Liber Quartus Regum

Caput 20

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
PrécédentSuivant

V. 18 : Sed et de filiis tuis qui egredientur ex te, quos generabis, tollentur, et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 4, Caput 18
    • Intravit autem Isaias propheta ad regem Ezechiam, et dixit ei: Quid dixerunt viri isti, et unde venerunt ad te? Et dixit Ezechias: De terra longinquavenerunt ad me de Babylone. Et dixit: Quid viderunt in domo tua? Et dixit Ezechias: Omnia quaecunque in domo mea sunt, viderunt. Non fuit verbum sive res quam non ostenderim eis in thesauris meis. Et dixit Isaias ad Ezechiam: Audi verbum Domini exercituum: Ecce venient dies et auferentur omnia quae in domo tua sunt, et quae thesaurizaverunt patres tui, usque ad diem hanc in Babylonem. Non relinquetur quidquam, dicit Dominus. Sed et de filiis tuis qui egredientur ex te, quos genueris, tollent, et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis. Et dixit Ezechias ad Isaiam: Bonum verbum Domini quod locutus est. Et ait: Fiat tantum pax et veritas in diebus meis. Reliqua autem sermonum Ezechiae, et omnis fortitudoejus, et quomodo fecerit piscinam et aquaeductum, et introduxerit aquas in civitatem, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum Regum Juda? etc. ( R4, 20, 14, R4, 20, 15, R4, 20, 16, R4, 20, 17, R4, 20, 18, R4, 20, 19 et R4, 20, 20) Tradunt Hebraei ideo aegrotasse Ezechiam,quoniam propter inauditam victoriam,et Assyrii regis interitum, non cecinerit laudes Domino, quas cecinit Moyses Pharaonesubmerso, et Debora interfecto Sisara: et Anna genito Samuele. Unde commonitum esse fragilitatis suae, rursumque post corporis sanitatem et signimagnitudinem, auferri aliquam occasionem superbiae, quam ut prudens et Dei cultorvitare debuerat, nec monstrare alienigenis divitias suas quas, Deo tribuente,possederat. Ex quo juxta leges quoque tropologiae discimus, non mittendas margaritas ante porcos necdandum sanctum canibus. ( Mt, 7, 6) [mauvais référencement: Mt, 6] Qui enim fidelis est spiritu, abscondit negotia: et quicunque hoc non fecerit,omnis virtus illius enervatur, peritque posteritas, et amisso virili robore, inmuliebrem redigitur mollitudinem. Ingreditur ergo Isaias ad regem, et quasi nescius sciscitatur: Quid dixerunt viriisti et unde venerunt? Duo interrogat: quid locuti sint, et unde venerint? Ille adunum respondit, altero praetermisso, quod cum emphasi et supercilio legendum est: De terra longinqua venerunt ad me de Babylone. ( R4, 20, 14) Quod, quanto terra longior sit unde venerunt, tanto iste gloriosior propterquem venerint. Et venerunt, inquit, ad me, ( R4, 20, 14) qui debuerat dicere, venerunt ad glorificandum Deum,pro signi magnitudine deBabylone, quae urbs in toto orbe potentissima est. Rursumque Isaias: Quid, inquit, viderunt in domo tua? ( R4, 20, 15) Et ille respondit ex parte verum, quod omnia viderint in domo illius, necfuerit res quam non ostenderit in thesauris suis eis: sed alterum tacet, de quoverebatur offensam, quod ostenderit eis cuncta quae haberet in potestate sua, hauddubium quin et templi supellectilem, propter quae Isaias Dei sermone profertsententiam: Audi verbum Domini exercituum: Veniet tempus quando omnia haec quae in domo tua sunt, et non tuo, sed patrum tuorum labore quaesita sunt, in Babylonem transferantur, et de semine tuo fiant eunuchi in aula regia. ( Es, 34) Ex quo Hebraei volunt, Danielem, Ananiam, Misaelem, Asariam (qui fuere desemine regio) esse eunuchos, quos in ministerio Nabuchodonosor fuisse non dubiumest. Dixitque Ezechias: Bonum verbum Domini quod locutus est. ( R4, 20, 19) In quo ab Hebraeis reprehenditur, cur non sit imitatus bonitatem Moysi, quilocutus ad Dominum est: Aut dimitte eis hanc noxam, aut si non facis, dele me de libro tuo quem scripsisti. ( Ex, 32) Unde et Apostolus anathema vult esse a Christo pro fratribus suis, qui suntIsraelitae (voir: Rm, 9) . Haec itaque sententia prophetae ad Ezechiam, mystice contra hypocritas prolataaccipi potest: qui post magnas virtutes decrescunt, quia cavere malignorum spirituuminsidias negligunt, et celari in eisdem virtutibus nolunt, bona sua ostendendo,hostium