Liber Primus Samuelis

Caput 4

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
PrécédentSuivant

V. 10 : pugnaverunt ergo Philisthim et caesus est Israhel et fugit unusquisque in tabernaculum suum et facta est plaga magna nimis et ceciderunt de Israhel triginta milia peditum

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 1 , v. 23. 24. :

    Israel it fugiens, Phineesque necantur et Ophni,

    Vique Philisthaea tollitur arca Dei.

Petrus Riga

  • liber 1 , v. 144. 145. 146. 147. 148. 149. :

    Ubi capta fuit archa Domini a Philisteis,

    et multi ceciderunt de populo Israel

    Inde Philisteus pugnans impugnat Hebreos;

    Adducens archam querit Hebreus opem;

    Sed tulit hanc hostis, fugit Israel; occidit Ophni

    Et Phinees, populi milia multa cadunt.

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 3, Caput 2
    • Contra Judaeorum quippe vanas assertiones sanctae Ecclesiae doctores eo nihil fortius noviter praeparant, quo quidquid a Judaeis de Redemptoris contemptu falso asseritur pro nullo pensant. Contra eorum quippe congressionem confortarentur, et quasi virili fortitudine decertarent, si velut a sapientioribus et rationabiliter disputantibus assertionis suae munimenta infringi timuissent. Quasi enim dicat: Contra eorum objectiones eo robusta et acuta aliqua nobis exquirenda non sunt, quo ipsi nequaquam subtilia et timenda, sed debilia et contemnenda objiciunt. Sed, ut dixi, praedicatores sanctae Ecclesiae etsi contra Judaeorum vaniloquia noviter nulla praeparant, plana tamen et humili verae fidei nostrae ratione quocunque modo defensorum Synagogae impetum debellant. Unde et subdit: Pugnavit ergo Philisthiim, et aversus est Israel, unusquisque in tabernaculum suum, et facta est plaga magna nimis, et arca Dei capta est. Duo quoque filii Heli mortui sunt, Ophni et Phinees ( S1, 4, 10 et S1, 4, 11).

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 4
    • Ingemueruntque dicentes: Vae nobis ! Non enim fuit tanta exsultatio heri et nudiustertius. Vae nobis! Quis nos salvabit de manu deorum sublimium istorum? Pugnaverunt ergo Philisthiim, et caesus est Israel, et fugit unusquisque in tabernaculum suum. ( S1, 4, 7, S1, 4, 8 et S1, 4, 10) Et hic enim in hoc quod ab alienigenis arca capta dicitur, praefigurabat agentibus duo Testamenta accipienda esse, quae per arcam significari diximus.