Evangelium secundum Matthaeum

PrécédentSuivant

V. 6 : Nolite dare sanctum canibus: neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi dirumpant vos.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 3, Caput 3
    • Accaronitae clamaverunt: Miserunt arcam Dei ad nos, ut interficiat nos et populum nostrum. Satrapae consilium tribuunt, dicentes: Dimittite arcam Dei Israel, ut non interficiat nos cum populo nostro. Quis est populus, de quo satrapae, id est principes, dicunt: ut non interficiat nos cum populo nostro? Quis est populus, nisi populus Christianus? Dicunt ergo principes, Dimittite arcam Dei Israel, ut revertatur in locum suum. Quasi dicat hoc: Unde vos mori pertimescitis, nobis ad aeternae vitae meritum excercere non prohibeatis. Sed quod addunt: Ut non interficiat nos cum populo nostro, Gentilium quidem reproborum corda in errore suo per hanc responsionem confunduntur, dum inde se isti affirmarent mortem evadere, unde illi trepidarent mori. Arcam quoque Dei sancti praedicatores auferunt: quia dum contemptoribus spiritalia panduntur, ad damnationem indiscreti praedicatoris agitur, si eadem divina mysteria, non imitanda perfidis, sed irridenda, et concludenda deserantur. Nam quasi transferendae arcae non tam satrapae, quam satraparum Dominus praeceptum ponebat, dicens: Nolite sanctum dare canibus, neque ponatis margaritas ante porcos, ne conversi conculcent eas pedibus suis ( Mt, 7, 6) . Hinc iterum dicit: Si persecuti vos fuerint in una civitate, fugite in aliam ( Mt, 10, 23). Arcam itaque, ne moriantur, auferunt: quia contemptoribus idcirco spiritualia abscondunt, ne de eorum contemptu ii qui temere ea proferunt, ex indiscretione puniantur. Sed quia Accaronitis arca praecipitur dimitti, hoc profecto insinuat, quod praemisi: quia tempore persecutionis sanctorum praedicatorum exhortatio facta est, ut ipsi crederent; aliquando autem, ut si ipsi vitae verbum non reciperent, illud recipientibus non obstarent: et si ipsi tormentorum metu, salutis viam non arriperent, eis impedimento non essent, qui ad regna coelestia festinare nec minis, nec poenis destitissent. Sequitur: Fiebat enim timor mortis in singulis urbibus, et gravissima valde manus Domini ( S1, 5, 12). Hoc quidem ad exteriorem persecutionem qualiter accipiatur, supra expositum est. Sequitur: Viri quoque, qui mortui non fuerant, percutiebantur in secretiori parte natium: et ascendebat ululatus uniuscujusque civitatis in coelum ( S1, 5, 12).
  • Liber 5, Caput 4
    • Certa et indubitata sanctae Ecclesiae sententia est, quia electi praedicatores non solum quid, quantum et quando loquantur considerare debent, sed quibus etiam loquantur. Unde et Dominus a quorumdam notitia verbum recondens, discipulos prohibet, dicens: Nolite ponere margaritas ante porcos. ( Mt, 7, 6) Hinc item Scriptura inutiliter effundi verbum vetat, et dicit: Ubi non est auditus, non effundas sermonem. ( Ec, 32, 6) Quid ergo, quod Jonathas dicit: Si dixerint: Manete donec veniamus ad vos, stemus in loco nostro: Si vero: Ascendite ad nos, ascendamus, quia tradidit eos Dominus in manibus nostris, ( S1, 14, 9 et S1, 14, 10) nisi quia electus praedicator attente debet colligere, quibus verbum vitae debeat proferre. Sed quia hoc ostendi nunc in sensu litterae videtur, nos subtilius exprimamus. Ad peccatores, praedicatores transeunt, quando his quibus verba exhibent, non solum verbo, sed etiam vita placent. Qui ergo sunt qui dicunt: Ascendite ad nos, ( S1, 14, 10) nisi hi qui devotionis signa proferunt, quia salutis verbum et venerabiliter audiant, et retinere fortiter concupiscant? Ad istos itaque ascendendum est, in quibus etsi magnus labor est in opere ministerii, sunt et magna lucra salutis. E contrario vero ad doctores peccatores transire gestiunt, quando tam profunda caecitate merguntur, ut ad imitandae suae pravitatis exemplum ipsos etiam praedicatores convertere nitantur. Proni