Evangelium secundum Matthaeum

PrécédentSuivant

V. 33 : Aliam parabolam audite: Homo erat paterfamilias, qui plantavit vineam, et sepem circumdedit ei, et fodit in ea torcular, et aedificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est.

Poètes

Commentaires

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 3, Caput 21
    • Post verba autem haec, vinea erat Naboth Jezrahelitae, quae erat in Jezrael juxta palatium Achab regis Samariae. Locutus est ergo Achab ad Naboth, dicens: Da mihi vineam tuam, ut faciam mihi hortum olerum, quia vicina est et prope domum meam ( R3, 21, 1 et R3, 21, 2), etc. Narrat Scriptura quod Achab rex concupiverit vineam Naboth Jezrahelitae, qui erat in Jezrael juxta palatium regis, ut faceret sibi in ea hortum olerum. Quo nolente eam illi dare, per consilium impiissimae uxoris ejus, Jezabel videlicet reginae, idem Naboth, subintroductis falsis testibus, lapidatus est, et mortuus; ejusque vinea direpta a rege et possessa est. Quis ergo iste Naboth Jezraelita fuerit, et quae ejus vinea, consideremus. Interpretatur ergo Naboth conspicuus, sive sessio, Jezrael honesta Dei, sive semen Dei. Et quem melius honestatem vel semen Dei dicere possumus, quam Filium Dei, qui est splendor gloriae, et figura substantiae ejus, quem constituit Deus haeredem universorum, per quem fecit et saecula ( He, 1)? Ad quem Psalmista deprecans ait: Qui sedes super cherubim, appare coram Ephraim, Benjamin et Manasse, excita potentiam tuam et veni, ut salvos facias nos ( Ps, 79, 2) [mauvais référencement: Ps, 79]. Iste Naboth habuit vineam, de qua Isaias plenissime per canticum loquitur, ad extremum inferens: Vinea Domini sabaoth, domus Israel est ( Es, 5). Et in Psalmo: Vineam, inquit, de Aegypto transtulisti, ejecisti gentes, et plantasti eam ( Ps, 79, 9) [mauvais référencement: Ps, 79]. Cui sepem circumdedit, ut in Evangelio legitur (voir: Mt, 21) , id est, vel murum urbis, vel angelorum auxilia. Et fodit in ea torcular ( Mt, 21, 33) [mauvais référencement: Mt, 21], aut altare, aut illa torcularia quorum et tres Psalmi titulo praenotantur, id est, octavus et octogesimus, et octogesimus sextus. Et aedificavit turrem ( Mt, 21, 33) [mauvais référencement: Mt, 21], haud dubium templum de quo dicitur per Michaeam: Et tu, turris nebulosa, filia Sion ( Mi, 4). Et locavit eam agricolis ( Mt, 21, 33) [mauvais référencement: Mt, 21]. Quos alibi vineae operarios appellavit vel colonos. Hanc vineam concupivit Achab, qui interpretatur frater patris: populus videlicet Judaicus, de quo Christus carnem assumere dignatus est; « ut fecisset in ea hortum olerum, » hoc est ut ubi vinum gratiae spiritalis germinare debuit, ibi fragilia quaeque dogmata per Pharisaicam superstitionem transplantaret. Sed Naboth hanc vineam dare nolenti, id est Christo Pharisaeorum superstitionibus non consentienti, impia uxor Jezabel, hoc est Synagoga Judaeorum machinata est mortem. Interpretatur enim Jezabel cohabitatrix, sive fluxus vanus, quod bene convenit Synagogae, quae habitare videbatur in domo Domini, sed per varia desideria vanitatis defluebat. Misit ergo Jezabel litteras ad majores natu, et ad optimates qui erant in civitate, ut, subintroductis falsis testibus, testimonium falsum contra Naboth ponerent, quod benedixisset Deum et regem; et sic eductum de civitate lapidarent ut moreretur, cum Synagoga per pontifices, Scribas et Pharisaeos meditata est mortem Christi. De