faciunt: et imprudentes subitoamittunt, quidquid diutius studentesoperantur. Hinc per Psalmistam dicitur: Tradidit in captivitatem virtutem eorum, et pulchritudinem eorum in manus inimici. ( Ps, 77, 61) [mauvais référencement: Ps, 77] Virtus quippe et pulchritudo arrogantium inimici manibus traditur, quia omnebonum quod per concupiscentiam laudis ostenditur, occulti adversarii jurimancipatur. Hostes namque ad rapinam provocant, qui suas eorum notitiae divitias denudant:quousque enim ab aeternae patriae securitate disjungimur, in latronum insidiantiumitinere ambulamus? qui enim in itinere depraedari formidat, abscondat necesse est bonaquae portat. O miseri, qui affectantes laudes hominum in semetipsis dissipant fructuslaborum. Cumque se ostendere alienis oculis appetunt, damnant quod agunt:quos nimirummaligni spiritus, dum ad jactantiam provocant, eorum (sicut diximus) opera hostesdenudant. Hinc est enim quod per Evangelium Veritas dicit: Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua, ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi. ( Mt, 6, 3 et Mt, 6, 4) [mauvais référencement: Mt, 6] Hinc est quod de electorum Ecclesia per Psalmistam dicitur: Omnis gloria ejus filiae regis ab intus. ( Ps, 44, 14) [mauvais référencement: Ps, 44] Hinc Paulus ait: « Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae. »Filia quippe regum Ecclesia est, quae bono opere spiritualium filiorum sitpraedicatione generata: gloriam intus habet, quia hoc quod agit, in ostentationejactantiam non habet. Gloriam suam Apostolus testimoniumconscientiae commemorat, quia favorem alienioris non appetit, vitae suae gaudia extra semetipsum ponere ignorat. Occultanda sunt ergo quae agimus, ne haec in hujus vitae itinere incauteportantes, latrocinantium spirituum incursione perdamus.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 4, Caput 20
    • Introivit autem Isaias propheta ad regem Ezechiam, et dixit ei: Quid dixerunt viri isti, et unde venerunt ad te? Et dixit Ezechias: De terra longinqua venerunt, ad me, de Babylone. Et dixit: Quid viderunt in domo tua? Et dixit Ezechias: Omnia quae in domo mea sunt viderunt, non fuit verbum sive res quam non ostenderim eis in thesauris meis. Et dixit Isaias ad Ezechiam: Audi verba Domini exercituum. Ecce dies venient, et auferentur omnia quae in domo tua sunt, et quae thesaurizaverunt patres tui, usque ad diem hanc in Babylonem. Non relinquetur quidquam, dicit Dominus. Et de filiis tuis, qui egredientur ex te, quos genueris, tollentur; et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis. Et dixit Ezechias ad Isaiam: Bonum verbum Domini, quod locutus est. Et ait: Fiat tantum pax et veritas in diebus meis ( R4, 20, 14, R4, 20, 15, R4, 20, 16, R4, 20, 17, R4, 20, 18 et R4, 20, 19), etc. Tradunt Hebraei ideo aegrotasse Ezechiam quoniam, post inauditam victoriam Judaeorum, et Assyrii regis interitum, non cecinerit laudes Domino, quas cecinit Moyses, Pharaone submerso (voir: Ex, 15) , et Debora, interfecto Sisara (voir: Jd, 5) , et Anna, genito Samuele (voir: S1, 2) ; unde commonitum esse fragilitatis suae. Rursumque post corporis sanitatem, et signi magnitudinem, offerri aliam occasionem superbiae, quam, ut prudens et Dei cultor, vitare debuerat, nec monstrare alienigenis divitias suas, quas, Deo tribuente, possederat. Ex quo juxta leges quoque tropologiae discimus, non mittendas margaritas ante porcos, nec dandum sanctum canibus ( Mt, 7, 6) [mauvais référencement: Mt, 7]. Qui enim fidelis est, spiritu abscondit negotia. Et quicunque fecerit, omnis virtus illius enervatur, peritque posteritas, et amisso virili robore, in muliebrem redigitur mollitudinem. Ingreditur ergo Isaias ad regem, et, quasi nescius sciscitatur:

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Proemium, Caput 3
    • Cur per Esaiam ad Ezechiam regem dicitur ? Ecce dies veniunt, et auferent ( R4, 20, 17) (Vulgata transferentur) omnia quae sunt in domo tua, et quae condiderunt patres tui in Babylonem: non remanebit quidquam, ait Dominus, sed de filiis quos generabis, erunt eunuchi in palatio regis Babylonis ( R4, 20, 17 et R4, 20, 18). Qui fuerunt isti eunuchi ?