Liber Primus Samuelis

Caput 5

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12
PrécédentSuivant

V. 12 : fiebat enim pavor mortis in singulis urbibus et gravissima valde manus Dei viri quoque qui mortui non fuerant percutiebantur in secretiori parte natium et ascendebat ululatus uniuscuiusque civitatis in caelum.

Poètes

Petrus Riga

  • liber 1 , v. 193. 194. 195. 196. :

    Archam qui Domini captam duxere dolores

    In loca coguntur posteriora pati:

    Sic qui iussa Dei suscepit et ultima uite

    Diligit ad penam cogitur inde trahi.

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 3, Caput 3
    • Accaronitae clamaverunt: Miserunt arcam Dei ad nos, ut interficiat nos et populum nostrum. Satrapae consilium tribuunt, dicentes: Dimittite arcam Dei Israel, ut non interficiat nos cum populo nostro. Quis est populus, de quo satrapae, id est principes, dicunt: ut non interficiat nos cum populo nostro? Quis est populus, nisi populus Christianus? Dicunt ergo principes, Dimittite arcam Dei Israel, ut revertatur in locum suum. Quasi dicat hoc: Unde vos mori pertimescitis, nobis ad aeternae vitae meritum excercere non prohibeatis. Sed quod addunt: Ut non interficiat nos cum populo nostro, Gentilium quidem reproborum corda in errore suo per hanc responsionem confunduntur, dum inde se isti affirmarent mortem evadere, unde illi trepidarent mori. Arcam quoque Dei sancti praedicatores auferunt: quia dum contemptoribus spiritalia panduntur, ad damnationem indiscreti praedicatoris agitur, si eadem divina mysteria, non imitanda perfidis, sed irridenda, et concludenda deserantur. Nam quasi transferendae arcae non tam satrapae, quam satraparum Dominus praeceptum ponebat, dicens: Nolite sanctum dare canibus, neque ponatis margaritas ante porcos, ne conversi conculcent eas pedibus suis ( Mt, 7, 6) . Hinc iterum dicit: Si persecuti vos fuerint in una civitate, fugite in aliam ( Mt, 10, 23). Arcam itaque, ne moriantur, auferunt: quia contemptoribus idcirco spiritualia abscondunt, ne de eorum contemptu ii qui temere ea proferunt, ex indiscretione puniantur. Sed quia Accaronitis arca praecipitur dimitti, hoc profecto insinuat, quod praemisi: quia tempore persecutionis sanctorum praedicatorum exhortatio facta est, ut ipsi crederent; aliquando autem, ut si ipsi vitae verbum non reciperent, illud recipientibus non obstarent: et si ipsi tormentorum metu, salutis viam non arriperent, eis impedimento non essent, qui ad regna coelestia festinare nec minis, nec poenis destitissent. Sequitur: Fiebat enim timor mortis in singulis urbibus, et gravissima valde manus Domini ( S1, 5, 12). Hoc quidem ad exteriorem persecutionem qualiter accipiatur, supra expositum est. Sequitur: Viri quoque, qui mortui non fuerant, percutiebantur in secretiori parte natium: et ascendebat ululatus uniuscujusque civitatis in coelum ( S1, 5, 12).

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Proemium, Caput 3
    • Viri quoque, qui mortui non fuerant, percutiebantur in secretiori parte natium, ( S1, 5, 12) usque dum dicit: Sed et satrapae Philistinorum sequebantur arcam Domini, usque ad terminos Bethsame. ( S1, 6, 12).