V. 43 :
Ideo dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti
facienti fructus eius.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 1, Caput 2
Hoc etiam nomen superius ostendimus, quia ab Hebraea lingua in nostram,
Dei fervor, verteretur. Quod profecto nomen viri bene
congruit ordini spiritalis expositionis. Qui enim vir unus
dicitur, necesse est ut ex Dei fervore censeatur. Quis enim
aut temporalia despicere, aut amare coelestia sine divina gratia
possit? Necesse quippe est ut hunc gratia divina praeveniat,
quatenus, Spiritus sancti igne succensus, quanto ardentius summa
diligit, tanto fortius ima contemnat. Cui etiam in
genealogiae ordine quatuor patrum nomina perscribuntur, quia in fide
Redemptoris eorum praedicatione genitus est qui in eumdem humani generis
Redemptorem per quatuor Evangelistarum scripta de omni mundi parte
credidere. Qui etiam Ephrathaeus dicitur. De monte
Ephraim et Ephrathaeus est qui in fertili terra sterilis non
est. Nam plerique intra sanctam Ecclesiam nomine censentur
fidei, cujus nullos proferunt fructus actionis. Qui nimirum
dum de Ecclesia prodeunt, velut de monte fructifero esse sentiuntur; sed
quia ipsi bonorum operum non habent fructum, non sunt
Ephrathaei. De monte ergo Ephraim est, et Ephrathaeus non
est, qui fidem catholicam in Ecclesia dedicit, sed opera digna fidei non
impendit. Talibus profecto veritas in Evangelio comminatur,
dicens:
Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti
fructum ejus
(
Mt, 21, 43) [mauvais référencement: Mt, 21, 34]. Hinc sub ficulneae specie, colono sanctae Ecclesiae
repulsionem infructuosae animae imperans, ait:
Succide eam, ut quid terram occupat
(
Lc, 13, 7)? Hinc Joannes Baptista comminans, ait:
Jam securis ad radicem arboris posita
est. Omnis arbor, quae non facit fructum bonum
excidetur, et in ignem mittetur
(
Mt, 3, 10 et
Lc, 3, 9). De monte quoque Ephraim eos esse ostenderat, sed non
Ephrathaeos, de quibus Veritas in Evangelio per parabolam dicit:
Malos male perdet, et vineam suam locabit aliis agricolis,
qui reddant ei fructum temporibus suis
(
Mt, 21, 41). Vir ergo de monte Ephraim, dicitur Ephrathaeus, quia
quicunque intra sanctam Ecclesiam fidem catholicam tenemus, dum per
ardorem affectionis terrena abjicimus, coelestia amamus, oportet et ut a
terrenis quae despicimus per boni operis laborem separemur, et ad ea
quae diligimus coelestia praeparemur. Esse ergo in Ecclesia,
et opera bona non facere, quia ad acquirendae aeternae salutis bonum non
prodest, vir qui de monte Ephraim asseritur, etiam Ephrathaeus fuisse
memoratur.
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 1, Caput 2
Repleti prius pro panibus se locaverunt, et famelici saturati sunt.
(
S1, 2, 5) In Graeco ita habetur: « Pleni panibus minorati sunt, et esurientes
transieruntterram. » Repleti prius, seu pleni panibus Judaei intelliguntur, qui
minorati sunt:quia videlicet credita sunt illis eloquia Dei, quae per panes
designantur, quibussatiari videbantur prius. Sed quia spiritaliter
intelligere, nec etiam ipsum, qui de semetipso ait:
Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi
(
Jn, 6, 51) [mauvais référencement: Jn, 6] recipere noluerunt qui multa beneficia signorum atque miraculorum
eiscontulit,et ingratus apparuit. Ideoque dum hi superbirent, et et terrena
saperent, de majoribus minores effecti,pro eisdem panibus elocati, a propriis sedibus
sunt evulsi. Quia dum carnaliter legem voluerunt defendere, et se
subtraxerunt ne crederent inSalvatorem, et in ipsis panibus, id est divinis eloquiis,
terrena tantum saperevoluerunt, et locum, et gentem, et ipsa eloquia Dei perdiderunt,
juxta quod Dominuseis comminatus est, dicens:
Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus.
