Evangelium secundum Ioannem

Caput 12

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
PrécédentSuivant

V. 35 : Dixit ergo eis Iesus: Adhuc modicum, lumen in vobis est. Ambulate dum lucem habetis, ut non vos tenebrae comprehendant; et qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 3, Caput 2
    • Nos autem qui secundum spiritum spiritalia etiam in rebus Judaeorum carnaliter gestis inquirimus, illum virum quem loquentem paulo superius introduximus attendamus. Nam auditum est ab Ecclesia quia is qui quondam persequebatur evangelizaret, sicut scriptum de eo jam evangelizante est: Cum autem venisset Jerusalem, tentabat se jungere discipulis, et omnes timebant eum, non credentes quia esset discipulus ( Ac, 9, 26) . Hinc item ad Ananiam discipulum Dominus Damasci apparens, ait: Surgens vade in vicum qui vocatur Rectus, et quaere in domo Judae Saulum nomine Tarsensem, et impone sibi manum, ut visum recipiat ( Ac, 9, 11 et Ac, 9, 12) . Qui nimirum confestim Domino respondit, dicens: Domine, audivi a multis quanta mala sanctis tuis fecerit in Jerusalem, et potestatem habet a principibus sacerdotum alligandi omnes qui invocant nomen tuum ( Ac, 9, 13 et Ac, 9, 14). Cum ergo illum Judaeis praedicabat, quem impugnare minis solebat et caedibus, nimirum de praelio veniebat. Sed dum ei praedicanti discipuli omnes se jungere timerent, de acie eum fugisse dubitabant. De praelio quippe veniebat, cum a vocante Domino in terram prostrato dictum fuerat: Surge, et ingredere civitatem, et dicetur tibi quid te oporteat facere ( Ac, 9, 6) [mauvais référencement: Ac, 9, 7] . Sed fugisse eum de acie, Ananias non credidit, qui ea mala quae sanctis in Jerusalem fecerat, et potestatem quam acceperat, Domino praecipienti intimavit. Ut ergo eum venisse de praelio et fugisse de acie veraciter demonstraret, eidem Ananiae Dominus praecipit, dicens: Vade, quia vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram Gentibus, et regibus et filiis Israel ( Ac, 9, 15) . Et notandum, quia eo die quo haec nuntiabat, se venisse de praelio et fugisse de acie asserebat. In die quippe fugiunt: quia, attestante Veritate: Qui in tenebris est, nescit quo vadat ( Jn, 12, 35) . Hinc etiam scriptum est: Qui dormiunt, in nocte dormiunt; et qui ebrii sunt, in nocte ebrii sunt ( 1Th, 5, 7) . Et quia in exemplo beati apostoli Pauli, virum de acie fugientem videre coepimus, hoc quod in die fugiat attendamus. Nam nox erat quando aciem contra sanctam Ecclesiam construebat, quando acceptis epistolis a principibus sacerdotum ad Damascum, minarum et caedis spirans in discipulos, festinabat (voir: Ac, 9, 1 et Ac, 9, 2) . Sed qui in nocte bellum paravit, in die fugit; quia in itinere lux de coelo eum subito circumfulsit, in terramque prostravit, ineffabili pavore terruit, ut tenebras immensi erroris agnosceret, et pro ea quam expugnabat nocte Ecclesia in diei lumine dimicaret. In die igitur fugit, quem ut perfidiae noctem desereret, de coelo ostensa Redemptoris claritas circumfulsit. Quid est ergo quod eo die se fatetur venire de praelio quo de acie fugerit, nisi quia rectae praedicationis intentio designatur? Quidam namque eo die de acie fugiunt, sed alio veniunt de praelio: quia errores pristinos amore aeternae vitae derelinquunt, sed, cum ad praedicationis ministerium assumuntur, de sua praedicationis facundia temporales retributiones appetunt. Alio igitur die quam eo quo fugerant veniunt: quia nimirum recti sunt conversatione, sed praedicationis intentione perversi. Sancti ergo praedicatores, qui per Redemptoris nostri gratiam de circumcisione crediderunt, non alio die, sed eo quo de acie fugerant de praelio venerunt: quia profecto utrumque donum in superni amoris splendore consecuti sunt, veritatem scilicet conversationis, cum praedicatione verbi. Et quia Judaicum magisterium, etsi non intentione cognoscendae veritatis, curiositatis tamen sollicitudine sanctorum praedicatorum assertiones audire voluit, sequitur: Cui ille ait: Quid actum est, fili mi ( S1, 4, 16)?