V. 19 :
Pharisaei ergo dixerunt ad semetipsos: Videtis quia nihil proficimus?
ecce mundus totus post eum abiit.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 2, Caput 2
Quibus nimirum verbis arguere majorem ordinem doctorum videtur, qui
idcirco in Redemptoris morte consensit, quod oblationum veterum lucra
amittere formidavit. Unde et inito consilio cum Pharisaeis,
dicebant: Quid facimus, quia hic homo multa signa facit?
Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani, et
tollent nostrum locum et gentem
(voir:
Jn, 11, 47 et
Jn, 11, 48)
. Et iterum: Videte quia nihil
proficimus; ecce mundus totus post eum vadit
(voir:
Jn, 12, 19)
. Ideo igitur filios honoravit, ut
comederent, quia a praedicationis intentione conticuit, ne dum veritatem
novae oblationis assereret, habere ulterius ad voluptatis suae luxuriam
vetera non valeret. Quia ergo magnitudinem qualitatemque
reatus exposuit, videamus jam quanta aequitate examinis modum insinuet
ultionis. Nam subdens ait:
Propterea ait Dominus Deus Israel: Loquens locutus
sum, ut domus tua et domus patris tui ministraret in
conspectu meo, amodo et usque in sempiternum.
Nunc autem absit hoc a me
(
S1, 2, 30).
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 3, Caput 19
« Lapidatus est itaque Naboth extra civitatem, instigante Jezabel, ut eo
mortuo,Achab vineam ejus possideret. » Sic et Salvator extra portam passus est,
crucifixusvidelicet in loco Calvariae, excitante per zelum Synagoga populum, ut
peterent mortemChristi, quatenus, eo occiso, securius viverent. Unde quasi
sibi consulentes, aiebant:
Ecce mundus totus post eum abiit. (
Jn, 12, 19) [mauvais référencement: Jn, 2]
Et si dimittimus eum sic, omnes credent in eum.
(
Jn, 11, 48) [mauvais référencement: Jn, 2] Haereditas ergo Christi Ecclesia est, conjunctis ei data est de gentibus,
quamnon moriens illi pater reliquit, sedipse sua morte mirabiliter acquisivit,
quiaresurgendo possedit. Hanc autem, occiso eo, mali coloni praeripere
moliebantur, cum crucifigentes eumJudaei, fidem quae per eum est, exstinguere, et
suam
magis quae ex lege est, justitiampraeferre, ac gentibus imbuendis conabantur
inserere. Extra vineam haeres vineae trucidatur
(voir:
Mt, 21)
, quia Jesus ut sanctificaret per suum sanguinem populum extra portam
passusest. Et bene convenit huic mysterio quod in loco hoc quo linxerunt
canes sanguinemNaboth, secundum prophetae sententiam lambebant etiam sanguinem
Achab. Et in agro Jezrael canes comederunt carnes Jezabel, quia cum canes
illi de quibusscriptum est:
Circumdederunt me canes multi,
(
Ps, 21, 17) [mauvais référencement: Ps, 21] sanguinem Redemptoris nostri linguavenenata expetebant: ipsi etiam a
canibusillis, de quibus item Scriptura dicit:
Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus,
(
Mt, 15, 26) [mauvais référencement: Mt, 15] ut nequissimi raptores et scelestissimi possessores vineae Domini, in eodemloco
