Liber Psalmorum

PrécédentSuivant

V. 19 : Ascendisti in altum, cepisti captivitatem, accepisti dona in hominibus; etenim non credentes inhabitare Dominum Deum.

Poètes

Commentaires

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 4, Caput 2
    • Helias igitur recte Dei filio assimilatus est, cui et auctoritas, et nomen veridice congruit; Helias enim Deus meus interpretatur: quod nomen substantialiter Dei filio inest: auctoritatem sibi videlicet faciendi, quod velit originaliter vindicans: quoniam omnia, quae sunt Patris, sua quoque esse testatur est: thesbites autem captivans, sive convertens interpretatur. De Domino hoc Psalmista ait : Ascendens in altum captivam duxit captivitatem ( Ps, 67, 19). Et iterum : Convertere Domine captivitatem nostram, sicut torrens in austro ( Ps, 125, 4). Ac ne forsitan moveat quempiam, quod Heliam, Dei comparaverim filio, legat epistolam ad Hebraeos, et id Apostolum protulisse reperiet dicendo : Quodammodo hic Melchisedech assimilatus filio Dei permanet in aeternum Pontifex: sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum habens, neque finem ( He, 6, 20, He, 7, 1 et He, 7, 3) [mauvais référencement: He, 7, 3] . Quod utique nulli hominum, nisi Dei filio olim congruere potuit, qui ex quo, vel unde originem trahat, Scriptura penitus non indicat. Id ipsum etiam, et de Helia Scriptura testatur, cum subito nomen illius introducit, et a qua tribu, vel familia ortus sit, minime profertur. Torrens Carith, qui interpretatur Divisio, sive concisio, judaico populo congruere certissimum est: qui populus torrenti merito comparatur, quia quod ad observandum per legem ei fuerat divinitus traditum, opportuno tempore Incarnationis dominicae finiendum erat, quando umbrae, et imagines legis expletae noscuntur. Pascitur deinde Helias tempore famis a corvis mane afferentibus panem, et ad vesperam carnes: et Manichaei non intelligunt in illis libris Christum, cui quodammodo salutem nostram esurienti, confitentur peccatores fidei primitias spiritus nunc habentes, in fine autem, velut ad vesperam saeculi etiam carnis resurrectionem, percipientes? potest et per panem, et carnem, quas mane, et vespere corvi Heliae afferre, Scriptura pronuntiat, intelligi in panibus opera pietatis, quae in peregrinis, et indigentibus, sibi testatus est Dominus dari (voir: Mt, 10, 4) . In carnibus autem castigatio intelligenda est corporis, sive cruciatus, quos pro divino amore, vel cultu, sancti omnes sibi intulisse, vel a persecutoribus pertulisse mane, et vespere, id est sub veteri testamento, et evangelica praedicatione, leguntur.