v. 1 :Erat autem quidam languens Lazarus a Bethania, de castello Mariae et Marthae sororis eius.
v. 2 :(Maria autem erat quae unxit Dominum unguento, et extersit pedes eius capillis suis: cuius frater Lazarus infirmabatur.)
v. 3 :Miserunt ergo sorores eius ad eum dicentes: Domine, ecce quem amas infirmatur.
v. 4 :Audiens autem Iesus dixit eis: Infirmitas haec non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam.
v. 5 :Diligebat autem Iesus Martham, et sororem eius Mariam, et Lazarum.
v. 6 :Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus;
v. 7 :deinde post haec dixit discipulis suis: Eamus in Iudaeam iterum.
v. 8 :Dicunt ei discipuli: Rabbi, nunc quaerebant te Iudaei lapidare, et iterum vadis illuc?
v. 9 :Respondit Iesus: Nonne duodecim sunt horae diei? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem huius mundi videt:
v. 10 :si autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo.
v. 11 :Haec ait, et post haec dixit eis: Lazarus amicus noster dormit: sed vado ut a somno excitem eum.
v. 12 :Dixerunt ergo discipuli eius: Domine, si dormit, salvus erit.
v. 13 :Dixerat autem Iesus de morte eius: illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret.
v. 14 :Tunc ergo Iesus dixit eis manifeste: Lazarus mortuus est:
v. 15 :et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi, sed eamus ad eum.
v. 16 :Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus, ad condiscipulos: Eamus et nos, ut moriamur cum eo.
v. 17 :Venit itaque Iesus: et invenit eum quatuor dies iam in monumento habentem.
v. 18 :(Erat autem Bethania iuxta Ierosolymam quasi stadiis quindecim.)
v. 19 :Multi autem ex Iudaeis venerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre suo.
v. 20 :Martha ergo ut audivit quia Iesus venit, occurrit illi: Maria autem domi sedebat.
v. 21 :Dixit ergo Martha ad Iesum: Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus:
v. 22 :sed et nunc scio quia quaecumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus.
v. 23 :Dicit illi Iesus: Resurget frater tuus.
v. 24 :Dicit ei Martha: Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die.
v. 25 :Dixit ei Iesus: Ego sum resurrectio et vita: qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet:
v. 26 :et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum. Credis hoc?
v. 27 :Ait illi: Utique Domine, ego credidi quia tu es Christus, Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti.
v. 28 :Et cum haec dixisset, abiit, et vocavit Mariam sororem suam silentio, dicens: Magister adest, et vocat te.
v. 29 :Illa ut audivit, surgit cito, et venit ad eum;
v. 30 :nondum enim venerat Iesus in castellum: sed erat adhuc in illo loco, ubi occurrerat ei Martha.
v. 31 :Iudaei ergo, qui erant cum ea in domo, et consolabantur eam, cum vidissent Mariam quia cito surrexit, et exiit, secuti sunt eam dicentes: Quia vadit ad monumentum, ut ploret ibi.
v. 32 :Maria ergo, cum venisset ubi erat Iesus, videns eum, cecidit ad pedes eius, et dicit ei: Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus.
v. 33 :Iesus ergo, ut vidit eam plorantem, et Iudaeos, qui venerant cum ea, plorantes, infremuit spiritu, et turbavit seipsum,
v. 34 :et dixit: Ubi posuistis eum? Dicunt ei: Domine, veni, et vide.
v. 35 :Et lacrimatus est Iesus.
v. 36 :Dixerunt ergo Iudaei: Ecce quomodo amabat eum.
v. 37 :Quidam autem ex ipsis dixerunt: Non poterat hic, qui aperuit oculos caeci nati, facere ut hic non moreretur?
v. 38 :Iesus ergo rursum fremens in semetipso, venit ad monumentum. Erat autem spelunca, et lapis superpositus erat ei.
v. 39 :Ait Iesus: Tollite lapidem. Dicit ei Martha, soror eius qui mortuus fuerat: Domine, iam foetet, quatriduanus est enim.
v. 40 :Dicit ei Iesus: Nonne dixi tibi quoniam si credideris, videbis gloriam Dei?
v. 41 :Tulerunt ergo lapidem: Iesus autem, elevatis sursum oculis, dixit: Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me.
v. 42 :Ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter populum qui circumstat, dixi: ut credant quia tu me misisti.
v. 43 :Haec cum dixisset, voce magna clamavit: Lazare, veni foras.
v. 44 :Et statim prodiit qui fuerat mortuus, ligatus pedes, et manus institis, et facies illius sudario erat ligata. Dixit eis Iesus: Solvite eum et sinite abire.
v. 45 :Multi ergo ex Iudaeis, qui venerant ad Mariam, et Martham, et viderant quae fecit Iesus, crediderunt in eum.
v. 46 :Quidam autem ex ipsis abierunt ad pharisaeos, et dixerunt eis quae fecit Iesus.
v. 47 :Collegerunt ergo pontifices et pharisaei concilium, et dicebant: Quid facimus, quia hic homo multa signa facit?
v. 48 :Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani, et tollent nostrum locum, et gentem.
v. 49 :Unus autem ex ipsis, Caiphas nomine, cum esset pontifex anni illius, dixit eis: Vos nescitis quidquam,
v. 50 :nec cogitatis quia expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat.
v. 51 :Hoc autem a semetipso non dixit: sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit, quod Iesus moriturus erat pro gente,
v. 52 :et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum.
v. 53 :Ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum.
v. 54 :Iesus ergo iam non in palam ambulabat apud Iudaeos, sed abiit in regionem iuxta desertum, in civitatem quae dicitur Ephrem, et ibi morabatur cum discipulis suis.
v. 55 :Proximum autem erat Pascha Iudaeorum, et ascenderunt multi Ierosolymam de regione ante Pascha, ut sanctificarent seipsos.
v. 56 :Quaerebant ergo Iesum, et colloquebantur ad invicem, in templo stantes: Quid putatis, quia non venit ad diem festum? Dederant autem pontifices et pharisaei mandatum ut si quis cognoverit ubi sit, indicet, ut apprehendant eum.