V. 33 :
Impletisque sermonibus, posuit velamen super faciem suam.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 2, Caput 3
Sed ad electi pueri narrationem divinus sermo regreditur, ut in eo, non
quod reprobandum, sed quod imitandum est, attentius
consideremus. Itaque ephod lineo accinctus, et in conspectu
Domini esse perhibetur. Quid ergo in ephod lineo nisi
continentiae candor ostenditur? quo nimirum ephod accingimur,
cum ad nitorem pudicitiae ex omni parte retinemur, cum animae et carnis
pars nulla a districtionis lege absolvitur, per quam ad luxuriae
caliginem diffluamus. Talis itaque minister in conspectu
Domini est, quia de omnipotentis Dei sperata visione non fallitur, cui
cum tanto accinctionis suae nitore famulatur. Cui profecto
puero ascendens mater cum viro ad immolandum solemnem hostiam attulisse
parvam tunicam dicitur. Mater quidem cum viro ascendit quando
mens praedicatoris per praescientiam interni sponsi sese ad contemplanda
sublimia illa aeternitatis gaudia erigit. Tunc quippe immolat
solemnem hostiam, quia dum per illius amoris ineffabilem suavitatem
conditori conjungitur, supernis altaribus devotio festiva
praesentatur. Et tunc quidem parvam tunicam defert, quia,
etsi per magnam internae visitationis gratiam pastoris anima ad superna
sustollitur, parvulus tamen non ad modum subtilitatis suae, sed pro
eorum viribus imponere praecepta conversationis debet. Unde
et Moyses a monte in immenso vultus sui splendore regrediens faciem
velavit, ut in eum populus intendere visum potuisset
(voir:
Ex, 34, 33)
. Parvam itaque tunicam ea quae spiritalis
mater est filio deferat, ut parvulis adhuc initia quaedam et plana
praecipiat, et non fortitudinis suae onus imponat. Nam saepe
inter magna opera corruunt, qui per minora vincere hostem
possunt. Unde et David contra Allophylorum fortissimum in
pugnam progrediens, loricam, clypeum et militaria quaeque instrumenta
deposuit; et qui se in eorum pondere contra hostem exercere non potuit,
in uno eum fundae lapide prostravit
(voir:
R3, 17, 39)
(voir:
R3, 17, 40)
(voir:
R3, 17, seq)
. Ad immolandam solemnem hostiam mater illa
ascenderat, quae dicebat: Scio hujusmodi hominem, qui raptus est in
paradisum
(voir:
2Co, 12, 4)
. Sed de tanta magnitudine magnam vestem
parvulis non adduxit, quia dicit:
Audivit arcana verba, quae non licet homini loqui
(
2Co, 12, 4). Item:
Lac vobis potum dedi, non escam
(
1Co, 3, 2). Parvam itaque parvo filio tunicam mater
deferat, et pro modo corporis mensura indumenti tendatur, quatenus dum
temperatae conversationis virtute dimicat, hunc hostis inaequali armorum
sarcina non substernat.
Commentaires
Gregorius I (540-604)