(
Mt, 21, 43) [mauvais référencement: Mt, 21]
Hinc Apostoli aiunt:
Vobis quidem oportebat primum loqui verbum Dei, sed quia repulistis illud, et
indignos vos judicastis aeternae vitae, ex hoc ibimus ad gentes
(
Ac, 13) Dequibus subjungitur,
et famelici saturati sunt.
(
S1, 2, 5) Famelici enim gentiles intelliguntur, qui prius esuriebant panem
verbiDei. Sed quia Judaei a propriis sedibus elocati sunt, et esuriem
sustinuere, juxta quodper prophetam olim dictum fuerat:
Mittam in vobis famem, non famem panis, neque sitim aquae, sed audiendi
verbum Dei,
(
Am, 8) ex eodem cibo spiritaliter saturari coeperunt. Unde et in Graeco ita
habetur: « Et esurientes transierunt terram: » quia gentes,ad quas ipsa eloquia Dei
transierunt, multum esuriendo, non terrena, ut Judaei, sedcoelestia
sapuerunt. Hinc in libro beati Job scriptum est:
Cujus messem famelicus comedet, et ipsum rapiet armatus, et bibent sitientes
divitias ejus.
(
Jb, 5) Judaici enim populi messis, fuerantsacrae legis eloquia, ex quibus
sapientersatiari debuerat, non comedit: quia legem quidem verbotenus tenuit, sed per
fatuitatisfastidium, ab ejus intellectu jejunavit. Hujus ergo messem
famelicus comedit, quia nimirum gentilis populus verba legisintelligendo edidit, a
quibus Judaica plebs sine intellectu laboravit. Hos famelicos fidei Dominus
praevidit, cum per Evangelium dixit:
Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur.
(
Mt, 5, 6) [mauvais référencement: Mt, 5]
Sed quia Judaicus populus messem perdidit, recte subjungitur qualiter
ipseperiit, dum dicitur:
Et ipsum rapiet armatus.
(
Jb, 5) Antiquus hostis Judaicum populum armatus rapuit, quia in eum vitam
fidei,fraudulentae suggestionis jaculis exstinxit, ut unde se inhaerere Deo crederet,
indeejus ordinatione repugnaret.De quo et dicitur:
Et bibent sitientes divitias ejus.
(
Jb, 5) Hujus enim sitientes divitias bibunt, quia fluentis sacrae locutionis,
quaeJudaicus populus in superbiae ostentatione possederat, conversae gentilium
mentesirrigantur. De quibus benedicitur:
Donec sterilis peperit plurimos,
et quae multos habebat filios infirmata est.
(
S1, 2, 5) In Hebraeo et Septuaginta non plurimi, sed septem
leguntur:unde Judaei deliramenta fingunt, videlicet quod nato Samuele inquiunt mortuus
sitfilius primogenitus Phenennae, et singulis Annae filiis nascentibus, singuli
filiiPhenennae mortui sint. Sed quia stare non potest, praetermittimus, et
ad intellectum altioremproperabimus. Nam et in Graeco, ut aiunt, ita
legitur: « Sterilis peperit septem, et multa infiliis infirmataest. » Sterilis enim
quae plurimos, sive septem peperit. Ecclesia ex gentibus intelligitur, quae
multos filios per fontem baptismatis, etdonum Spiritus sancti, qui septiformis dicitur
propter septenariam operationem sui, idest sapientiae et intellectus, consilii, et
fortitudinis, scientiae, et pietatis, ettimoris Dei gignere non cessat.
Quae prius sterilis erat in gentibus, sed nunc fecunda gratulatur in Domino, juxtaquod
olim Isaias praedixerat:
Laetabitur deserta et invia, et exsultabit solitudo,et florebit quasi
lilium.
