Liber Primus Samuelis

Caput 4

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
PrécédentSuivant

V. 2 : et instruxerunt aciem contra Israhel inito autem certamine terga vertit Israhel Philistheis et caesa sunt in illo certamine passim per agros quasi quattuor milia virorum

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 1 , v. 21. 22. :

    Insiliunt hostes, gerit obvius Israel arcam,

    Et fore victorem se reputat per eam.

Petrus Riga

  • liber 1 , v. 144. 145. 146. 147. 148. 149. :

    Ubi capta fuit archa Domini a Philisteis,

    et multi ceciderunt de populo Israel

    Inde Philisteus pugnans impugnat Hebreos;

    Adducens archam querit Hebreus opem;

    Sed tulit hanc hostis, fugit Israel; occidit Ophni

    Et Phinees, populi milia multa cadunt.

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 3, Caput 2
    • Egressus namque est Israel obviam Philisthiim in praelium, et castrametatus est juxta Lapidem Adjutorii. Porro Philisthiim venerunt in Aphec, et instruxerunt aciem contra Israel. Inito autem certamine, terga vertit Israel, et caesa sunt in illo certamine passim per agros quatuor millia virorum. Et reversus est Israel in castra ( S1, 4, 1, S1, 4, 2 et S1, 4, 3).

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 4
    • Egressus est namque Israel obviam Philisthiim in praelium, et castrametatus est juxta lapidem adjutorii. Porro Philisthiim venerunt in Aphec, et instruxerunt aciem contra Israel. Inito autem certamine, terga vertit Israel Philisthaeis, et caesa sunt in illo certamine passim per agros, quasi quatuor millia virorum. ( S1, 4, 1 et S1, 4, 2) Patet juxta litteram sensus, quia ista propter peccata filiorum Heli perpessisunt filii Israel. Unde bene Aphec furor novus, sive apprehendens interpretatur,quod merito convenit rebus gestis. Qui enim iram Domini meruerunt ab hostibus apprehensi sunt. Verum juxta anagogen quid significet, breviter enucleandum est. Porro Israel, qui interpretatur vir videns Deum sive fortis cum Deo, significatcredentes in Deum, Philisthiim vero, qui interpretantur cadentes poculo, immundos significant spiritus, qui poculo superbiaeinebriati, et ipsi de coelestibus ceciderunt, et multos quotidie hominum perverterefestinant, poculo suo malitiae. Contra quos Israel, fideles scilicet, ne victi immundis spiritibus cedant, sed utsuperare possint, juxta lapidem adjutorii castrametantur. Lapis enim adjutoriis legem significat Christi, ubi lapis verus Christusinvenitur, de quo scriptum est: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, ( Ps, 117, 22 et Mt, 21, 42) [mauvais référencement: Mt, 21 et Ps, 117] etc. Juxta quem morantur fideles, ut Christum invenire possint, ac dicere, « Et nobisin lapidem adjutorii; et in petram refugii. » Et illud, Adjutorium nostrum in nomine Domini. ( Ps, 123, 8) [mauvais référencement: Ps, 123] Sed dum ipsi juxta lapidem versantur, id est, meditantur in lege Domini die acnocte, ut salvatorem amplius invenire valeant adjutorem, Philisthiim in Aphec veniunt,et aciem contra Israel instruunt. Aphec quippe furor novus interpretatur. Et bene furor novus interpretatur, quia quo amplius fideles immundi spiritusdivini legibus insistere conspiciunt, et spem suam in Christum collocare, eo acrioraac nova certamina felle suae malitiae abacti construere non cessant. Unde multos qui in suis virtutibus confidunt, et in humana sapientia gloriantur,aut legem (prout Judaei sentiunt) carnaliter accipere cupiunt, et gratiam Evangeliicontemnere non metuunt, immundi spiritus facile prosternunt.Nam sequitur: Inito autem certamine, terga vertit Israel Philisthaeis, et caesa sunt in illo certamine passim per agros, quasi quatuor millia virorum. ( S1, 4, 2) Quatuor enim ista millia virorum in certamine Philistinorum quo congressi suntfilii Israel, videlicet credentes ex primitiva Ecclesia, perierunt, illi intelligunturqui quatuor Evangelia recipere noluerunt.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 1, Caput 1
    • Igitur postquam haec in figura mutationis Veteris Testamenti a Propheta illo praenuntiata sunt ad Heli: offendente Israel Dominum, instruxerunt aciem Philistaei contra eos, ( S1, 4, 2) etc. Tollunt autem Israelitae arcam ad (tuitionem) stationem suam: capta est ab hostibus arca, ipsique non solum victi sunt et in fugam versi, imo etiam magna strages facta est occisorum. (Nonnihil) Nonnulla tamen futurorum significat res gesta haec. In (prophetice) prophetia enim arca illa ab alienigenis capta indicabat testamentum Dei transiturum ad gentes. Quando enim nuntiatum est Heli sacerdoti captam fuisse arcam Domini, cecidit de sella, et mortuus est (voir: S1, 4, 16, S1, 4, 17 et S1, 4, 18) . Transeunte arca Domini ad gentes, periit, atque interiit sacerdotium Judaeorum. (voir: S1, 5) Duo quoque filii corruerunt, unius uxor viduata: et (voir: S1, 5, 11) mox in partu mortua est (voir: S1, 5, 20) , propter eamdem perturbationem. Quod evidenti signo praefiguratum est, post exstinctum sacerdotium Judaeorum, carnalem interesse Synagogam illi carnaliter adhaerentem, prostratoque Heli de sella, pontifices Judaeorum sedem habuere vacuam, et gloriam sacerdotii, regnique exstinctam.