V. 9 :
confortamini et estote viri Philisthim ne serviatis Hebraeis sicut illi servierunt
vobis confortamini et bellate
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 3, Caput 2
Ipsi namque essent, si nobilitatem quam trahunt ex carnis origine
rectae fidei virtutibus illustrarent. Nunc autem quia per
carnis propaginem eorum sunt filii quorum virtutes non habent, de amissa
earumdem virtutum successione per contraria verba deridentur:
Hi sunt, inquiunt,
dii. Quasi aperta derisione Judaeorum
sapientes doctorum nostrorum ordo reprobet, dicens: Carne quidem
magnorum virorum se filios esse gloriantur, sed eorum de quorum
generatione superbiunt nobilitatem fidei non consequuntur.
Ipsi ergo sunt dii subsecutione generis, sed quia ipsi non sunt
imitatione virtutis, cum ipsi esse dicuntur qui virtute claruerunt,
deridentur potius quam laudantur. Et quia eorum assertiones
sanctae Ecclesiae doctores pro nihilo ducunt, sequitur:
Confortamini, et estote viri, Philisthiim, ne serviatis
Hebraeis, sicut ipsi servierunt vobis
(
S1, 4, 9).
Commentaires
Gregorius I (540-604)