quippe ad malum sunt, corde impoenitentes, et peccati lepra, quam induunt, maculare alios non expavescunt. De quibus sapiens ille loquitur, dicens: Laetantur cum male fecerint, et exsultant in rebus pessimis. ( Pr, 2, 14) Et item Propheta de his vaticinans, ait: Praedicaverunt peccatum suum sicut Sodoma. ( Es, 3, 9) Quid est ergo quod ait: Stemus in loco nostro? ( S1, 14, 9) Sed tale est, ac si dicat: Si illos lucrari non possumus, nosmetipsos in bona conversatione servemus. Locus enim noster bona conversatio est, de quo nimirum loco alias scriptum est: Si spiritus potestatem habens ascenderit super te, locum tuum non deseras. ( Ec, 10, 4) Locus quidem iste non solum a spiritu, sed etiam ab homine cavendus est: quia ipse spiritus non solum per se nobis obviat, sed contra nos etiam per hominem pugnat. Si vero locus noster Dominus est, cum mali se nobis objiciunt, in loco nostro persistamus, quia cum incorrigibiles praedicatorum monita non recipiunt, solerter debent ipsi circumspicere, ut ad se nulla possint eorum exempla pervenire. Sequitur: Apparuit itaque stationi Philistinorum, dixeruntque Philistiim: En Hebraei egrediuntur de cavernis in quibus absconditi fuerant. Et locuti sunt viri de statione Philistinorum ad Jonatham, et ad armigerum suum: Ascendite ad nos, et ostendemus vobis rem. ( S1, 14, 11 et S1, 14, 12)

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 4, Caput 18
    • Intravit autem Isaias propheta ad regem Ezechiam, et dixit ei: Quid dixerunt viri isti, et unde venerunt ad te? Et dixit Ezechias: De terra longinquavenerunt ad me de Babylone. Et dixit: Quid viderunt in domo tua? Et dixit Ezechias: Omnia quaecunque in domo mea sunt, viderunt. Non fuit verbum sive res quam non ostenderim eis in thesauris meis. Et dixit Isaias ad Ezechiam: Audi verbum Domini exercituum: Ecce venient dies et auferentur omnia quae in domo tua sunt, et quae thesaurizaverunt patres tui, usque ad diem hanc in Babylonem. Non relinquetur quidquam, dicit Dominus. Sed et de filiis tuis qui egredientur ex te, quos genueris, tollent, et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis. Et dixit Ezechias ad Isaiam: Bonum verbum Domini quod locutus est. Et ait: Fiat tantum pax et veritas in diebus meis. Reliqua autem sermonum Ezechiae, et omnis fortitudoejus, et quomodo fecerit piscinam et aquaeductum, et introduxerit aquas in civitatem, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum Regum Juda? etc. ( R4, 20, 14, R4, 20, 15, R4, 20, 16, R4, 20, 17, R4, 20, 18, R4, 20, 19 et R4, 20, 20) Tradunt Hebraei ideo aegrotasse Ezechiam,quoniam propter inauditam victoriam,et Assyrii regis interitum, non cecinerit laudes Domino, quas cecinit Moyses Pharaonesubmerso, et Debora interfecto Sisara: et Anna genito Samuele. Unde commonitum esse fragilitatis suae, rursumque post corporis sanitatem et signimagnitudinem, auferri aliquam occasionem superbiae, quam ut prudens et Dei cultorvitare debuerat, nec monstrare alienigenis divitias suas quas, Deo tribuente,possederat. Ex quo juxta leges quoque tropologiae discimus, non mittendas margaritas ante porcos necdandum sanctum canibus. ( Mt, 7, 6) [mauvais référencement: Mt, 6] Qui enim fidelis est spiritu, abscondit negotia: et quicunque hoc non fecerit,omnis virtus illius enervatur, peritque posteritas, et amisso virili robore, inmuliebrem redigitur mollitudinem. Ingreditur ergo Isaias ad regem, et quasi nescius sciscitatur: Quid dixerunt viriisti et unde venerunt? Duo interrogat: quid locuti sint, et unde venerint? Ille adunum respondit, altero praetermisso, quod cum emphasi et supercilio legendum est: De terra longinqua venerunt ad me de Babylone. ( R4, 20, 14) Quod, quanto terra longior sit unde venerunt, tanto iste gloriosior propterquem venerint. Et venerunt, inquit, ad me, ( R4, 20, 14) qui debuerat dicere, venerunt ad glorificandum Deum,pro signi magnitudine deBabylone, quae urbs in toto