V. 16 :
et dixit ad Heli ego sum qui veni de proelio et ego qui de acie fugi hodie cui ille
ait quid actum est fili mi
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 1 , v. 25. 26. : Dicitur in Silo quod ab hostibus arca feratur, Et retro de sella lapsus Heli moritur.
Petrus Riga
liber 1 , v. 156. 157. 158. 159. : Vulnus Heli geminum dat nuntia fama; sagittat
Corda dolor subitus, sella relicta caput:
Qua residebat Heli retro de sella cadit, illud
Permittente Deo qui super astra sedet.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 3, Caput 2
Perfectae namque senectutis esset, si centenarium numerum annorum
vivendo peregisset. Cui profecto numero, quia duo anni deesse
conspiciuntur, quid est aliud, nisi quia perfectae maturitatis
existeret, si sacramentum geminum in Redemptoris nostri incarnatione
cognovisset, videlicet veram divinitatem in humanitate ejus, et veram
humanitatem in divinitate? Nunc autem, quia multa de lege
veteri, plurima de mandatis coelestibus recte intelligit, nonaginta et
octo annorum est. Et dum Deum credit, et ex Virgine nasci
potuisse per carnem, et humanitatis ejus naturam suscipi abnegat in
divinitate, centum annorum non est. Unde et, audita viri
relatione, juste moritur, quia sine fide Redemptoris ei bona quae
cognoscit et alia nequaquam prosunt. Et quia alto et
incomprehensibili judicio Dei caecitas ignorantiae ejus menti incutitur,
caligasse et videre non potuisse memoratur. Sequitur:
Et dixit ad Heli: Ego sum qui veni de praelio, ego qui de
acie fugi hodie
(
S1, 4, 16).
Liber 3, Caput 2
Nos autem qui secundum spiritum spiritalia etiam in rebus Judaeorum
carnaliter gestis inquirimus, illum virum quem loquentem paulo superius
introduximus attendamus. Nam auditum est ab Ecclesia quia is
qui quondam persequebatur evangelizaret, sicut scriptum de eo jam
evangelizante est:
Cum autem venisset Jerusalem, tentabat
se jungere discipulis, et omnes timebant eum, non
credentes quia esset discipulus
(
Ac, 9, 26)
. Hinc item ad Ananiam discipulum Dominus Damasci
apparens, ait:
Surgens vade in vicum qui vocatur Rectus, et
quaere in domo Judae Saulum nomine Tarsensem, et impone sibi
manum, ut visum recipiat
(
Ac, 9, 11 et
Ac, 9, 12)
. Qui nimirum confestim Domino respondit, dicens:
Domine, audivi a multis quanta mala sanctis tuis
fecerit in Jerusalem, et potestatem habet a principibus
sacerdotum alligandi omnes qui invocant nomen tuum
(
Ac, 9, 13 et
Ac, 9, 14). Cum ergo illum Judaeis praedicabat, quem
impugnare minis solebat et caedibus, nimirum de praelio
veniebat. Sed dum ei praedicanti discipuli omnes se jungere
timerent, de acie eum fugisse dubitabant. De praelio quippe
veniebat, cum a vocante Domino in terram prostrato dictum fuerat:
Surge, et ingredere civitatem, et dicetur tibi
quid te oporteat facere
(
Ac, 9, 6) [mauvais référencement: Ac, 9, 7]
. Sed fugisse eum de acie, Ananias non credidit, qui ea
mala quae sanctis in Jerusalem fecerat, et potestatem quam acceperat,
Domino praecipienti intimavit. Ut ergo eum venisse de praelio
et fugisse de acie veraciter demonstraret, eidem Ananiae Dominus
praecipit, dicens:
Vade, quia vas electionis est mihi iste, ut portet nomen
meum coram Gentibus, et regibus et filiis Israel
(
Ac, 9, 15)
. Et notandum, quia eo die quo haec nuntiabat, se
