Liber Primus Samuelis

Caput 4

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
PrécédentSuivant

V. 4 : misit ergo populus in Silo et tulerunt inde arcam foederis Domini exercituum sedentis super cherubin erantque duo filii Heli cum arca foederis Domini Ofni et Finees

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 1 , v. 21. 22. :

    Insiliunt hostes, gerit obvius Israel arcam,

    Et fore victorem se reputat per eam.

Petrus Riga

  • liber 1 , v. 144. 145. 146. 147. 148. 149. :

    Ubi capta fuit archa Domini a Philisteis,

    et multi ceciderunt de populo Israel

    Inde Philisteus pugnans impugnat Hebreos;

    Adducens archam querit Hebreus opem;

    Sed tulit hanc hostis, fugit Israel; occidit Ophni

    Et Phinees, populi milia multa cadunt.

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 3, Caput 2
    • Quare enim hoc loco non est inquisitionis interrogatio, sed querela admirationis. Sub admiratione ergo de percussione interrogant, quia ad eam rationem qua religionis suae homines fidem Redemptoris excepisse conspexerant pertingere non valebant. Et notandum quia qui admiranter interrogant, majores natu de Israel fuisse memorantur, quia profecto superbi quique, in sua sapientia gloriantes, ad divinorum mysteriorum cognitionem pertingere nequaquam potuerunt. Unde et in Evangelio Dominus ad Patrem loquitur, dicens: Confiteor tibi, Pater, rex coeli et terrae, quia abscondisti haec a prudentibus et sapientibus, et revelasti ea parvulis ( Mt, 11, 25). Qui profecto se percussos fuisse conqueruntur, quia dum per eos qui crediderunt veterem legis consuetudinem solvi conspicerent, quaedam percussionis vulvera incomprehensibili judicio Dei inflicta sibi arbitrati sunt, quae communi dolore declamarent. Sed qui cecidisse alios conqueruntur, quo se consilio ad resistendum praeparent, subdunt: Afferamus ad nos de Silo arcam foederis Domini, et veniat in medio nostri, et salvet nos de manu inimicorum nostrorum ( S1, 4, 3). Et de affectu ejusdem consilii protinus subinfertur: Misit ergo populus in Silo, et tulit inde arcam foederis Domini exercituum sedentis super cherubim ( S1, 4, 4).

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 4
    • Misit ergo populus in Silo, et tulerunt inde arcam foederis Domini exercituum, sedentis super Cherubim. Et cognoverunt Philisthiim quod arca Domini venisset in castra. Timueruntque, dicentes: Venit Deus in castra. ( S1, 4, 4, S1, 4, 6 et S1, 4, 7) Arca enim quam filii Israel de Silo in praelium tulerunt, duo Testamentasignificat, quae fideles ex Judaico populo ad gentes transtulerunt. Quae bene dicitur Domini exercituum sedentis super Cherubim. ( S1, 4, 4) Cherubim namque plenitudo scientiae interpretatur, quae in duobusTestamentis invenitur, quanquam ad Christum referri possit, in quo sunt omnes thesaurisapientiae et scientiae reconditi (voir: Col, 2) . Quae Philisthiim audientes, videlicet sapientes istius saeculi, seu ipsi immundispiritus (de quibus superius diximus) extremuerunt, scilicet quia coeperunt Apostoliverbis pluere, ex scientia utriusque Testamenti miraculis coruscare, et quasi tonitruaintonare, clamore grandi, et personuit terra ( S1, 4, 5) a voce praedicationis (voir: Ac, 2) , et crediderunt se superandos.