orbe potentissima est. Rursumque Isaias: Quid, inquit, viderunt in domo tua? ( R4, 20, 15) Et ille respondit ex parte verum, quod omnia viderint in domo illius, necfuerit res quam non ostenderit in thesauris suis eis: sed alterum tacet, de quoverebatur offensam, quod ostenderit eis cuncta quae haberet in potestate sua, hauddubium quin et templi supellectilem, propter quae Isaias Dei sermone profertsententiam: Audi verbum Domini exercituum: Veniet tempus quando omnia haec quae in domo tua sunt, et non tuo, sed patrum tuorum labore quaesita sunt, in Babylonem transferantur, et de semine tuo fiant eunuchi in aula regia. ( Es, 34) Ex quo Hebraei volunt, Danielem, Ananiam, Misaelem, Asariam (qui fuere desemine regio) esse eunuchos, quos in ministerio Nabuchodonosor fuisse non dubiumest. Dixitque Ezechias: Bonum verbum Domini quod locutus est. ( R4, 20, 19) In quo ab Hebraeis reprehenditur, cur non sit imitatus bonitatem Moysi, quilocutus ad Dominum est: Aut dimitte eis hanc noxam, aut si non facis, dele me de libro tuo quem scripsisti. ( Ex, 32) Unde et Apostolus anathema vult esse a Christo pro fratribus suis, qui suntIsraelitae (voir: Rm, 9) . Haec itaque sententia prophetae ad Ezechiam, mystice contra hypocritas prolataaccipi potest: qui post magnas virtutes decrescunt, quia cavere malignorum spirituuminsidias negligunt, et celari in eisdem virtutibus nolunt, bona sua ostendendo,hostium faciunt: et imprudentes subitoamittunt, quidquid diutius studentesoperantur. Hinc per Psalmistam dicitur: Tradidit in captivitatem virtutem eorum, et pulchritudinem eorum in manus inimici. ( Ps, 77, 61) [mauvais référencement: Ps, 77] Virtus quippe et pulchritudo arrogantium inimici manibus traditur, quia omnebonum quod per concupiscentiam laudis ostenditur, occulti adversarii jurimancipatur. Hostes namque ad rapinam provocant, qui suas eorum notitiae divitias denudant:quousque enim ab aeternae patriae securitate disjungimur, in latronum insidiantiumitinere ambulamus? qui enim in itinere depraedari formidat, abscondat necesse est bonaquae portat. O miseri, qui affectantes laudes hominum in semetipsis dissipant fructuslaborum. Cumque se ostendere alienis oculis appetunt, damnant quod agunt:quos nimirummaligni spiritus, dum ad jactantiam provocant, eorum (sicut diximus) opera hostesdenudant. Hinc est enim quod per Evangelium Veritas dicit: Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua, ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi. ( Mt, 6, 3 et Mt, 6, 4) [mauvais référencement: Mt, 6] Hinc est quod de electorum Ecclesia per Psalmistam dicitur: Omnis gloria ejus filiae regis ab intus. ( Ps, 44, 14) [mauvais référencement: Ps, 44] Hinc Paulus ait: « Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae. »Filia quippe regum Ecclesia est, quae bono opere spiritualium filiorum sitpraedicatione generata: gloriam intus habet, quia hoc quod agit, in ostentationejactantiam non habet. Gloriam suam Apostolus testimoniumconscientiae commemorat, quia favorem alienioris non appetit, vitae suae gaudia extra semetipsum ponere ignorat. Occultanda sunt ergo quae agimus, ne haec in hujus vitae itinere incauteportantes, latrocinantium spirituum incursione perdamus.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 4, Caput 20
    • Introivit autem Isaias propheta ad regem Ezechiam, et dixit ei: Quid dixerunt viri isti, et unde venerunt ad te? Et dixit Ezechias: De terra longinqua venerunt, ad me, de Babylone. Et dixit: Quid viderunt in domo tua? Et dixit Ezechias: Omnia quae in domo mea sunt viderunt, non fuit verbum sive res quam non ostenderim eis in thesauris meis. Et dixit Isaias ad Ezechiam: Audi verba Domini exercituum. Ecce dies venient, et auferentur omnia quae in domo tua sunt, et quae thesaurizaverunt patres tui, usque ad diem hanc in Babylonem. Non relinquetur quidquam, dicit Dominus. Et de filiis tuis, qui egredientur ex te, quos