(
Es, 35) Ista enim prius deserta ac solitudo peperit septem. Septenario
quippe numero unitas ac universitas perfectionis solet demonstrari, eoquod primo
impari, et primopari, id est ternario et quaternario numero tanquam exdiverso, unitas
tota conficitur. Et ideo per ipsum figurantur universi, quos in unitate
fidei sancta Ecclesia perquatuor partes mundi Domino genuit. De ipsa iterum
per eumdem prophetam dicitur:
Laetare, sterilis, quae non paris: erumpe et clama, quae non parturis,
quoniam multi filii desertae, magis quam ejus quae habet virum.
(
Ga, 4) Deserta diu fuit a sancto Spiritu gentium mater Ecclesia. Nec habuit
filios ante gratiam regenerationis, quae postea gentes et populos, Deoin se, ut
diximus, operante, generavit: unde subjungitur,
magis quam ejus quae habet virum.
(
Es, 54 et
Ga, 4) Hoc est Synagoga quae velut jugo viri, ita legis onere premebatur.
Aut certe referendum est, quae antequam ejiceretur virum se habere
credebat,sedpostquam abjecta est et virum perdidit, Ecclesia fecunda fuit.
Hinc per Salomonem dicitur:
Florebit amygdalum, impinguabitur locusta, dissipabitur capparis.
(
Si, 12) Amygdalum quippe florem prius cunctis arboribus ostendit; et quid in
floreamygdali, nisi sanctae Ecclesiae primordia designantur? quae in praedicatoribus
suis,primitivos virtutum flores aperuit, et ad inferenda poma bonorum operum
venturossanctos, quasi arbusta sequentia praevenit, in qua mox est locusta impinguata,
gratiacoelesti infusa: sed statim capparis dissipatur, quia dum gratia
gentilitatemattingit, Judaea in sua sterilitate remanens, bene vivendi ordinem
amisit. De qua adhuc subditur:
Et quae multos habebat filios, infirmata est.
(
S1, 2, 5) Scilicet Synagoga Judaeorum, et terrenaJerusalem, quae multos filios
carnaliterper legem edere videbatur, quae quia vivificantem Spiritum recipere noluit,
inoccidente littera infirmata est de qua Paulus apostolus ait:
Littera occidit, spiritus autem vivfiicat.
(
2Co, 3) Et quia superficiem litterae sequi voluit, spiritalem intelligentiam
inincredulis amisit, et infirma permansit: quod in Evangelio praefiguratum est,
ubiPetrus auriculam servi principis sacerdotum amputavit
(voir:
Lc, 22)
. Quia videlicet populus Judaeorum principis sacerdotum indebito
mancipatusobsequio, adeo ut suasu illorum Barrabam dimitti, Jesum vero peterent
crucifigi
(voir:
Mt, 27)
. In Domini passione dexteram auriculam, id est spiritalem legis
intelligentiamperdidit, ut totam litterae intelligentiam audiat in
sinistra.Hinc in Canticis canticorum sponsus Ecclesiae, quam mysterio
Crucis redemit, exinfidelitate Synagogae loquitur, dicens:
Sub arbore malo suscitavi te,
(
Ct, 8) et reliqua; ac si dixisset: Sub arbore crucis a perpetua morte
liberavite. Sed
ibi corrupta est mater tua, ibi violata est genitrix tua,
(
Ct, 8) id est major pars plebis, me negando et Barrabam eligendo, a me reprobata
estatque infirmata. De qua recte subinfertur:
Liber 1, Caput 4
Translata est gloria de Israel, quia capta est arca Dei.
(
S1, 4, 21) Hoc est quod Dominus ait:
Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus.
(
Mt, 21, 43) [mauvais référencement: Mt, 12]
Unde notandum est, quia puerum vocavit Ichabod. Chabod enim
gloria, Ichabod vero cecidit gloria ad illosrefertur qui ex
Synagoga non credentes prodierunt, qui in decorem et gloriam essepoterant ipsi
Synagogae, si credere in Deum, et eorum praedicationibusvoluissent. Et quia
hoc agere contempserunt, gloriam eamdem amiserunt: quia praedicatoressancti, eis
contemptis, ad gentes pervenerunt. Unde et iisdem apostoli dicunt:
Vobis quidem oportebat primum loqui verbum Dei.
