Liber Primus Samuelis

Caput 4

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
PrécédentSuivant

V. 11 : et arca Dei capta est duoque filii Heli mortui sunt Ofni et Finees

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 1 , v. 23. 24. :

    Israel it fugiens, Phineesque necantur et Ophni,

    Vique Philisthaea tollitur arca Dei.

Petrus Riga

  • liber 1 , v. 144. 145. 146. 147. 148. 149. :

    Ubi capta fuit archa Domini a Philisteis,

    et multi ceciderunt de populo Israel

    Inde Philisteus pugnans impugnat Hebreos;

    Adducens archam querit Hebreus opem;

    Sed tulit hanc hostis, fugit Israel; occidit Ophni

    Et Phinees, populi milia multa cadunt.

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 3, Caput 2
    • Contra Judaeorum quippe vanas assertiones sanctae Ecclesiae doctores eo nihil fortius noviter praeparant, quo quidquid a Judaeis de Redemptoris contemptu falso asseritur pro nullo pensant. Contra eorum quippe congressionem confortarentur, et quasi virili fortitudine decertarent, si velut a sapientioribus et rationabiliter disputantibus assertionis suae munimenta infringi timuissent. Quasi enim dicat: Contra eorum objectiones eo robusta et acuta aliqua nobis exquirenda non sunt, quo ipsi nequaquam subtilia et timenda, sed debilia et contemnenda objiciunt. Sed, ut dixi, praedicatores sanctae Ecclesiae etsi contra Judaeorum vaniloquia noviter nulla praeparant, plana tamen et humili verae fidei nostrae ratione quocunque modo defensorum Synagogae impetum debellant. Unde et subdit: Pugnavit ergo Philisthiim, et aversus est Israel, unusquisque in tabernaculum suum, et facta est plaga magna nimis, et arca Dei capta est. Duo quoque filii Heli mortui sunt, Ophni et Phinees ( S1, 4, 10 et S1, 4, 11).

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 4
    • Duo quoque filii Heli mortui sunt, Ophni et Phinees. ( S1, 4, 11) Per Ophni enim, qui discalceatus; et per Phinees, qui dicitur os mutum, per quos significari diximus longe superius sacerdotium Judaeorum, quimodo mortui referuntur, ipsius sacerdotii finis intelligitur. Qui bene postquam arca capta est, mortui referuntur: quia postquam duo Testamentaad sapientes istius saeculi et gentiles pervenerunt, sacerdotiumJudaeorum funditusfinem accepit, et exigentibus peccatis exterminatum est, et ipsi sacerdotes a gentibusinterfecti sunt. Hinc ad Ezechielem Dominus ait: Et tu, fili hominis, sume tibi gladium acutum radentem pilos, et assumas eum et duces per caput tuum et barbam tuam, ( Ez, 5) etc. Quid per gladium acutum, nisi vastationem significat Judaeorum, quae subVespasiano et Tito facta est? Quid vero per caesariem capitis et barbam, nisi omnempulchritudinem et virilitatem ejusdem populi demonstrat? Quae omnia Judaei amittentes,quique ex ipsis fame ac pestilentia et gladio remanserunt, sub figura capillorum incunctis gentibus quasi in omnem ventum dispersi sunt. Et ut manifestius juxta superiorem intelligentiam intelligatur,dicamusaliter. Ait enim: Et tu, fili hominis, sume tibi gladium acutum radentem pilos, ( Ez, 5) etc. In hoc namque facto judicium Redemptoris exprimitur, qui in carne apparens caputrasit, quia Judaico sacerdotio praeceptorum suorum sacramenta abstulit. Unde per decisos capillos, sacramentorum subtilitas; per caput vero, summasacerdotii designatur. Barbam rasit, quia regnum Israeliticum deserens, decorem virtutis amputavit.