Liber Primus Samuelis

Caput 4

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
PrécédentSuivant

V. 6 : et audierunt Philisthim vocem clamoris dixeruntque quaenam haec est vox clamoris magni in castris Hebraeorum et cognoverunt quod arca Domini venisset in castra

Poètes

Petrus Riga

  • liber 1 , v. 144. 145. 146. 147. 148. 149. :

    Ubi capta fuit archa Domini a Philisteis,

    et multi ceciderunt de populo Israel

    Inde Philisteus pugnans impugnat Hebreos;

    Adducens archam querit Hebreus opem;

    Sed tulit hanc hostis, fugit Israel; occidit Ophni

    Et Phinees, populi milia multa cadunt.

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 3, Caput 2
    • Quia profecto de eo quod carnaliter scientiam legis accipiunt, in sanctae Ecclesiae exprobratione garriunt, sine ostensione rationis. Qui enim clamasse, et nihil dicuntur dixisse, hoc profecto exprimunt quod agunt, quia dum loqui spiritualia carnaliter satagunt, clamorem quidem in garrulitate habent, sed rationem veritatis non habent. Voce quidem multa dicunt, sed, sine ratione loquentes, sanctae Ecclesiae electis in nullo obsunt, et, in semetipsa Synagoga loquens, inani devotione concutitur, quia ejus verbis sancta Ecclesia non movetur. Unde apte nimis terra tantum sonuisse relata est. Terra quippe Judaea nunc dicitur, non quia Deo fructificet, sed propter carnalitatem, quia nimirum, dum Redemptoris fidem recipere noluit, coelestem conversationem penitus amisit. Sed dum vociferatione sua concutitur, ea existimatione qua semetipsam considerat esse se terribilem sanctae Ecclesiae praedicatoribus exsultat. Et audierunt Philisthiim vocem clamoris, dixeruntque: Quaenam est haec vociferatio in castris Hebraeorum ( S1, 4, 6)?
  • Liber 3, Caput 2
    • Terrae quippe sonitum et castrorum vociferationem Philisthiim audiunt, quia ii qui in sancta Ecclesia poculo sancti Spiritus refecti sunt Judaeae quidem et garrulitatem et vanam perfidiae devotionem cognoscunt. Et quia eorum aestimationem in contemptu derisionis habent, subditur: Et cognoverunt quod arca Domini venisset in castra, timueruntuqe Philisthiim dicentes: Venit Deus in castra, et ingemuerunt ( S1, 4, 6 et S1, 4, 7). Arca in castra Hebraeorum venisse, et cadentes poculo timuisse, atque ingemuisse per ironiam dicitur, quia ad conflictum sanctae Ecclesiae sacramenta legis veteris a Synagogae carnalibus defensoribus carnaliter exponuntur. De eo namque disputant, quod si secundum Dei spiritum saperent, hostibus suis, si quos haberent, in veritate terribiles esse potuissent. Dum ergo pertimuisse et ingemuisse cadentes poculo dicuntur, non passiones mentium in sanctis praedicatoribus Scriptura ostendit, sed subsannationem Judaicae disputationis; quae tanto contemptibilior, et risu dignior noscitur, quanto ad spiritalem conversationem Judaicus populus legem a Domino spiritalem accepit, et hoc quod spiritu donante acceperat, in spiritu non attendit. Quare et ejusdem Judaicae derisionis verba addentes dicunt: Vae nobis, non fuit tanta exsultatio heri, et nudius tertius ( S1, 4, 8). Et quia abundantius deridendi sunt, subdentes dicunt: Quis nos liberabit de manu deorum istorum sublimium ( S1, 4, 8)?

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 4
    • Misit ergo populus in Silo, et tulerunt inde arcam foederis Domini exercituum, sedentis super Cherubim. Et cognoverunt Philisthiim quod arca Domini venisset in castra. Timueruntque, dicentes: Venit Deus in castra. ( S1, 4, 4, S1, 4, 6 et S1, 4, 7) Arca enim quam filii Israel de Silo in praelium tulerunt, duo Testamentasignificat, quae fideles ex Judaico populo ad gentes transtulerunt. Quae bene dicitur Domini exercituum sedentis super Cherubim. ( S1, 4, 4) Cherubim namque plenitudo scientiae interpretatur, quae in duobusTestamentis invenitur, quanquam ad Christum referri possit, in quo sunt omnes thesaurisapientiae et scientiae reconditi (voir: Col, 2) . Quae Philisthiim audientes, videlicet sapientes istius saeculi, seu ipsi immundispiritus (de quibus superius diximus) extremuerunt, scilicet quia coeperunt Apostoliverbis pluere, ex scientia utriusque Testamenti miraculis coruscare, et quasi tonitruaintonare, clamore grandi, et personuit terra ( S1, 4, 5) a voce praedicationis (voir: Ac, 2) , et crediderunt se superandos.