V. 15 :
Heli autem erat nonaginta et octo annorum et oculi eius caligaverant et videre non
poterat
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 1 , v. 25. 26. : Dicitur in Silo quod ab hostibus arca feratur, Et retro de sella lapsus Heli moritur.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 3, Caput 2
Tumultus est vociferatio populi, sed confusa, cum videlicet sine
disciplina audiendi, multis simul loquentibus, magnitudo fit murmuris
sine ostensione rationis. Heli ergo cum ululatum civitatis
audivit, dixit: Quis est sonitus tumultus
hujus? Quia videlicet magisterium Synagogae,
subjectis sibi perfidis, de praedicatione Jesu Christi dolentibus, dum
causam doloris audire voluit, non percepit responsionem rationabilem,
sed confusionem querelae. Ut autem excusationem ignorantiae
habere non posset, qui de circumcisione ad ministerium ecclesiasticae
praedicationis accesserat, ei rei veritatem aperuit. Unde et
subditur:
At ille festinavit, et venit, et nuntiavit Heli
(
S1, 4, 14). Sed quia idem Heli statim mortuus
annuntiationem suscepit viri venientis, qualis sit ipse audiens
subsequenter innotescit:
Heli autem erat nonaginta et octo annorum, et oculi ejus
caligaverant, et videre non poterat
(
S1, 4, 15).
Commentaires
Gregorius I (540-604)