quo Dominus passus est, trucidabantur, et carnes eorum bestiis et volucribuscomedendae
tradebantur. Et ita impia gens illa, quae in passione Domini profana voce
clamabat:
Sanguis ejus super nos et super filios nostros,
(
Mt, 27, 25) [mauvais référencement: Mt, 27] ibidem sanguinem suum foetidissimum meruit fundi, ubi Salvatorem suum
expetebatoccidi. Refert quidem Josephus quod ex omni Judaea populi in die
solemni paschae,Hierosolymam velut exitiali quadam manu cogente convenerunt, quos
tricies centenamilliahominum dicit fuisse justo, scilicet Dei judicio, tempore hoc
ultionis electo,ut qui in diebus Paschae Salvatorem suum et salutare Christum Domini
cruentis manibuset sacrilegis vocibus violaverant, in ipsis diebus velut in unum
carcerem omnismultitudo conclusa, feralis poenae exitium quod merebatur,
exciperet.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 3, Caput 21
Post verba autem haec, vinea erat Naboth
Jezrahelitae, quae erat in Jezrael juxta palatium Achab
regis Samariae. Locutus est ergo Achab ad Naboth,
dicens: Da mihi vineam tuam, ut faciam mihi hortum olerum,
quia vicina est et prope domum meam
(
R3, 21, 1 et
R3, 21, 2), etc. Narrat Scriptura quod Achab rex concupiverit vineam Naboth
Jezrahelitae, qui erat in Jezrael juxta palatium regis, ut faceret sibi
in ea hortum olerum. Quo nolente eam illi dare, per consilium
impiissimae uxoris ejus, Jezabel videlicet reginae, idem Naboth,
subintroductis falsis testibus, lapidatus est, et mortuus; ejusque vinea
direpta a rege et possessa est. Quis ergo iste Naboth Jezraelita fuerit,
et quae ejus vinea, consideremus. Interpretatur ergo Naboth
conspicuus, sive sessio, Jezrael honesta
Dei, sive semen Dei. Et quem melius honestatem vel
semen Dei dicere possumus, quam Filium Dei,
qui est splendor gloriae, et figura substantiae ejus, quem
constituit Deus haeredem universorum, per quem fecit et
saecula
(
He, 1)? Ad quem Psalmista deprecans ait:
Qui sedes super cherubim, appare coram Ephraim, Benjamin et
Manasse, excita potentiam tuam et veni, ut salvos facias
nos
(
Ps, 79, 2) [mauvais référencement: Ps, 79]. Iste Naboth habuit vineam, de qua Isaias plenissime per canticum
loquitur, ad extremum inferens:
Vinea Domini sabaoth, domus Israel est
(
Es, 5). Et in Psalmo:
Vineam, inquit, de Aegypto transtulisti, ejecisti gentes, et
plantasti eam
(
Ps, 79, 9) [mauvais référencement: Ps, 79]. Cui sepem circumdedit, ut in Evangelio legitur
(voir:
Mt, 21)
, id est, vel murum urbis, vel angelorum auxilia.
Et fodit in ea torcular
(
Mt, 21, 33) [mauvais référencement: Mt, 21], aut altare, aut illa torcularia quorum et tres Psalmi titulo
praenotantur, id est, octavus et octogesimus, et octogesimus sextus.
Et aedificavit turrem
(
Mt, 21, 33) [mauvais référencement: Mt, 21], haud dubium templum de quo dicitur per Michaeam:
Et tu, turris nebulosa, filia Sion
(
Mi, 4).
Et locavit eam agricolis
(
Mt, 21, 33) [mauvais référencement: Mt, 21]. Quos alibi vineae operarios appellavit vel colonos.