venisse de praelio et fugisse de acie asserebat. In die
quippe fugiunt: quia, attestante Veritate:
Qui in tenebris est, nescit quo vadat
(
Jn, 12, 35)
. Hinc etiam scriptum est:
Qui dormiunt, in nocte dormiunt; et qui ebrii sunt, in
nocte ebrii sunt
(
1Th, 5, 7)
. Et quia in exemplo beati apostoli Pauli, virum de
acie fugientem videre coepimus, hoc quod in die fugiat
attendamus. Nam nox erat quando aciem contra sanctam
Ecclesiam construebat, quando acceptis epistolis a principibus
sacerdotum ad Damascum, minarum et caedis spirans in discipulos,
festinabat
(voir:
Ac, 9, 1 et
Ac, 9, 2)
. Sed qui in nocte bellum paravit, in die
fugit; quia in itinere lux de coelo eum subito circumfulsit, in
terramque prostravit, ineffabili pavore terruit, ut tenebras immensi
erroris agnosceret, et pro ea quam expugnabat nocte Ecclesia in diei
lumine dimicaret. In die igitur fugit, quem ut perfidiae
noctem desereret, de coelo ostensa Redemptoris claritas
circumfulsit. Quid est ergo quod eo die se fatetur venire de
praelio quo de acie fugerit, nisi quia rectae praedicationis intentio
designatur? Quidam namque eo die de acie fugiunt, sed alio
veniunt de praelio: quia errores pristinos amore aeternae vitae
derelinquunt, sed, cum ad praedicationis ministerium assumuntur, de sua
praedicationis facundia temporales retributiones appetunt.
Alio igitur die quam eo quo fugerant veniunt: quia nimirum recti sunt
conversatione, sed praedicationis intentione perversi. Sancti
ergo praedicatores, qui per Redemptoris nostri gratiam de circumcisione
crediderunt, non alio die, sed eo quo de acie fugerant de praelio
venerunt: quia profecto utrumque donum in superni amoris splendore
consecuti sunt, veritatem scilicet conversationis, cum praedicatione
verbi. Et quia Judaicum magisterium, etsi non intentione
cognoscendae veritatis, curiositatis tamen sollicitudine sanctorum
praedicatorum assertiones audire voluit, sequitur:
Cui ille ait: Quid actum est, fili mi
(
S1, 4, 16)?
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 1, Caput 1
Igitur postquam haec in figura mutationis Veteris Testamenti a Propheta illo praenuntiata
sunt ad Heli: offendente Israel Dominum,
instruxerunt aciem Philistaei contra eos,
(
S1, 4, 2) etc. Tollunt autem Israelitae arcam ad (tuitionem) stationem suam: capta est
ab hostibus arca, ipsique non solum victi sunt et in fugam versi, imo etiam magna
strages
facta est occisorum. (Nonnihil) Nonnulla tamen futurorum significat res gesta haec.
In (prophetice) prophetia enim arca illa ab alienigenis capta indicabat testamentum
Dei transiturum ad gentes. Quando enim nuntiatum est Heli sacerdoti captam fuisse
arcam
Domini, cecidit de sella, et mortuus est
(voir:
S1, 4, 16,
S1, 4, 17 et
S1, 4, 18)
. Transeunte arca Domini ad gentes, periit, atque interiit sacerdotium Judaeorum.
(voir:
S1, 5)
Duo quoque filii corruerunt, unius uxor viduata: et
(voir:
S1, 5, 11)
mox in partu mortua est
(voir:
S1, 5, 20)
, propter eamdem perturbationem. Quod evidenti signo praefiguratum est, post exstinctum
sacerdotium Judaeorum, carnalem interesse Synagogam illi carnaliter adhaerentem, prostratoque
Heli de sella, pontifices Judaeorum sedem habuere vacuam, et gloriam sacerdotii, regnique
exstinctam.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Theutmirus; Claudius Taurinensis