Liber Exodus

Caput 15

v. 1 : Tunc cecinit Moyses et filii Israel carmen hoc Domino, et dixerunt: Cantemus Domino: gloriose enim magnificatus est, equum et ascensorem deiecit in mare.

v. 2 : Fortitudo mea, et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem: iste Deus meus, et glorificabo eum: Deus patris mei, et exaltabo eum.

v. 3 : Dominus quasi vir pugnator, Omnipotens nomen eius,

v. 4 : currus Pharaonis et exercitum eius proiecit in mare: electi principes eius submersi sunt in mari Rubro.

v. 5 : Abyssi operuerunt eos; descenderunt in profundum quasi lapis.

v. 6 : Dextera tua, Domine, magnificata est in fortitudine: dextera tua, Domine, percussit inimicum.

v. 7 : Et in multitudine gloriae tuae deposuisti adversarios tuos: misisti iram tuam, quae devoravit eos sicut stipulam.

v. 8 : Et in spiritu furoris tui congregatae sunt aquae: stetit unda fluens, congregata sunt abyssi in medio mari.

v. 9 : Dixit inimicus: Persequar et comprehendam, dividam spolia, implebitur anima mea: evaginabo gladium meum, interficiet eos manus mea.

v. 10 : Flavit spiritus tuus, et operuit eos mare: submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus.

v. 11 : Quis similis tui in fortibus, Domine? quis similis tui, magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia?

v. 12 : Extendisti manum tuam, et devoravit eos terra.

v. 13 : Dux fuisti in misericordia tua populo quem redemisti: et portasti eum in fortitudine tua, ad habitaculum sanctum tuum.

v. 14 : Ascenderunt populi, et irati sunt: dolores obtinuerunt habitatores Philisthiim.

v. 15 : Tunc conturbati sunt principes Edom, robustos Moab obtinuit tremor: obriguerunt omnes habitatores Chanaan.

v. 16 : Irruat super eos formido et pavor, in magnitudine brachii tui: fiant immobiles quasi lapis, donec pertranseat populus tuus, Domine, donec pertranseat populus tuus iste, quem possedisti.

v. 17 : Introduces eos, et plantabis in monte haereditatis tuae, firmissimo habitaculo tuo quod operatus es, Domine: sanctuarium tuum, Domine, quod firmaverunt manus tuae.

v. 18 : Dominus regnabit in aeternum et ultra.

v. 19 : Ingressus est enim eques Pharao cum curribus et equitibus eius in mare: et reduxit super eos Dominus aquas maris: filii autem Israel ambulaverunt per siccum in medio eius.

v. 20 : Sumpsit ergo Maria prophetissa, soror Aaron, tympanum in manu sua: egressaeque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris,

v. 21 : quibus praecinebat, dicens: Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est: equum et ascensorem eius deiecit in mare.

v. 22 : Tulit autem Moyses Israel de mari Rubro, et egressi sunt in desertum Sur: ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem, et non inveniebant aquam.

v. 23 : Et venerunt in Mara, nec poterant bibere aquas de Mara, eo quod essent amarae: unde et congruum loco nomen imposuit, vocans illum Mara, id est, amaritudinem.

v. 24 : Et murmuravit populus contra Moysen, dicens: Quid bibemus?

v. 25 : At ille clamavit ad Dominum, qui ostendit ei lignum: quod cum misisset in aquas, in dulcedinem versae sunt: ibi constituit ei praecepta, atque iudicia, et ibi tentavit eum,

v. 26 : dicens: Si audieris vocem Domini Dei tui, et quod rectum est coram eo feceris, et obedieris mandatis eius, custodierisque omnia praecepta illius, cunctum languorem, quem posui in Aegypto, non inducam super te: ego enim Dominus sanator tuus.

v. 27 : Venerunt autem in Elim filii Israel, ubi erant duodecim fontes aquarum, et septuaginta palmae: et castrametati sunt iuxta aquas.