Liber Exodus

PrécédentSuivant

V. 11 : Quis similis tui in fortibus, Domine? quis similis tui, magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia?

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 4, Caput 5
    • Quid est, quod dicunt: Quae res est, quae accidit, nisi valde admirari, quod ab eis non poterat comprehendi? Hominem hominis filium noverant, prophetis sociatum videbant: carnalem noverant, spiritualem videbant: simplicem noverant, prophetam videbant. Dicunt ergo: Quaenam res accidit filio Cis? ( S1, 10, 11) Qui nosse quod fuerat poterant: quod erat, qualiter esse posset ignorabant. Hic denique profectus spiritualis praedicatoris est, ut qui in communi vita aliquando notus est, in superiori ordine habeat, quod ignoretur. Tres quidem gradus perfectionis ostensi sunt, quia dicit: Heri, et nudiustertius. ( S1, 10, 11) In duobus quidem diebus praedicator agnoscitur, in tertio habet quod etiam ii, qui noverant, non cognoscant. Primus namque dies auditoribus pertinet, secundus sodalibus, tertius est praedicationis. Primum namque diem pastor habuit, quando praelatis suis discipulus obedivit. Quasi enim in magna luce cernitur, qui in virtute obedientiae devotus est. Secundum diem habuit, quando meliorum coadjutor esse jam coepit. Ista quippe claritas magnae conversationis, in electorum exemplo maximum diem facit. Hanc diem Dominus in inuans, ait: Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant vestra bona opera, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est. ( Mt, 5, 16) Tertius vero dies insilientis spiritus est, et prophetiae. In tertio quippe die pastor aspicitur, quando sublimitatem dignitatis suae adaequat splendore conversationis, quando coelesti virtute indutus, ea vita eaque doctrina subditis lucet, ut videri ab eis possit, discuti, et judicari non possit. Talis quidem erat Moyses, quando lucidissimo vultu a monte descendit, cujus subditi fulgorem videbant, sed in fulgentem clarita tem intendere visum non poterant (voir: Ex, 34, 35 et 1Co, 3, 7) . Talis erat. qui gloriabatur, dicens: Nos autem revelata facie gloriam Dei speculantes, in eamdem imaginem transformamur, tanquam a Domini spiritu. ( 1Co, 3, 18) Tales utique erant, quos Spiritus sanctus repleverat. Unde et qui in Jerusalem convenerant, admirantes dicunt: Nonne isti, qui loquuntur, Galilaei sunt? ( Ac, 2, 7) Interrogabant quippe, ut scirent quod audiebant, et scire non poterant. Qui autem noverant Saul, de re quae ei accidit admirantes interrogant; quia eos aliquando in humiliori ordine sanctae Ecclesiae humiles et despectos cernimus, quos dum sanctus Spiritus ad ordinem praedicationis assumit, gratiarum suarum splendoribus induit et in eisdem splendoribus mirabiles ostendit. Sed bene sanctorum virtutes admiramur, cum eas bonitati conditoris ascribimus. Quare et Moyses Domino confitens ait: Quis similis tibi in diis, Domine, quis similis tibi gloriosus in sanctis, mirabilis in majestate, faciens prodigia. ( Ex, 15, 11) Hinc Psalmista dicit: Mirabilis Deus in sanctis suis, ipse dabit virtutem, et fortitudinem plebi suae? ( Ps, 67, 36) Bene subjungitur: Respondit alter ad alterum, dicens: Et quis pater eorum? ( S1, 10, 12)
  • Liber 5, Caput 4
    • Perfecti quique in omnibus quae facta sunt, sive fiunt, omnipotentis Dei virtutem et sapientiam mirari non desinunt. Unde et Psalmista divinis laudibus insistens, ait: Mirabilis Deus in sanctis suis, Deus Israel ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae, benedictus Deus. ( Ps, 67, 36) Hinc Moyses eidem Domino confitetur, dicens: Quis similis tui in diis, Domine, quis similis tui in sanctis gloriosus, mirabilis in majestate, faciens prodigia? ( Ex, 15, 11) In sanctis quidem mirabilis dicitur, quia quo altius divina conspiciunt, eo et mirabilius obstupescunt, quia nimirum altissima contemplatione vident quibus stupeant, non quae ratione comprehendant. Quoties ergo praeter quotidianum usum nova quaedam accidunt, quae carnales ac simplices admirentur, miraculum per agros fieri dicitur. In comparatione namque sanctorum velut agrestes homines sunt, qui tot conditoris antiqua opera, tot dispositiones temporum, et tot ordines creaturarum mirari nesciunt. Bene igitur in eadem rusticitatis hebetudine omnes generaliter concluduntur, cum subditur: Sed et omnis populus stationis eorum, qui ierat ad praedandum, obstupuit. ( S1, 14, 15)