V. 19 :
nurus autem eius uxor Finees praegnans erat vicinaque partui et audito nuntio quod
capta esset arca Dei et mortuus socer suus et vir suus incurvavit se et peperit
inruerant enim in eam dolores subiti
Poètes
Petrus Riga
liber 1 , v. 160. 161. 162. 163. 164. 165. : Transiit ad gentes testamentum uetus; istud,
Quam tulerant hostes, archa notare potest;
Iura sacerdotum ueterum periisse figurat
Mors Ophni, Phinees, quos perisse legis;
Vnius quorum coniux, uiduata marito,
Tacta dolore parit et pariendo perit.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 3, Caput 2
Senex etenim fuit, et grandaevus diuturnitate temporum.
Quadraginta vero annis praefuit, per timorem legalium
mandatorum. Quadragenarius quippe numerus ad peccatores
pertinet. Unde et Quadragesimae tempus in sancta Ecclesia
eodem dierum numero consecratum est, ut videlicet ea quae committimus
peccata tergere poenitendo studeamus. Quadragenarius quippe
numerus ex denario et quaternario consummatur. Et quia,
peccando, Decalogum divinae Legis transgredimur, ipsam vero peccandi
facultatem ex ea qua consistimus, quatuor elementorum compactione
contrahimus; sub numero quadragenario, quandiu in peccato existimus,
continemur. Heli ergo quadraginta annis Israelem judicavit,
quia Synagogae magisterium et austeram Legis disciplinam ad timorem
subjectae plebis exhibuit: ut materiam humanae conditionis, per
concupiscentiam fragilem, in statu justitiae per timorem
retineret. Sed jam mortuus est Heli, jam fractis cervicibus
juxta ostium jacet; sed tamen pravae doctrinae ejus virus in semine
remanet. Jam quippe, qui non credit de Judaeorum sapientibus,
judicatus est; sed quia in ejus instructione pravitatis semina mentes
concipiunt, qui ejus doctrina filii nascuntur perfidiae ejus vesaniam
non relinquunt. Quare et subditur:
Nurus autem ejus uxor Phinees praegnans erat,
vicinaque partui: quae, audito nuntio, quia capta esset
arca, et mortuus socer suus, et vir suus, incurvavit se,
et peperit. Irruerunt enim in eam dolores
subiti. In ipso autem momento mortis ejus
dixerunt ei, quae stabant juxta eam: Ne timeas, quia
filium peperisti. Quae non respondit, neque
animadvertit
(
S1, 4, 19 et
S1, 4, 120).
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 1, Caput 4
Nurus autem ejus, uxor Phinees, praegnans erat vicinaque partui.
Et audito nuntio quod capta esset arca Dei, et mortuus esset socer suus et
vir suus, incurvavit se et peperit.
Irruerant enim ineam dolores subiti, in ipso autem momento mortis ejus
dixerunt ei qui stabant circa eam: Ne timeas, quia filium
peperisti,
(
S1, 4, 19 et
S1, 4, 20) etc. Omnia enim ad superiora tendunt. Nam, sicut diximus,
nurus Heli, uxor Phinees, carnalem plebem Judaicam designabat,quae carnali sacerdotio
copulata, cum ipso finem accepit, atque divinitusinteriit. Sed notandum
est, quia non antea interiit antequam vivum parturiret. Ita et Synagoga
Judaeorum ex toto non interiit, antequam vivi ex ipsa nascerentur,id est ipsa
primitiva Ecclesia, quae ex ipsa plebe credidit. Unde et merito
consolationem non recipiens ab his quae consolabatur, id estSynagoga desperans ab
humilibus credentibus ait:
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Angelomus Luxovensis(-c.895)