qua item scriptum est in Evangelio: Principes autem sacerdotum et omne concilium quaerebant falsum testimonium contra Jesum, ut eum morti traderent, et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent; novissime autem venerunt duo falsi testes, et dixerunt: Hic dixit: Possum destruere templum Dei, et post triduum reaedificare illud ( Mt, 26, 59, Mt, 26, 60 et Mt, 26, 61) [mauvais référencement: Mt, 26]. Duo ergo falsi testes contra Naboth falsum testimonium dicebant, quod benedixisset Deum et regem. Et Judaei per duos falsos testes Christo opponebant, quod potentiam et naturam sibi divinitatis ascriberet. Unde Pilato ad Judaeos ita dicente: Accipite eum vos, et crucifigite. Ego enim non invenio in eo causam. Responderunt ei Judaei: Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia filium Dei se fecit ( Jn, 19, 6 et Jn, 19, 7) [mauvais référencement: Jn, 19]. Lapidatus est itaque Naboth extra civitatem, instigante Jezabel, ut, eo mortuo, Achab vineam ejus possideret. Sic et Salvator noster extra portam passus est; crucifixus videlicet in loco calvariae, excitante per zelum Synagoga populum, ut peterent mortem Christi, quatenus eo occiso securius viverent. Unde quasi consulentes aiebant: Ecce totus mundus post eum abiit ( Jn, 12, 19 et Jn, 12, 20) [mauvais référencement: Jn, 12]. Et si dimittimus eum sic, omnes credent in eum ( Jn, 11, 48) [mauvais référencement: Jn, 11]. Haereditas ergo Christi Ecclesia est, cunctis ei data de gentibus, quam non moriens illi Pater reliquit, sed ipse sua morte mirabiliter acquisivit, resurgendo possedit. Hanc autem, occiso eo, mali coloni praeripere moliebantur (voir: Mt, 21) , cum crucifigentes eum Judaei fidem, quae per eum est, exstinguere, et suam magis, quae ex lege est, justitiam proferre, ac gentibus imbuendis conabantur inserere (voir: Rm, 10) . Extra vineam haeres vineae trucidatur (voir: Mt, 21) , quia Jesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est ( He, 13). Et bene convenit huic mysterio, quod in loco hoc in quo linxerunt canes sanguinem Naboth, secundum prophetae sententiam, lambebant etiam sanguinem Achab, et in agro Jezrael carnes comederunt Jezabel, quia cum canes illi, de quibus scriptum est: Circumdederunt me canes multi ( Ps, 21, 17) [mauvais référencement: Ps, 21], sanguinem Redemptoris nostri lingua venenata expetebant, ipsi etiam a canibus illis de quibus item Scriptura dicit: Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus ( Mt, 15, 26) [mauvais référencement: Mt, 15], ut nequissimi raptores et sceleratissimi possessores vineae Domini, in eodem loco quo Dominus passus est, trucidabantur, et carnes eorum bestiis et volucribus comedendae tradebantur. Et ita impia gens illa, quae in passione Domini profana voce clamabat: Sanguis ejus sit super nos et super filios nostros ( Mt, 27, 25) [mauvais référencement: Mt, 25], ibidem sanguinem suum fetidissimum meruit fundi, ubi Salvatorem suum expetebat occidi. Refert quidem Josephus quod ex omni Judaea populi in die solemni paschae Jerosolymam, velut exitiali quadam manu cogente, convenerint, quos tricies centena millia hominum dicit fuisse, justo scilicet Dei judicio, tempore hoc ultionis electo, ut qui in diebus paschae Salvatorem suum et Salutare Christum Domini cruentis manibus et sacrilegis vocibus violaverant, in ipsis diebus velut in unum carcerem omnis multitudo conclusa feralis poenae exitium quod merebatur exciperet.