V. 36 :
Mirabilis Deus in sanctis suis; Deus Israel ipse dabit virtutem et
fortitudinem plebi suae. Benedictus Deus!
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 4, Caput 5
Quid est, quod dicunt: Quae res est, quae accidit,
nisi valde admirari, quod ab eis non poterat comprehendi?
Hominem hominis filium noverant, prophetis sociatum videbant: carnalem
noverant, spiritualem videbant: simplicem noverant, prophetam
videbant. Dicunt ergo:
Quaenam res accidit filio Cis?
(
S1, 10, 11) Qui nosse quod fuerat poterant: quod erat, qualiter
esse posset ignorabant. Hic denique profectus spiritualis
praedicatoris est, ut qui in communi vita aliquando notus est, in
superiori ordine habeat, quod ignoretur. Tres quidem gradus
perfectionis ostensi sunt, quia dicit:
Heri, et nudiustertius.
(
S1, 10, 11) In duobus quidem diebus praedicator agnoscitur, in
tertio habet quod etiam ii, qui noverant, non cognoscant.
Primus namque dies auditoribus pertinet, secundus sodalibus, tertius
est praedicationis.
Primum namque diem pastor habuit, quando praelatis suis discipulus
obedivit.
Quasi enim in magna luce cernitur, qui in virtute obedientiae devotus
est.
Secundum diem habuit, quando meliorum coadjutor esse jam
coepit. Ista quippe claritas magnae conversationis, in
electorum exemplo maximum diem facit. Hanc diem Dominus in
inuans, ait:
Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant vestra
bona opera, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis
est.
(
Mt, 5, 16) Tertius vero dies insilientis spiritus est, et
prophetiae. In tertio quippe die pastor aspicitur, quando
sublimitatem dignitatis suae adaequat splendore conversationis, quando
coelesti virtute indutus, ea vita eaque doctrina subditis lucet, ut
videri ab eis possit, discuti, et judicari non possit. Talis
quidem erat Moyses, quando lucidissimo vultu a monte descendit, cujus
subditi fulgorem videbant, sed in fulgentem clarita tem intendere visum
non poterant
(voir:
Ex, 34, 35 et
1Co, 3, 7)
. Talis erat. qui gloriabatur, dicens:
Nos autem revelata facie gloriam Dei speculantes, in eamdem
imaginem transformamur, tanquam a Domini spiritu.
(
1Co, 3, 18) Tales utique erant, quos Spiritus sanctus
repleverat. Unde et qui in Jerusalem convenerant, admirantes
dicunt:
Nonne isti, qui loquuntur, Galilaei sunt?
(
Ac, 2, 7) Interrogabant quippe, ut scirent quod audiebant, et
scire non poterant. Qui autem noverant Saul, de re quae ei
accidit admirantes interrogant; quia eos aliquando in humiliori ordine
sanctae Ecclesiae humiles et despectos cernimus, quos dum sanctus
Spiritus ad ordinem praedicationis assumit, gratiarum suarum
splendoribus induit et in eisdem splendoribus mirabiles
ostendit. Sed bene sanctorum virtutes admiramur, cum eas
bonitati conditoris ascribimus. Quare et Moyses Domino
confitens ait:
Quis similis tibi in diis, Domine, quis similis tibi
gloriosus in sanctis, mirabilis in majestate, faciens
prodigia.
(
Ex, 15, 11) Hinc Psalmista dicit:
Mirabilis Deus in sanctis suis, ipse dabit virtutem, et
fortitudinem plebi suae?
(
Ps, 67, 36) Bene subjungitur:
Respondit alter ad alterum, dicens: Et quis pater
eorum?
(
S1, 10, 12)
Liber 5, Caput 4
Perfecti quique in omnibus quae facta sunt, sive fiunt, omnipotentis
Dei virtutem et sapientiam mirari non desinunt. Unde et
Psalmista divinis laudibus insistens, ait:
Mirabilis Deus in sanctis suis, Deus Israel ipse dabit
virtutem et fortitudinem plebi suae, benedictus Deus.
(
Ps, 67, 36) Hinc Moyses eidem Domino confitetur, dicens:
Quis similis tui in diis, Domine, quis similis tui in
sanctis gloriosus, mirabilis in majestate, faciens
prodigia?
(
Ex, 15, 11)
In sanctis quidem mirabilis dicitur, quia quo altius divina
conspiciunt, eo et mirabilius obstupescunt, quia nimirum altissima
contemplatione vident quibus stupeant, non quae ratione
comprehendant. Quoties ergo praeter quotidianum usum nova
quaedam accidunt, quae carnales ac simplices admirentur, miraculum per
agros fieri dicitur. In comparatione namque sanctorum velut
agrestes homines sunt, qui tot conditoris antiqua opera, tot
dispositiones temporum, et tot ordines creaturarum mirari
nesciunt. Bene igitur in eadem rusticitatis hebetudine omnes
generaliter concluduntur, cum subditur:
Sed et omnis populus stationis eorum, qui ierat ad
praedandum, obstupuit.
(
S1, 14, 15)
Commentaires
Gregorius I (540-604)