Sed quia repulistis illud, et indignos vos judicastis aeternae vitae, ex hoc
ibimus ad gentes.
(
Ac, 13)
Auctor incertus
Liber 4, Caput 7
Nuntiata sunt,
inquit,
Sancti viri qui sublevante Spiritu ad summa rapiuntur, quamdiu in hac
vitasunt, ne aliqua elatione superbiant, quibusdam tentationibus
reprimuntur, utnequaquam tantum proficere valeant quantum volunt, sed ne
extollantur superbia,fit in eis quaedam mensura virtutum.
Hinc est quod Elias dum tot virtutibus in alta profecisset, quadam
mensurasuspensus est, dum Jezabel postmodum, quamvis reginam, tamen
mulierculamfugit.
Perpendo quippe hunc mirae virtutis virum ignem de coelo trahere, et
duosquinquagenarios viros cum suis omnibus petitione subita concremare,
verbocoelos claudere, verbo ad pluvias aperire, suscitantem mortuos,
ventura quaequepraevidentem, ecce rursus animo occurrit quo pavore ante
unam mulierculamfugit.
Considera virum timore perculsum de manu Domini mortem petere nec
accipere,de manu mulieris mortem fugiendo vitare.
Quaerebat enim mortem dum fugeret dicens,
Sufficit mihi, tolle animam meam; neque enim melior sum quam
patres mei
(
R3, 9, 4).
Unde ergo sic potens ut tot illas virtutes faciat, unde sic infirmus ut
itafeminam pertimescat, nisi quia dispensatoris superni nutu mensura
occultilibraminis appenduntur, ut ipsi sancti homines Dei et multum
valeant perpotentiam Dei, et rursum quadam mensura moderati sint per
infirmitatem suam? Inillis virtutibus Elias quid de Deo acceperat, in
istis infirmitatibus quid dese esse poterat, agnoscebat.
Illa potentiae virtus fuit, ista infirmitas custos virtutis.
In illis virtutibus ostendebat quid acceperat, infirmitatibus hoc
quodacceperat custodiebat.
In miraculis monstrabatur Elias, in infirmitatibus servabatur.
Posthaec sequitur:
Quid igitur Jezabel?
Haec faciant mihi dii, et haec addant, nisi posuero animam
tuam
(
R3, 19, 10).
Et audivit Elias, et fugit viam dierum quadraginta, O violentiam verbi,
oformidinis eminentiam! Audito mulieris verbo fugit Elias; et fugit non
una, nonduabus, non tribus diebus; sed ingressus est in eo sermo
mulieris, et quidageret nesciebat, tanti itineris spatio metu exagitante
jactatus, velut cumsecundo flatibus cursu impulsae navis arborem
violentus ex adverso turbocorripuit, impetumque reflexit; ita prophetae
animum, virtutum velis navigantemmulieris perculit sermo, totamque ejus
navem per omnes formidinum fluctusturbato rectore jactavit.
Quid ergo tu, Elia? Tu enim es qui verbo clauseras coelum et frauda
veras imbres, qui mandaveras aeri et divinos ignes eduxeras, qui falsos
salubriterinterfici jusseras sacerdotes, qui constanter in faciem
exprobraveras regi quodipse et domus sua populum everteret Israel; qui
dixeras,
Vivit Dominus, si erit pluvia aut ros, nisi in verbo oris
mei
(
R3, 17, 1); qui domum viduae spicarumaream et torcular feceras olei; qui
omnibus imperaveras elementis, sermonemnunc audiens meretricis
expavisti, et una muliercula profugum fecit timorisquecaptivum.
O stupendam rem! Vide duos istos, Petrum et Eliam, magnificos viros
etcaeteris clariores, velut duas civitatum arces in sublime porrectas,
amulieribus fatigari: Petrus timet puellam, Jezabel deterret
Eliam.
