Liber Primus Samuelis

Caput 4

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
PrécédentSuivant

V. 21 : et vocavit puerum Hicabod dicens translata est gloria de Israhel quia capta est arca Dei et pro socero suo et pro viro suo

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 3, Caput 2
    • Quae autem fuit nurus Heli, nisi plebs Judaeorum, reprobis sacerdotibus subjecta? Quae quia per eorum praedicationem semina perfidiae in mente susceperat, praegnans erat. Et quia conceptam malitiam ipsa quoque cogitabat effundere, non solum praegnans fuisse dicitur, sed etiam partui vicina. Quid est autem quod, audita arcae captione et soceri atque viri sui morte, peperisse dicitur, nisi quia Judaicae plebis residuum, dum spiritalia sacramenta Scripturarum ad Gentium eruditionem transisse cognoscit, dum sapientes Synagogae cum utroque sacerdotio interiisse jam conspicit, ea quae concepit, haeresis suae semina, loquendo effundere non desistit? Parere autem ei, est conceptam pravitatem loquendo aliis aperire. Et quia reproba praedicat, dum parere asseritur, incurvata memoratur. Velut enim non se curvantes pariunt, qui coelestia loquuntur: quia in statu fidei auditorum suorum corda ad studium erigunt bonae operationis. Quae igitur prava asserit, incurvata parit: quia profecto hoc sibi loquendo agitur, ut quo attentius loquitur, in damnationis suae barathro profundius deponatur. Recte igitur dum ad partum incurvatur, mori dicitur. Pariens namque moritur, quia in blasphemiae suae merito condemnatur. Et quia mortis suae tormenta non praevidet, subiti dolores in eam irruere dicuntur. Subiti namque dolores sunt repentinae afflictiones mortis sine praevisione venientis. Subito enim dolores irruunt, cum Judaicae plebi suppliciorum perennium retributiones obviant: quae nunc in contemptu veritatis posita, non formidat. Quia enim pro paternarum traditionum observatione, ad aeternam vitam moriendo se transire aestimat, in subitos dolores tunc corruit, cum sustinere tormenta inchoat, quae non speravit. Et notandum, quia de moriente dicitur: Irruerunt in eam dolores subiti: quia videlicet dum per carnis molestias ad exitum vitae cogitur, tunc flagella dolorum irruere in eam temporaliter incipiunt, quibus ejus impietas aeterna vindicta puniatur; et quia vicino exitu reprobae Judaeorum mentes se alterutrum ad perfidiam cohortantur. In ipso autem momento mortis ejus, dixerunt ei, quae stabant juxta eam: Ne timeas, quia filium peperisti. Filium quippe peperit: quia durum in nequitia et insuperabilem populum erudivit. Quae autem mulieres juxta stant, nisi mentes aequali ordine impietatis adstrictae? Stant quippe non veritate et rectitudine fidei, sed praesumptione et jactantia religionis. Idcirco eam, ne timeat, cohortantur, quia filium peperit: ut videlicet tanto securius in veteri traditione mori non timeat, quanto illos etiam in ea obduratos et inconvertibiles aspicit, quos suo magisterio eruditos cognoscit. Sed dum in se abundantius dolore compellitur, pro nihilo ducit, quidquid alii sua eruditione profecerunt, unde et subditur: Quae non respondit, neque animadvertit. Nam dum aeterni doloris experiri amaritudinem inchoat, hoc, quod temporaliter aliis praefuit, non delectat. Vel certe idcirco de nato puero non laetatur: quia is, qui gignitur sua institutione, in captivitate conspicitur. Unde et subditur: Et vocavit puerum Hichaboth, dicens: Translata est gloria Domini, quia capta est arca Dei ( S1, 4, 21) [mauvais référencement: S1, 4, 22] .

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 4
    • Translata est gloria de Israel, quia capta est arca Dei. ( S1, 4, 21) Hoc est quod Dominus ait: Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus. ( Mt, 21, 43) [mauvais référencement: Mt, 12] Unde notandum est, quia puerum vocavit Ichabod. Chabod enim gloria, Ichabod vero cecidit gloria ad illosrefertur qui ex Synagoga non credentes prodierunt, qui in decorem et gloriam essepoterant ipsi Synagogae, si credere in Deum, et eorum praedicationibusvoluissent. Et quia hoc agere contempserunt, gloriam eamdem amiserunt: quia praedicatoressancti, eis contemptis, ad gentes pervenerunt. Unde et iisdem apostoli dicunt: Vobis quidem oportebat primum loqui verbum Dei. Sed quia repulistis illud, et indignos vos judicastis aeternae vitae, ex hoc ibimus ad gentes. ( Ac, 13)