V. 3 :
et reversus est populus ad castra dixeruntque maiores natu de Israhel quare percussit
nos Dominus hodie coram Philisthim adferamus ad nos de Silo arcam foederis Domini
et
veniat in medium nostri ut salvet nos de manu inimicorum nostrorum
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 1 , v. 21. 22. : Insiliunt hostes, gerit obvius Israel arcam, Et fore victorem se reputat per eam.
Petrus Riga
liber 1 , v. 144. 145. 146. 147. 148. 149. : Ubi capta fuit archa Domini a Philisteis,
et multi ceciderunt de populo Israel
Inde Philisteus pugnans impugnat Hebreos;
Adducens archam querit Hebreus opem;
Sed tulit hanc hostis, fugit Israel; occidit Ophni
Et Phinees, populi milia multa cadunt.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 3, Caput 2
Egressus namque est Israel obviam Philisthiim in
praelium, et castrametatus est juxta Lapidem
Adjutorii. Porro Philisthiim venerunt in
Aphec, et instruxerunt aciem contra Israel.
Inito autem certamine, terga vertit Israel, et caesa
sunt in illo certamine passim per agros quatuor millia
virorum. Et reversus est Israel in
castra
(
S1, 4, 1,
S1, 4, 2 et
S1, 4, 3).
Liber 3, Caput 2
Possunt autem Philisthinorum appellatione idcirco sanctae Ecclesiae
praedicatores intelligi, quia de errore gentilium ad gratiam fidei per
Dei misericordiam sunt perducti. Cum quibus nimirum Israel
praelians terga vertit, quia loquenti per ora praedicatorum spiritui non
resistit. In praelium namque Israel contra Philisthiim
exierat cum praedicanti Stephano Judaei obsisterent, et de fidei nostrae
ratione disputarent. Sed praelians terga vertit, quia
resistere disputando non potuit. Nam de terga vertentibus in
apostolorum Actibus dicitur:
Non poterant resistere sapientiae et spiritui qui
loquebatur
(
Ac, 6, 10)
. Caedi autem Israelitis est ab infidelitatis vita
separari. Bene quoque in agris mori perhibentur; agri enim
certaminis sunt sacri eloquii virentes intellectus. In agris
igitur caesa pugnatorum Israelitarum millia assignantur, quia qui
sanctorum praedicatorum ministerio de Judaea conversi sunt in
Redemptorem humani generis per sanctarum Scripturarum documenta
crediderunt. Quatuor vero millia caesorum fuisse memorantur,
quia eamdem sacri eloquii auctoritatem de lege, prophetis, psalmis,
atque de Evangelio voverunt. Sed et caecis aliis, alii in
castra revertuntur, quia de Judaea nonnulli praedicatorum ministerio ad
cognitionem Redemptoris perducti sunt, sed ejusdem gentis plenitudo
sanctae Ecclesiae assertionibus tanto audacius adversatur, quanto, in
infidelitatis suae tenebris profundius ejecta, ad veritatis lumen non
ducitur. In castra quippe ei reverti est adversari non
desistere. Et quia eos qui crediderant velut stultos, et
nulla sufficienti ratione superatos arguunt, sequitur:
Dixeruntque majores natu Israel: Quare percussit nos
hodie Dominus coram Philisthiim
(
S1, 4, 3)?
Liber 3, Caput 2
Quare enim hoc loco non est inquisitionis
interrogatio, sed querela admirationis. Sub admiratione ergo
de percussione interrogant, quia ad eam rationem qua religionis suae
homines fidem Redemptoris excepisse conspexerant pertingere non
valebant. Et notandum quia qui admiranter interrogant,
majores natu de Israel fuisse memorantur, quia profecto superbi quique,
in sua sapientia gloriantes, ad divinorum mysteriorum cognitionem
pertingere nequaquam potuerunt. Unde et in Evangelio Dominus
ad Patrem loquitur, dicens:
Confiteor tibi, Pater, rex coeli et terrae, quia
abscondisti haec a prudentibus et sapientibus, et revelasti
ea parvulis
(
Mt, 11, 25). Qui profecto se percussos fuisse
conqueruntur, quia dum per eos qui crediderunt veterem legis
consuetudinem solvi conspicerent, quaedam percussionis vulvera
incomprehensibili judicio Dei inflicta sibi arbitrati sunt, quae communi
dolore declamarent. Sed qui cecidisse alios conqueruntur, quo
se consilio ad resistendum praeparent, subdunt:
Afferamus ad nos de Silo arcam foederis Domini, et veniat
in medio nostri, et salvet nos de manu inimicorum
nostrorum
(
S1, 4, 3). Et de affectu ejusdem consilii protinus
subinfertur:
Misit ergo populus in Silo, et tulit inde arcam foederis
Domini exercituum sedentis super cherubim
(
S1, 4, 4).
Commentaires
Gregorius I (540-604)