Et quia ejusdem culpae vitio uterque subjacuit, amborum naturalis
infirmitasunum sortita est proditorem.
Fugit ergo Elias viam quadraginta dierum.
Ubi est zeli tui ardor incontinens, ubi constantiae flamma, ubi
auctoritas libertatis cum dicebas, Vivit Dominus, si erit pluvia
super terram? vel cum regem cominus arguebas, et cum ultrices
flammas coelitus deponebas,talia tantaque mirabilia faciens, unum
adulterae non tulisti sermonem? Sed considera quid in his ostendatur,
quod scilicet homini, quamdiu Domini gratia cooperatur, omnia secunda
sunt, omnia fida: elementa serviunt, et principes prosternuntur, reges
adorant, populi venerantur; si vero se semel perfectionisvel
correptionis causa, supernum ab homine suspendat auxilium, confestim
fragilitas naturae monstratur; mox insurgunt quae videbantur esse
subjecta, quae prius ut Dominum metuebant, incipiunt esse terrori
Jezabel quae interpretatur Fluxus vanus, Synagogae gestavit typum, quae
vanis superstitionibus serviens, in evangelica praedicatione credere
noluit, etauctorem vitae persequens, sicut et Jezabel Eliam exstinguere
magis quam credere maluit.
Puer Eliae qui in Bethsabee, quae interpretatur Puteus juramenti,
dimissusest, sacerdotale accipiendum est ministerium, quod templo Domini
in Hierusalemcultu divino exhibebatur.
Desertum vero ad quod via unius diei Elias legitur pervenisse, et sub
arborejuniperi quievisse, universus accipiendus est mundus, qui propter
daemonumculturam in maligno fuerat positus, ad quem Dominus relicta
Judaea perpraedicatores suos transire dignatus est; et ibi quasi dormit,
dum per fidem incorde fidelium requiescit.
Arbor vero juniperi agrestis atque inculta Ecclesiam praesignabat
exgentibus, quae sacrarum Scripturarum nequaquam fuerat exculta
praeceptis; adquam Israeliticum regnum transiturum Dominum praedixisse
evangelista pronuntiat:
Auferetur a vobis regnum
, inquit Judaeis,
et dabitur genti facienti voluntatem Dei
(
Mt, 21, 43).
Via vero unius diei, quam Elias egisse legitur, unitas intelligenda est
Trinitatis, quam evangelica praedicatio cunctis nationibus
introduxit.
Panis subcinericius et vas aquae quid aliud indicant, nisi
gentiumpoenitentiam et lacrymarum effusionem, quibus Dominus valde
reficitur?
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 4, Caput 2
In illis virtutibus ostendebat quid acceperat: in istis infirmitatibus hoc quod acceperat,
custodiebat. In miraculis monstrabatur Helias: in infirmitatibus servabatur. Post
haec
sequitur:
projecitque se, et dormivit in umbra juniperi. Et ecce Angelus Domini
tetigit eum, dixitque illi: surge, et comede. Respexitque, et vidit ad caput suum
subcinericium panem, et vas aquae. Comeditque, ac bibit, ac rursum dormivit. Tetigitque
eum
secundo Angelus et dixit: surge, et comede: grandis enim tibi restat via. Consurgensque
comedit, et bibit, et ambulavit in fortitudine cibi illius quadraginta diebus, et
quadraginta
noctibus usque ad montem Dei Oreph (
R3, 19, 5,
R3, 19, 6,
R3, 19, 7 et
R3, 19, 8). Quid igitur Jezabel? haec faciant mihi Dii, et
haec addant; nisi posuero animam tuam, sicut animam unius ex illis. Et audivit Helias,
et
fugit viam dierum quadraginta (
R3, 19, 2) O violentiam verbi! O formidinis eminentiam! audito
mulieris verbo, fugit Helias, et fugit non una, non duabus, non tribus diebus, sed
ingressus
est in eo sermo mulieris, et quid ageret, nesciebat, tanti itineris spatio, metu exagitante,
