mortuus est.
(
Jr, 5) Sequitur:
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Angelomus Luxovensis(-c.895)