V. 11 :
miserunt itaque et congregaverunt omnes satrapas Philisthinorum qui dixerunt
dimittite arcam Dei Israhel et revertatur in locum suum et non interficiat nos cum
populo nostro
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 3, Caput 3
Potest autem per hoc, quod Azotii dicunt: Non maneat arca apud
nos, eorum, qui de eisdem Gentibus et verbum fidei
audierunt, et ad aeternam vitam minime praedestinati credere noluerunt,
perversitas designari. Circumducere ergo arcam Dei satrapis
fuit, sanctis praedicatoribus ejus verbum veritatis subtrahere, atque
illis, qui digni erant, mysteria fidei revelare. Circumducta
ergo est arca: quia fidei nostrae sacramenta ab aliorum notitia sublata
sunt, atque aliis revelata. Unde et cum circumduceretur,
interfectio magna nimis per singulas civitates fieri perhibetur: quia
ubicunque verbum ducebant fidei, gratia multiplicabatur
conversionis. Et quia ubicunque praedicabant, inter eos qui
credebant erant qui praedestinati ad aeternam vitam non erant, sequitur:
Miserunt arcam Dei in Accaron.
Cumque venisset arca Dei in Accaron, exclamaverunt
Accaronitae, dicentes: Miserunt ad nos arcam Dei, ut
interficiat nos et populum nostrum. Miserunt
ergo et congregaverunt omnes satrapas Philisthinorum,
qui dixerunt: Dimittite arcam Domini in locum
suum
(
S1, 5, 10 et
S1, 5, 11).
Liber 3, Caput 3
Satrapae, ut diximus, sancti praedicatores intelliguntur.
Accaronitae, qui interpretantur steriles, Gentiles designant
inconvertibiles. Qui nimirum praedicatores dimittendae arcae
consilium tribuerunt, ut si salutem suam de divina praedicatione
recusarent, fidelibus ad aeternam patriam cum sacramentis fidei
tendentibus, non obsisterent. Locus namque arcae, divinorum
videlicet sacramentorum ibi esse cognoscitur, ubi quidquid de
omnipotente Deo nunc per Scripturarum mysterium dicitur, aperta
postmodum nobis cognitione revelatur. Proprium quippe arcae
locum cognoverat, qui dicebat:
Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie
ad faciem: nunc cognosco ex parte, tunc cognoscam, sicut et
cognitus sum
(
1Co, 13, 12). Consilium itaque satraparum fuit, ut in
locum suum reverti arcam Dei permitterent: ut videlicet, qui de verbi
praedicatione nullum fidei fructum ferebant, eam saltem illis
dimitterent, qui ex ea fructum sibi in aeternitate
praepararent. Bene igitur, qui remittendae arcae consilium
accipiunt, Accaronitae nominantur. Accaronitae quippe
interpretantur steriles. Quia enim de audita fidei veritate,
nullum credulitatis, aut boni operis fructum dederant, steriles
erant. Tollendae ergo arcae principes consilium praebuerunt,
sed a sterilibus; ut videlicet verbi Dei semen, quod in pessima terra
germinare non poterat, terrae optimae servaretur, quae de hoc labore
hiemis, in perenni vita fructum centesimum proferret
aestatis. Et causam protinus relaxandae arcae ostendunt, cum
praedicatores subdunt:
Ne interficiat nos cum populo nostro
(
S1, 5, 11).
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 1, Caput 1
Igitur postquam haec in figura mutationis Veteris Testamenti a Propheta illo praenuntiata
sunt ad Heli: offendente Israel Dominum,
instruxerunt aciem Philistaei contra eos,
(
S1, 4, 2) etc. Tollunt autem Israelitae arcam ad (tuitionem) stationem suam: capta est
ab hostibus arca, ipsique non solum victi sunt et in fugam versi, imo etiam magna
strages
facta est occisorum. (Nonnihil) Nonnulla tamen futurorum significat res gesta haec.
In (prophetice) prophetia enim arca illa ab alienigenis capta indicabat testamentum
Dei transiturum ad gentes. Quando enim nuntiatum est Heli sacerdoti captam fuisse
arcam
Domini, cecidit de sella, et mortuus est
(voir:
S1, 4, 16,
S1, 4, 17 et
S1, 4, 18)
. Transeunte arca Domini ad gentes, periit, atque interiit sacerdotium Judaeorum.
(voir:
S1, 5)
Duo quoque filii corruerunt, unius uxor viduata: et
(voir:
S1, 5, 11)
mox in partu mortua est
(voir:
S1, 5, 20)
, propter eamdem perturbationem. Quod evidenti signo praefiguratum est, post exstinctum
sacerdotium Judaeorum, carnalem interesse Synagogam illi carnaliter adhaerentem, prostratoque
Heli de sella, pontifices Judaeorum sedem habuere vacuam, et gloriam sacerdotii, regnique
exstinctam.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Theutmirus; Claudius Taurinensis