V. 33 :
Regna terrae, cantate Deo; psallite Domino; psallite Deo.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 4, Caput 5
Et notandum quia psalterium, tympanum, tibiam, et citharam ante se
habere prophetae perhibentur, ut electorum praedicatorum forma
videatur. Reprobi namque post se, quae praedicant, habent:
quia dicunt et non faciunt, negligunt bona agere, quae
cognoscunt. Unde et adhuc regi Saul, jam Domini mandata
contemnenti, dicitur:
Quia projecisti sermonem Domini, projecit te
Dominus, ne sis rex.
(
R3, 15, 26) [mauvais référencement: R3, 15, 23]
Hinc per prophetam de Judaeis Dominus queritur, dicens:
Projecerunt me post corpus suum (III Reg. XIV,
9). Sancti ergo doctores, quia iter supernae
conversationis, quod praedicant, continuo incessu boni operis servant,
in eorum typo dicitur, quia prophetae psalterium, tympanum, tibiam, et
citharam ante se descendentes habuerunt. Possunt enim haec
instrumenta ad praedicationem redemptoris referri. Et quia
non valde superius, collem Domini ipsum esse Redemptorem diximus,
organorum convenientiam intueamur. Qui regni aeterni eum
regem nominat, nobis profecto psalterium sonat. Et qui
disciplinam mortificationis nostrae in eo asserit, velut tympanum
ferit. Tibiam sonat, qui mortuum Redemptorem pro salute mundi
denuntiat. Citharam percutit, qui eum a mortuis surrexisse,
et ad coelos ascendisse dicat. Sed ad tantorum organorum
jucunditatem hilarescimus, si ipsum prophetarum gregem insonantem
audiamus. David namque dicit:
A summo coelo egressio ejus, et occursus usque ad
summum.
(
Ps, 18, 7) Hinc item dicit:
Adorabant eum omnes reges terrae, omnes gentes servient
ei.
(
Ps, 71, 11) Velut enim psalterium in laudem Redemptoris tenuit,
qui superiorem partem laudis obtinuit, et Redemptoris adventum a summo
coelo praedicavit. Tympanum mortificationis ejus Isaias
tetigit, dicens:
Et vidimus eum, et non erat aspectus, et desideravimus eum,
despectum, et novissimum virorum, virum dolorum, et scientem
infirmitatem: et quasi absconditus vultus ejus et despectus;
unde nec reputavimus eum.
(
Es, 53, 3) Tibiam mortis ejus item sonans, ait:
Tanquam ovis ad occisionem ducetur, et quasi agnus
obmutuit.
(
Es, 53, 7) Citharam resurrectionis David increpitans, ait:
Commoveatur a facie ejus universa terra, dicite in gentibus,
quia Dominus regnavit a ligno: etenim firmavit orbem terrae, qui
non commovebitur.
(
Ps, 95,
et
) [mauvais référencement: Ps, 95, 10] Citharam ascensionis etiam tangens, dixit:
Regna terrae cantate Deo, qui ascendit super coelos
coelorum ad orientem.
(
Ps, 67, 33 et
Ps, 67, 34) Prophetae ergo de excelso descendunt, quando sancti
praedicatores illa sacramenta nobis annuntiant, quae alta contemplatione
didicere. Et psalterium, tibiam, et citharam dicunt: quia
Redemptorem nostrum aeterni regni Dominum asserunt, et per humanam
conditionem humiliatum, et morte sua mundum redimere, et resurgendo
coelestia reparare. Quae nimirum laudis instrumenta ante se
habent: quia ea, quae dicunt, intelligunt. E contra vero
Caiphas prophetare dicitur
(voir:
Jn, 11)
, et ea quae dixit, ignorare; cum tibiam Dominicae mortis, quam
tetigit, et non ut electus propheta haberet ante se, sed post
se. Bene ergo de electis prophetis subjungitur:
Ipsosque prophetantes.
Quia dum vident quae dicant, velut ante se habent instrumenta, quae
tangant; et dum praedicant, illud proferunt, quod praevidendo
cognoverunt. Saul ergo ad collem Domini venit, quando electus
et rudis praedicator spirituali scientia proficit, et Redemptorem humani
generis non in plano humanitatis, sed in alta divinitatis ejus majestate
cognoscit. Tunc quidem prophetarum choros concinentes audit:
quia omnes Scripturas, quae de ipso sunt, perfecte
intelligit. Qui igitur viros magnas foveas salientes vidit,
qui haedos, et tortas panis, et amphorani vini portantes aspexit, ad
collem Domini pervenit; quando is, qui per electorum exempla profecisse
cognoscitur, ad culmen scientiae sublimatur, et Redemptorem sublimiter
sciens, ineffabiliter diligit, a quo quod item scire de eo appetit,
quasi familiaris amicus possit.
Commentaires
Gregorius I (540-604)