jactatus, velut cum Zephiri flatibus cursu impulsae navis arborem violentus ex adverso
turbo
corripuit, impletumque reflexit, ita Prophetae animum virtutum velis navigantem mulieris
perculit sermo, totamque ejus navem per omnes formidinum fluctus turbato rectore jactavit,
quid ergo tu Helias? tu enim es, qui verbo clauseras coelum, et fraudaveras imbres,
qui
mandaveras aeri, et divinos ignes eduxeras, qui falsos salubriter interfici jusseras
sacerdotes, qui constanter in faciem exprobraveras Regi, quod ipse, et domus sua populum
everteret Israel: qui dixeras: vivit Dominus: Si erit pluvia, aut ros nisi in verbo
oris mei (
R3, 17, 1): qui domum viduae, spicarum aream, et torcular feceras olei, qui omnibus
imperaveras elementis, sermonem nunc meretricis audiens, expavisti, et una muliercula
profugum
fecit, timorisque captivum. O rem stupendam! Vide duos istos, Petrum et Heliam, magnificos
viros, et caeteris clariores, velut duas civitatum arces in sublime porrectas, a mulieribus
fatigari. Petrus timet puellam: Jezabel deterret Heliam. Et quia ejusdem culpae vitio
uterque
subjacuit, amborum naturalis infirmitas unum sortita est proditorem. Fugit ergo Helias
viam
quadraginta dierum. Ubi est zeli tui ardor incontinens, ubi constantiae flamma? Ubi
auctoritas
libertatis, cum dicebas: vivit Dominus, si erit pluvia super terram (
R3, 17, 14), vel cum Regem
cominus arguebas, tantaque mirabilia faciens unum adulterae non tulisti sermonem?
Sed
considera, quid in his ostendatur. Quid scilicet, quamdiu homini Domini gratia cooperatur,
omnia secunda sunt, omnia fida: elementa serviunt, et principes prosternuntur, reges
adorant,
populi venerantur. Si vero se, semel perfectionis, vel correptionis causa supernum
ab homine
suspendat auxilium, confestim fragilitas naturae monstratur: mox insurgunt quae videbantur
esse subjecta: quae prius ut Dominum metuebant incipiunt esse terrori. Jezabel, quae
interpretatur fluxus vanus, Synagogae gestavit typum, quae vanis superstitionibus
serviens, in Evangelica praedicatione credere noluit, et auctorem vitae persequens,
sicut et Jezabel Heliam, exstinguere magis, quam credere maluit. Puer Heliae, qui
in Bersabee,
qui interpretatur puteus juramenti, dimissus est, Sacerdotale accipiendum est
ministerium, quod templo Domini in Hierusalem, cultui exhibebatur divino. Desertum
vero, ad
quod via unius diei Helias legitur pervenisse, et sub arbore juniperi quievisse, universus
accipiendus est mundus, qui propter daemonum cultum in maligno fuerat positus, ad
quem Dominus
relicta Judaea, per praedicatores suos transire dignatus est, et ibi quasi dormit,
dum per
fidem in cordibus fidelium requiescit. Arbor vero juniperi agrestis, atque inculta,
Ecclesiam
praesignabat ex gentibus, quae sacrarum Scripturarum nequaquam fuerat exculta praeceptis,
ad
quam Israeliticum Regnum transiturum Dominum praedixisse, Evangelista pronuntiat :
Auferetur a vobis (Judaeis) Regnum, inquit,
et dabitur
genti facienti voluntatem Dei (
Mt, 21, 43). Viam vero unius diei, quam Helias egisse legitur, unitas
intelligenda est Trinitatis, quam evangelica praedicatio cunctis nationibus introduxit.
Panis
subcinericius, et vas aquae, quid aliud indicant, nisi gentium poenitentiam, et lacrymarum
effusionem, quibus Dominus valde reficitur?
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Auctor incertus
Theutmirus; Claudius Taurinensis