Liber Exodus

PrécédentSuivant

V. 35 : Qui videbant faciem egredientis Moysi esse cornutam, sed operiebat ille rursus faciem suam, siquando loquebatur ad eos.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 4, Caput 5
    • Quid est, quod dicunt: Quae res est, quae accidit, nisi valde admirari, quod ab eis non poterat comprehendi? Hominem hominis filium noverant, prophetis sociatum videbant: carnalem noverant, spiritualem videbant: simplicem noverant, prophetam videbant. Dicunt ergo: Quaenam res accidit filio Cis? ( S1, 10, 11) Qui nosse quod fuerat poterant: quod erat, qualiter esse posset ignorabant. Hic denique profectus spiritualis praedicatoris est, ut qui in communi vita aliquando notus est, in superiori ordine habeat, quod ignoretur. Tres quidem gradus perfectionis ostensi sunt, quia dicit: Heri, et nudiustertius. ( S1, 10, 11) In duobus quidem diebus praedicator agnoscitur, in tertio habet quod etiam ii, qui noverant, non cognoscant. Primus namque dies auditoribus pertinet, secundus sodalibus, tertius est praedicationis. Primum namque diem pastor habuit, quando praelatis suis discipulus obedivit. Quasi enim in magna luce cernitur, qui in virtute obedientiae devotus est. Secundum diem habuit, quando meliorum coadjutor esse jam coepit. Ista quippe claritas magnae conversationis, in electorum exemplo maximum diem facit. Hanc diem Dominus in inuans, ait: Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant vestra bona opera, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est. ( Mt, 5, 16) Tertius vero dies insilientis spiritus est, et prophetiae. In tertio quippe die pastor aspicitur, quando sublimitatem dignitatis suae adaequat splendore conversationis, quando coelesti virtute indutus, ea vita eaque doctrina subditis lucet, ut videri ab eis possit, discuti, et judicari non possit. Talis quidem erat Moyses, quando lucidissimo vultu a monte descendit, cujus subditi fulgorem videbant, sed in fulgentem clarita tem intendere visum non poterant (voir: Ex, 34, 35 et 1Co, 3, 7) . Talis erat. qui gloriabatur, dicens: Nos autem revelata facie gloriam Dei speculantes, in eamdem imaginem transformamur, tanquam a Domini spiritu. ( 1Co, 3, 18) Tales utique erant, quos Spiritus sanctus repleverat. Unde et qui in Jerusalem convenerant, admirantes dicunt: Nonne isti, qui loquuntur, Galilaei sunt? ( Ac, 2, 7) Interrogabant quippe, ut scirent quod audiebant, et scire non poterant. Qui autem noverant Saul, de re quae ei accidit admirantes interrogant; quia eos aliquando in humiliori ordine sanctae Ecclesiae humiles et despectos cernimus, quos dum sanctus Spiritus ad ordinem praedicationis assumit, gratiarum suarum splendoribus induit et in eisdem splendoribus mirabiles ostendit. Sed bene sanctorum virtutes admiramur, cum eas bonitati conditoris ascribimus. Quare et Moyses Domino confitens ait: Quis similis tibi in diis, Domine, quis similis tibi gloriosus in sanctis, mirabilis in majestate, faciens prodigia. ( Ex, 15, 11) Hinc Psalmista dicit: Mirabilis Deus in sanctis suis, ipse dabit virtutem, et fortitudinem plebi suae? ( Ps, 67, 36) Bene subjungitur: Respondit alter ad alterum, dicens: Et quis pater eorum? ( S1, 10, 12)