V. 17 :
respondens autem qui nuntiabat fugit inquit Israhel coram Philisthim et ruina magna
facta est in populo insuper et duo filii tui mortui sunt Ofni et Finees et arca Dei
capta est
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 1 , v. 25. 26. : Dicitur in Silo quod ab hostibus arca feratur, Et retro de sella lapsus Heli moritur.
Petrus Riga
liber 1 , v. 156. 157. 158. 159. : Vulnus Heli geminum dat nuntia fama; sagittat
Corda dolor subitus, sella relicta caput:
Qua residebat Heli retro de sella cadit, illud
Permittente Deo qui super astra sedet.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 3, Caput 2
Sub unius quippe descriptione omnibus loquitur, quia gentis suae
homines vidit, quos aliquando doctrina Legis instruxit. Vel
fortasse filium vocavit, non affectu amoris, sed adulatione
calliditatis: ut eo hunc facilius per deceptionem caperet, quo se eum
paterno affectu diligere demonstraret. Eum itaque filium
vocat, a quo quid actum fuerit scire appetit: ut profecto ille, pro
impenso honore adulationis, seriem perverteret veritatis.
Honor igitur appellationis non ad amorem refertur, sed ad
calliditatem. Sed qui praelatae laudis favorem respuit,
constanter vera patefecit. Unde et subditur:
Respondens autem qui nuntiabat: Fugit, inquit,
Israel coram Philisthiim, et ruina magna facta est in
populo. Insuper et duo filii tui mortui sunt,
Ophni et Phinees. Et arca Dei capta
est
(
S1, 4, 17).
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 1, Caput 4
Currens autem vir de Benjamin, ait ad Heli: Fugit Israel coram Philisthiim,
et ruina magna facta est in populo.
Insuper et duo filii tui mortui sunt, Ophni et Phinees; et arca Dei capta
est.
Cumque ille nominasset arcam Dei, cecidit de sella retrorsum juxta ostium,
et, fractis cervicibus, mortuus est.
(
S1, 4, 12,
S1, 4, 17 et
S1, 4, 18) Sicut superius mors filiorum finem significat sacerdotii Judaeorum, ita in
hocloco mors patris designat pontificatum Judaeorum irreparabiliter prostratum,
sedemquehabere vacuam, et gloriam sacerdotii regnique exstinctam, sicut superius paulo
pleniusexemplo inculcavimus. Et hoc est de sella retrorsum cecidisse et
mortuum esse. Denique post exstinctum sacerdotium ac sedem vastatam
pontificatus Judaeorum,carnalis etiam Synagoga, carnaliter illi adhaerens, mox
interiit. De cujus significatione subjungitur:
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 1, Caput 1
Igitur postquam haec in figura mutationis Veteris Testamenti a Propheta illo praenuntiata
sunt ad Heli: offendente Israel Dominum,
instruxerunt aciem Philistaei contra eos,
(
S1, 4, 2) etc. Tollunt autem Israelitae arcam ad (tuitionem) stationem suam: capta est
ab hostibus arca, ipsique non solum victi sunt et in fugam versi, imo etiam magna
strages
facta est occisorum. (Nonnihil) Nonnulla tamen futurorum significat res gesta haec.
In (prophetice) prophetia enim arca illa ab alienigenis capta indicabat testamentum
Dei transiturum ad gentes. Quando enim nuntiatum est Heli sacerdoti captam fuisse
arcam
Domini, cecidit de sella, et mortuus est
(voir:
S1, 4, 16,
S1, 4, 17 et
S1, 4, 18)
. Transeunte arca Domini ad gentes, periit, atque interiit sacerdotium Judaeorum.
(voir:
S1, 5)
Duo quoque filii corruerunt, unius uxor viduata: et
(voir:
S1, 5, 11)
mox in partu mortua est
(voir:
S1, 5, 20)
, propter eamdem perturbationem. Quod evidenti signo praefiguratum est, post exstinctum
sacerdotium Judaeorum, carnalem interesse Synagogam illi carnaliter adhaerentem, prostratoque
Heli de sella, pontifices Judaeorum sedem habuere vacuam, et gloriam sacerdotii, regnique
exstinctam.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Theutmirus; Claudius Taurinensis