Hanc vineam concupivit Achab, qui interpretatur frater
patris: populus videlicet Judaicus, de quo Christus carnem
assumere dignatus est; « ut fecisset in ea hortum olerum, » hoc est ut
ubi vinum gratiae spiritalis germinare debuit, ibi fragilia quaeque
dogmata per Pharisaicam superstitionem transplantaret. Sed
Naboth hanc vineam dare nolenti, id est Christo Pharisaeorum
superstitionibus non consentienti, impia uxor Jezabel, hoc est Synagoga
Judaeorum machinata est mortem. Interpretatur enim Jezabel
cohabitatrix, sive fluxus vanus, quod bene
convenit Synagogae, quae habitare videbatur in domo Domini, sed per
varia desideria vanitatis defluebat. Misit ergo Jezabel
litteras ad majores natu, et ad optimates qui erant in civitate, ut,
subintroductis falsis testibus, testimonium falsum contra Naboth
ponerent, quod benedixisset Deum et regem; et sic eductum de civitate
lapidarent ut moreretur, cum Synagoga per pontifices, Scribas et
Pharisaeos meditata est mortem Christi. De qua item scriptum
est in Evangelio:
Principes autem sacerdotum et omne concilium quaerebant
falsum testimonium contra Jesum, ut eum morti traderent, et non
invenerunt, cum multi falsi testes accessissent; novissime autem
venerunt duo falsi testes, et dixerunt: Hic dixit: Possum
destruere templum Dei, et post triduum reaedificare
illud
(
Mt, 26, 59,
Mt, 26, 60 et
Mt, 26, 61) [mauvais référencement: Mt, 26]. Duo ergo falsi testes contra Naboth falsum testimonium dicebant,
quod benedixisset Deum et regem. Et Judaei per duos falsos
testes Christo opponebant, quod potentiam et naturam sibi divinitatis
ascriberet. Unde Pilato ad Judaeos ita dicente:
Accipite eum vos, et crucifigite. Ego enim
non invenio in eo causam. Responderunt ei Judaei:
Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia filium
Dei se fecit
(
Jn, 19, 6 et
Jn, 19, 7) [mauvais référencement: Jn, 19]. Lapidatus est itaque Naboth extra civitatem, instigante Jezabel,
ut, eo mortuo, Achab vineam ejus possideret. Sic et Salvator
noster extra portam passus est; crucifixus videlicet in loco calvariae,
excitante per zelum Synagoga populum, ut peterent mortem Christi,
quatenus eo occiso securius viverent. Unde quasi consulentes
aiebant:
Ecce totus mundus post eum abiit
(
Jn, 12, 19 et
Jn, 12, 20) [mauvais référencement: Jn, 12].
Et si dimittimus eum sic, omnes credent in eum
(
Jn, 11, 48) [mauvais référencement: Jn, 11]. Haereditas ergo Christi Ecclesia est, cunctis ei data de
gentibus, quam non moriens illi Pater reliquit, sed ipse sua morte
mirabiliter acquisivit, resurgendo possedit. Hanc autem,
occiso eo, mali coloni praeripere moliebantur
(voir:
Mt, 21)
, cum crucifigentes eum Judaei fidem, quae per eum est,
exstinguere, et suam magis, quae ex lege est, justitiam proferre, ac
gentibus imbuendis conabantur inserere
(voir:
Rm, 10)
. Extra vineam haeres vineae trucidatur
(voir:
Mt, 21)
,
quia Jesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum,
extra portam passus est
(
He, 13). Et bene convenit huic mysterio, quod in loco hoc in quo
linxerunt canes sanguinem Naboth, secundum prophetae sententiam,
lambebant etiam sanguinem Achab, et in agro Jezrael carnes comederunt
Jezabel, quia cum canes illi, de quibus scriptum est:
Circumdederunt me canes multi
(
Ps, 21, 17) [mauvais référencement: Ps, 21], sanguinem Redemptoris nostri lingua venenata expetebant, ipsi
etiam a canibus illis de quibus item Scriptura dicit:
Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere
canibus
(
Mt, 15, 26) [mauvais référencement: Mt, 15], ut nequissimi raptores et sceleratissimi possessores vineae
Domini, in eodem loco quo Dominus passus est, trucidabantur, et carnes
eorum bestiis et volucribus comedendae tradebantur. Et ita
impia gens illa, quae in passione Domini profana voce clamabat:
Sanguis ejus sit super nos et super filios nostros
(
Mt, 27, 25) [mauvais référencement: Mt, 25], ibidem sanguinem suum fetidissimum meruit fundi, ubi Salvatorem
suum expetebat occidi. Refert quidem Josephus quod ex omni
Judaea populi in die solemni paschae Jerosolymam, velut exitiali quadam
manu cogente, convenerint, quos tricies centena millia hominum dicit
fuisse, justo scilicet Dei judicio, tempore hoc ultionis electo, ut qui
in diebus paschae Salvatorem suum et Salutare Christum Domini cruentis
manibus et sacrilegis vocibus violaverant, in ipsis diebus velut in unum
carcerem omnis multitudo conclusa feralis poenae exitium quod merebatur
exciperet.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)