genueris, tollentur; et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis. Et dixit Ezechias ad Isaiam: Bonum verbum Domini, quod locutus est. Et ait: Fiat tantum pax et veritas in diebus meis ( R4, 20, 14, R4, 20, 15, R4, 20, 16, R4, 20, 17, R4, 20, 18 et R4, 20, 19), etc. Tradunt Hebraei ideo aegrotasse Ezechiam quoniam, post inauditam victoriam Judaeorum, et Assyrii regis interitum, non cecinerit laudes Domino, quas cecinit Moyses, Pharaone submerso (voir: Ex, 15) , et Debora, interfecto Sisara (voir: Jd, 5) , et Anna, genito Samuele (voir: S1, 2) ; unde commonitum esse fragilitatis suae. Rursumque post corporis sanitatem, et signi magnitudinem, offerri aliam occasionem superbiae, quam, ut prudens et Dei cultor, vitare debuerat, nec monstrare alienigenis divitias suas, quas, Deo tribuente, possederat. Ex quo juxta leges quoque tropologiae discimus, non mittendas margaritas ante porcos, nec dandum sanctum canibus ( Mt, 7, 6) [mauvais référencement: Mt, 7]. Qui enim fidelis est, spiritu abscondit negotia. Et quicunque fecerit, omnis virtus illius enervatur, peritque posteritas, et amisso virili robore, in muliebrem redigitur mollitudinem. Ingreditur ergo Isaias ad regem, et, quasi nescius sciscitatur:

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 4, Caput 2
    • Intravit autem Isaias Propheta ad Regem Ezechiam ( R4, 20, 14). Rursumque post corporis sanitatem, et signi magnitudinem, offerri videmus aliam occasionem superbiae, quam ut prudens, et Dei cultor vitare debuerat, nec monstrare alienigenis divitias suas, quas Deo tribuente possederat, ex quo juxta leges quoque tropologiae discimus, non mittendas margaritas ante porcos, nec dandum sanctum canibus ( Mt, 7, 6). Qui enim fidelis est, spiritu abscondit negotia, et quicunque hoc non fecerit, omnis virtus illius enervatur, (peritque) per id quod posteritas, amisso virili robore in muliebrem redigitur mollitudinem. Ingreditur ergo Isaias ad regem, et quasi nescius sciscitatur quid dixerunt viri isti? et unde venerunt? ( R4, 20, 14 et Es, 39, 3) Duo interrogat, quid locuti sunt, et unde venerunt: ille ad unum respondit, altero praetermisso. De terra longinqua venerunt ad me, de Babylone ( R4, 20, 14). Quod quanto terra longior sit unde venerunt, tanto iste rex gloriosior, propter quem venerunt: Et venerunt, inquit, ad me, qui debuerat dicere: venerunt ad glorificandum Deum, pro signi magnitudine de Babylone, quae urbs in toto orbe potentissima est. Rursumque Isaias: Quid, inquit, viderunt in domo tua? Et ille respondit ex parte verum, quod omnia viderint in domo illius, nec fuerit res, quam non ostenderit eis in thesauris suis ( R4, 20, 13), sed alterum tacuit, de quo verebatur offensam: quod ostenderit eis cuncta, quae haberet in potestate sua: haud dubium quoniam et templi supellectilem ostenderit: propter quae Isaias Dei sermone profert sententiam: Audi verbum Domini exercituum ( Es, 39, 5) [mauvais référencement: vers 6] . Veniet tempus, quando omnia haec, quae in domo tua sunt, et non tuo, sed patrum tuorum labore quaesita, in Babylonem transferantur, et de semine tuo fiant eunuchi in aula regis. Ex quo Hebraei volunt Danielem, Ananiam, Misahelem, et Azariam, qui fuerunt de regio semine, factos esse eunuchos, quos in ministerio Nabuchodonosor fuisse non dubium est. ( (voir: Da, 1, 6 et Da, 1, 7) Hactenus etiam Rabanus. Reliqua docet Claudius.) Eunuchos enim, id est abscissos, non negamus aliquos fuisse de semine regio in palatio regis Babylonis, juxta prophetiam beati Isaiae, sed, de Daniel et sociis ejus credendum nullo modo est: quia si essent, de pulchritudine corporis et aspectu illorum non timeret dux ille, (voir: Da, 1, 10) qui eos adhuc pueros erudiebat, quia species faciei solet deperire in pueris abscissis. Fuit autem consuetudo apud antiquos eunuchos vocare cubicularios et custodes palatii, qui uxores habebant, et abscissi corpore non fuerunt.